Immagini della pagina
PDF
ePub

loquuntur. Homo enim videlicet timidus aut etiam permodestus vocem consulis ferre non potuit; simul atque ire in exilium iussus est, paruit, ivit. Hesterno die, cum domi meae paene interfectus essem, senatum in aedem Iovis Statoris vocavi, rem omnem ad patres conscriptos detuli. cum Catilina venisset, quis eum senator appellavit?

Quo

[graphic][subsumed]

CONSUL WITH LICTORS. (Arrangement from a coin of Brutus ; figures from bas-relief in the Uffizi, Florence.)

quis salutavit? quis denique ita aspexit ut perditum civem, ac non potius ut importunissimum hostem? Quin etiam principes eius ordinis partem illam subselliorum. ad quam ille accesserat, nudam atque inanem reliquerunt. Hic ego vehemens ille consul, qui verbo cives in exilium eicio, quaesivi a Catilina,

in nocturno conventu apud M. Laecam fuisset necne. Cum ille, homo audacissimus, conscientia convictus 13 primo reticuisset, patefeci cetera: quid ea nocte egisset, quid in proximam constituisset, quem ad modum esset ei ratio totius belli descripta, edocui. Cum haesitaret, cum teneretur, quaesivi, quid dubitaret proficisci eo, quo iam pridem pararet, cum arma, cum secures, cum fasces, cum tubas, cum signa militaria, cum aquilam illam argenteam, cui ille etiam sacrarium domi suae fecerat, scirem esse praemissam. In exilium eiciebam, quem iam in- 14 gressum esse in bellum videbam? Etenim, credo, Manlius iste centurio, qui in agro Faesulano castra posuit, bellum populo Romano suo nomine indixit, et illa castra nunc non Catilinam ducem exspectant, et ille eiectus in exilium se Massiliam, ut aiunt, non in haec castra conferet.

VII

But it is a cruel dilemma to be in; supposing Catiline, alarmed by my vigour, actually did go into exile, people would pity him and call me a lyrant -- not that I should ever place fear of censure before my duty to the State. Of course, Catiline's followers do not want him to go into exile-hence these complaints. But he never had any intention of doing so-- I wish he would-it might avert war.

O conditionem miseram non modo administrandae, verum etiam conservandae rei publicae ! Nunc si L. Catilina consiliis, laboribus, periculis meis circumclusus ac debilitatus subito pertimuerit,

[blocks in formation]

sententiam mutaverit, deseruerit suos, consilium belli faciendi abiecerit et ex hoc cursu sceleris ac belli iter ad fugam atque in exilium converterit, non ille a me spoliatus armis audaciae, non obstupefactus ac perterritus mea diligentia, non de spe conatuque depulsus, sed indemnatus, innocens in exilium eiectus a consule vi et minis esse dicetur; et erunt, qui illum, si hoc fecerit, non improbum, sed miserum, me non diligentissimum consulem, sed crudelissimum tyrannum existimari velint! 15 Est mihi tanti, Quirites, huius invidiae falsae atque iniquae tempestatem subire, dum modo a vobis huius horribilis belli ac nefarii periculum depellatur. Dicatur sane eiectus esse a me, dum modo eat in exilium. Sed, mihi credite, non est iturus. Numquam ego a dis immortalibus optabo, Quirites, invidiae meae levandae causa, ut L. Catilinam ducere exercitum hostium atque in armis volitare audiatis, sed triduo tamen audietis; multoque magis illud timeo, ne mihi sit invidiosum aliquando, quod illum emiserim potius quam quod eiecerim. Sed cum sint homines, qui illum, cum profectus sit, eiectum esse dicant, eidem, si inter16 fectus esset, quid dicerent? Quamquam isti, qui Catilinam Massiliam ire dictitant, non tam hoc queruntur quam verentur. Nemo est istorum tam misericors, qui illum non ad Manlium quam ad Massilienses ire malit. Ille autem, si mehercule hoc, quod agit, numquam antea cogitasset, tamen latrocinantem se interfici mallet quam exulem

vivere. Nunc vero, cum ei nihil adhuc praeter ipsius voluntatem cogitationemque acciderit, nisi quod vivis nobis Roma profectus est, optemus potius, ut eat in exilium, quam queramur.

VIII

Why speak of Catiline only? I must give a word of warning to his associates, and show you what manner of men they are; viz. (1) men who, deep in debt, possess estates which could cover their debts, but they refuse to sell; they are hoping for a general cancelling of debt under Catiline; we need not fear them, their bark is worse than their bite.

Sed cur tam diu de uno hoste loquimur, et de eo 17 hoste, qui iam fatetur se esse hostem, et quem, quia, quod semper volui, murus interest, non timeo; de his, qui dissimulant, qui Romae remanent, qui nobiscum sunt, nihil dicimus? Quos quidem ego, si ullo modo fieri possit, non tam uleisci studeo, quam sanare sibi ipsos, placare rei publicae, neque, id quare fieri non possit, si me audire volunt, intellego. Exponam enim vobis, Quirites, ex quibus generibus hominum istae copiae comparentur; deinde singulis medicinam consilii atque orationis meae, si quam potero, adferam. Unum genus est eorum, qui magno in aere alieno 18 maiores etiam possessiones habent, quarum amore adducti dissolvi nullo modo possunt. Horum hominum species est honestissima (sunt enim locupletes), voluntas vero et causa impudentissima. Tu agris, tu aedificiis, tu argento, tu familia, tu

rebus omnibus ornatus et copiosus sis, et dubites de possessione detrahere, adquirere ad fidem? Quid enim exspectas? bellum? Quid ergo? in vastatione omnium tuas possessiones sacrosanctas futuras putas? An tabulas novas? Errant, qui istas a Catilina exspectant. Meo beneficio tabulae novae proferentur, verum auctionariae; neque enim isti, qui possessiones habent, alia ratione ulla salvi esse possunt. Quod si maturius facere voluissent neque, id quod stultissimum est, certare cum usuris fructibus praediorum, et locupletioribus his et melioribus civibus uteremur. Sed hosce homines minime puto pertimescendos, quod aut deduci de sententia possunt aut, si permanebunt, magis mihi videntur vota facturi contra rem publicam, quam arma laturi.

19

IX

(2) men who are hoping that revolution will give them the rewards of office, forgetting that revolution derours her own children.

Alterum genus est eorum, qui, quamquam premuntur aere alieno, dominationem tamen exspectant, rerum potiri volunt, honores, quos quieta re publica desperant, perturbata consequi se posse arbitrantur. Quibus hoc praecipicndum videtur, unum scilicet et idem quod ceteris omnibus, ut desperent se id, quod conantur, consequi posse: primum omnium me ipsum vigilare, adesse, providere rei publicae; deinde magnos animos esse in

« IndietroContinua »