Immagini della pagina
PDF
ePub

si hic permanent, mementote, non tam exercitum illum esse nobis quam hos, qui exercitum deseruerunt, pertimescendos. Atque hoc etiam sunt timendi magis, quod, quid cogitent, me scire sentiunt, neque tamen permoventur. Video, cui Apulia 6 sit attributa, quis habeat Etruriam, quis agrum Picenum, quis Gallicum, quis sibi has urbanas insidias caedis atque incendiorum depoposcerit. Omnia superioris noctis consilia ad me delata esse sentiunt; patefeci in senatu hesterno die; Catilina ipse pertimuit, profugit: hi quid exspectant? Ne illi vehementer errant, si illam meam pristinam lenitatem perpetuam sperant futuram.

IV

For the evidence of the conspiracy is undeniable; however, I give them one last chance; let them all go and join Catiline before it is too late. Why, it is even quite a relief to be quit of Catiline alone, with all his corrupting influence; he had a hand in every crime. Quod exspectavi, iam sum adsecutus ut vos omnes factam esse aperte coniurationem contra rem publi cam videretis: nisi vero si quis est, qui Catilinae similes cum Catilina sentire non putet. Non est iam lenitati locus; severitatem res ipsa flagitat. Unum etiam nunc concedam: exeant, proficiscantur, no patiantur desiderio sui Catilinam miserum tabescere. Demonstrabo iter: Aurelia via profectus est; si accelerare volent, ad vesperam consequentur. O fortunatam rem publicam, si quidem hanc senti- 7

nam urbis eiecerit! Uno mehercule Catilina exhausto, levata mihi et recreata res publica videtur. Quid enim mali aut sceleris fingi aut cogitari potest, quod non ille conceperit? Quis tota Italia. veneficus, quis gladiator, quis latro, quis sicarius, quis parricida, quis testamentorum subiector, quis circumscriptor, quis ganeo, quis nepos, quis adulter, quae mulier infamis, quis corruptor iuventutis, quis corruptus, quis perditus inveniri potest, qui se cum Catilina non familiarissime vixisse fateatur? Quae caedes per hosce annos sine illo facta est? quod 8 nefarium stuprum non per illum? Iam vero quae tanta umquam in ullo homine iuventutis illecebra fuit, quanta in illo? qui alios ipse amabat turpis. sime, aliorum amori flagitiosissime serviebat, aliis fructum libidinum, aliis mortem parentum non modo impellendo, verum etiam adiuvando pollicebatur. Nunc vero quam subito non solum ex urbe, verum etiam ex agris ingentem numerum perditorum hominum collegerat! Nemo non modo Romae, sed ne ullo quidem in angulo totius Italiae oppressus aere alieno fuit, quem non ad hoc incredibile sceleris foedus adsciverit.

V

He stoops to the acquaintance of men of the very lowest type, and it is intolerable that the State, at last free from all danger abroad, should be menaced at home by a pack of dissolute scoundrels; I will put an end to it.

9 Atque ut eius diversa studia in dissimili ratione perspicere possitis, nemo est in ludo gladiatorio

paulo ad facinus audacior, qui se non intimum Catilinae esse fateatur, nemo in scaena levior et nequior, qui se non eiusdem prope sodalem fuisse commemoret. Atque idem tamen, stuprorum et scelerum exercitatione adsuefactus frigore et fame et siti et vigiliis perferendis, fortis ab istis praedica

[graphic]

DINNER PARTY, SHOWING GUESTS WREATHED WITH GARLANDS. (From the garden of a house in Pompeii; the figures from n Pompeian wall-painting.)

batur, cum industriae subsidia atque instrumenta virtutis in libidine audaciaque consumeret. Hune 10 vero si secuti erunt sui comites, si ex urbe exierint desperatorum hominum flagitiosi greges, o nos beatos, o rem publicam fortunatam, o praeclaram laudem consulatus mei! Non enim iam sunt

mediocres hominum libidines, non humanae ac tolerandae audaciae: nihil cogitant nisi caedem, nisi incendia, nisi rapinas. Patrimonia sua profuderunt, fortunas suas obligaverunt, res eos iam pridem, fides nuper deficere coepit; eadem tamen illa, quae erat in abundantia, libido permanet. Quodsi in vino et alea comissationes solum et scorta quaererent, essent illi quidem desperandi, sed tamen essent ferendi; hoc vero quis ferre possit, inertes homines fortissimis viris insidiari, stultissimos prudentissimis, ebriosos sobriis, dor mientes vigilantibus? qui adcubantes in conviviis, complexi mulieres impudicas, vino languidi, conferti cibo, sertis redimiti, unguentis obliti, debilitati stupris, eructant sermonibus suis caedem bonorum 11 atque urbis incendia. Quibus ego confido impendere fatum aliquod et poenam iam diu improbitati, nequitiae, sceleri, libidini debitam aut instare iam plane aut certe adpropinquare. Quos si meus consulatus, quoniam sanare non potest, sustulerit, non breve nescio quod tempus, sed multa saecula propagarit rei publicae. Nulla est enim natio, quam pertimescamus, nullus rex, qui bellum populo Romano facere possit. Omnia sunt externa unius virtute terra marique pacata: domesticum bellum manet, intus insidiae sunt, intus inclusum periculum est, intus est hostis: cum luxuria nobis, cum amentia, cum scelere certandum est. Huic ego me bello ducem profiteor, Quirites; suscipio inimicitias hominum perditorum; quae sanari pote

runt, quacumque ratione sanabo; quae resecanda erunt, non patiar ad perniciem civitatis manere. Proinde aut exeant aut quiescant aut, si et in urbe et in eadem mente permanent, ea, quae merentur, exspectent.

MILITARY STandards.

VI

It is nonsense to complain, as some do, that I have forced Catiline into exile by what I said in the Senate yester day; on the contrary, I showed that I had full knowledge of his intention to join Manlius-which is precisely what he has done.

At etiam sunt, qui dicant, Quirites, a me in 12 exilium eiectum esse Catilinam. Quod ego si verbo adsequi possem, istos ipsos eicerem, qui haec

« IndietroContinua »