Immagini della pagina
PDF
ePub

senatus haec intellegit; consul videt: hic tamen vivit. Vivit? immo vero etiam in senatum venit; fit publici consilii particeps; notat et designat oculis ad caedem unum quemque nostrum.

Nos autem, fortes viri, satis facere rei publicae vide

1

[graphic][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed]

mur, si istius furorem ac tela vitemus. Ad mortem te, Catilina, duci iussu consulis iam pridem opor tebat, in te conferri pestem istam, quam tu in nos 3 machinaris. An vero vir amplissimus, P. Scipio, pontifex maximus, Ti. Gracchum mediocriter labefactantem statum rei publicae privatus interfecit

Catilinam vero orbem terrae caede atque incendiis vastare cupientem nos consules perferemus? Nam illa nimis antiqua praetereo, quod C. Servilius Ahala Sp. Maelium, novis rebus studentem, manu sua occidit. Fuit, fuit ista quondam in hac re publica virtus, ut viri fortes acrioribus suppliciis civem perniciosum quam acerbissimum hostem. coërcerent. Habemus senatus consultum in te, Catilina, veliemens et grave; non deest rei publicae consilium neque auctoritas huius ordinis : nos, nos, dico aperte, consules desumus.

II

History provides instances where consuls, armed with like authority, have acted promptly, though the State was not in such great peril as now; why are you spared? Because I mean first to convince every one of your guilt.

Decrevit quondam senatus, ut L. Opimius consul 4 videret, ne quid res publica detrimenti caperet ; nox nulla intercessit; interfectus est propter quas. dam seditionum suspiciones C. Gracchus, clarissimo patre, avo, maioribus; occisus est cum liberis M. Fulvius consularis. Simili senatus consulto C. Mario et L. Valcrio consulibus permissa est res publica; num unum diem postea L. Saturninum tribunum plebis et C. Servilium praetorem mors ac rei publicae poena remorata est? At vero nos vicesimum iam diem patimur hebescere aciem

horum auctoritatis.

Habemus enim huius modi senatus consultum, verum inclusum in tabulis, tamquam in vagina reconditum, quo ex senatus consulto confestim interfectum te esse, Catilina, convenit. Vivis, et vivis non ad deponendam, sed ad confirmandam audaciam. Cupio, patres conscripti, me esse clementen; cupio in tantis rei publicae periculis me non dissolutum videri, sed 5 iam me ipse inertiae nequitiaeque condemno. Castra sunt in Italia contra rem publicam in Etruriae faucibus collocata, crescit in dies singulos hostium numerus, eorum autem imperatorem castrorum ducemque hostium intra moenia atque adeo in senatu videmus, intestinam aliquam cotidie per niciem rei publicae molientem. Si te iam, Catilina, comprehendi, si interfici iussero, credo, erit verendum mihi, ne non hoc potius omnes boni serius a me, quam quisquam crudelius factum esse dicat. Verum ego hoc, quod iam pridem factum esse oportuit, certa de causa nondum adducor ut faciam. Tum denique interficiere, cum iam nemo tam improbus, tam perditus, tam tui similis inveniri poterit, qui id non iure factum esse fateatur. 6 Quam diu quisquam erit, qui te defendere audeat, vives; sed vives ita, ut nunc vivis, multis meis et firmis praesidiis obsessus, ne commovere te contra rem publicam possis. Multorum te etiam oculi et aures non sentientem, sicut adhuc fecerunt speculabuntur atque custodient.

III

Why continue your plotting? I know every detail, and can stop every more of yours, and you know it too.

Etenim quid est, Catilina, quod iam amplius exspectes, si neque nox tenebris obscurare coetus nefarios, nec privata domus parietibus continere vocem coniurationis tuae potest? si illustrantur, si erumpunt omnia? Muta iam istam mentem: mihi crede, obliviscere caedis atque incendiorum. Teneris undique; luce sunt clariora nobis tua consilia omnia, quae iam mecum licet recognoscas. Meministine me ante diem xII Kalendas Novembres 7 dicere in senatu, fore in armis certo die, qui dies futurus esset ante diem vi Kalendas Novembres, C. Manlium, audaciae satellitem atque administrum tuae? Num me fefellit, Catilina, non modo res tanta, tam atrox, tam incredibilis, verum, id quod multo magis est admirandum, dies? ́ Dixi ego idem in senatu, caedem to optimatium contulisse in ante. diem v Kalendas Novembres, tum cum multi principes civitatis Roma non tam sui conservandi quam tuorum consiliorum reprimendorum causa profu gerunt. Num infitiari potes te illo ipso die, meis praesidiis, mea diligentia circumclusum, commovere te contra rem publicam non potuisse, cum tu discessu ceterorum nostra tamen, qui remansissemus, caede contentum te esse dicebas? Quid? cum te Prae- 8 neste Kalendis ipsis Novembribus occupaturum nocturno impetu esse confideres, sensistine illam

coloniam meo iussu praesidiis, custodiis, vigiliis esse munitam? Nihil agis, nihil moliris, nihil cogitas, quod non ego non modo audiam, sed etiam videam planeque sentiam.

IV

Listen: you will see whether I have been misinformed about your secret meetings, your plot to destroy Rome, your proposal to murder me.

Recognosce tandem mecum noctem illam superiorem ; iam intelleges multo me vigilare acrius ad salutem, quam te ad perniciem rei publicae. Dico te priore nocte venisse inter falcarios (non agam obscure) in M. Laecae domum; convenisse eodem complures eiusdem amentiae scelerisque socios. Num negare audes? Quid taces? Convincam, si negas; video enim esse hic in senatu quosdam, 9 qui tecum una fuerunt. O di immortales! ubinam gentium sumus? in qua urbe vivimus? quam rem publicam habemus? Hic, hic sunt, in nostro numero, patres conscripti, in hoc orbis terrae sanctissimo gravissimoque consilio, qui de nostro omnium interitu, qui de huius urbis atque adeo orbis terrarum exitio cogitent. Hos ego video consul et de re publica sententiam rogo, et, quos ferro trucidari oportebat, eos nondum voce vulnero! Fuisti igitur apud Laecam illa nocte, Catilina; distribuisti partes Italiae; statuisti, quo quemque proficisci placeret; delegisti, quos Romae relin

« IndietroContinua »