Immagini della pagina
PDF
ePub

bonis viris, magnam concordiam [maximam multitudinem], magnas praeterea militum copias; deos denique immortales huic invicto populo, clarissimo imperio, pulcherrimae urbi contra tantam vim sceleris praesentes auxilium esse laturos. Quodsi iam sint id, quod summo furore cupiunt, adepti, num illi in cinere urbis et sanguine civium, quae mente conscelerata ac nefaria concupiverunt, consules se aut dictatores aut etiam reges sperant futuros? Non vident id se cupere, quod si adepti sint, fugitivo alicui aut gladiatori concedi sit necesse ?

(3) Sulla's veterans, who are pining for a repetition of the Sullan reign of terror, with its plunder and licence; but Rome will not tolerate that.

Tertium genus est aetate iam adfectum, sed 20 tamen exercitatione robustum; quo ex genere est ipse Manlius, cui nunc Catilina succedit. Hi sunt homines ex iis coloniis, quas Sulla constituit: quas ego universas civium esse optimorum et fortissi morum virorum sentio, sed tamen ii sunt coloni, qui se in insperatis ac repentinis pecuniis sumptuosius insolentiusque iactarunt. Hi dum aedificant tamquam beati, dum praediis, lecticis, familiis magnis, conviviis adparatis delectantur, in tantum aes alienum inciderunt, ut, si salvi esse velint, Sulla sit iis ab inferis excitandus: qui etiam nonnullos agrestes, homines tenues atque egentes, in eandem illam spem rapinarum veterum impulerunt. Quos ego utrosque in eodem genere praedatorum

direptorumque pono, sed eos hoc moneo: desinant furere ac proscriptiones et dictaturas cogitare. Tantus enim illorum temporum dolor inustus est

[graphic]

21

[ocr errors]

LECTICA. (From an example of wood with bronze veneer in the
Palace of the Conservators, Rome.)

civitati, ut iam ista non modo homines, sed ne pecudes quidem mihi passurae esse videantur.

X

(4) A miscellaneous collection of defaulters; their ruin is certain in any case, but it need not involve the State.

Quartum genus est sane varium et mixtum et turbulentum: qui iam pridem premuntur, qui numquam emergunt, qui partim inertia, partim male gerendo negotio, partim etiam sumptibus in vetere aere alieno vacillant, qui vadimoniis,

iudiciis, proscriptionibus bonorum defatigati, per multi et ex urbe et ex agris se in illa castra conferre dicuntur. Hosce ego non tam milites acres quam infitiatores lentos esse arbitror. Qui homines quam primum, si stare non possunt, corruant, sed ita, ut non modo civitas, sed ne vicini quidem proximi sentiant. Nam illud non intellego, quam ob rem, si vivere honeste non possunt, perire turpiter velint, aut cur minore dolore perituros se cum multis. quam si soli pereant, arbitrentur.

(5) The criminal class; I make Catiline a present of them, our prison has not room for them all.

Quintum genus est parricidarum, sicariorum, 22 denique omnium facinorosorum: quos ego a Catilina non revoco; nam neque ab co divelli possunt et pereant sane in latrocinio, quoniam sunt ita multi, ut eos carcer capere non possit.

(6) Catiline's special friends, rightly placed bottom in the list, all the dissolute youth of Rome. Imagine such creatures camping out on the frosty Apennines.

Postremum autem genus est, non solum numero, verum etiam genere ipso atque vita, quod proprium Catilinae est, de eius dilectu, immo vero de com plexu eius ac sinu, quos pexo capillo nitidos aut imberbes aut bene barbatos videtis, manicatis ac talaribus tunicis, velis amictos, non togis; quorum omnis industria vitae et vigilandi labor in antelucanis cenis expromitur./In his gregibus omnes 23

aleatores, omnes adulteri, omnes impuri impudicique versantur. Hi pueri tam lepidi ac delicati non solum amare et amari, neque saltare et cantare, sed etiam sicas vibrare et spargere venena didicerunt: qui nisi exeunt, nisi pereunt, etiam si Catilina perierit, scitote hoc in re publica seminarium Catilinarum futurum. Verum tamen quid sibi isti miseri volunt? num suas secum mulierculas sunt in castra ducturi? Quem ad modum autem illis carere poterunt, his praesertim iam noctibus? Quo autem pacto illi Appenninum atque illas pruinas ac nives perferent? nisi idcirco se facilius hiemem toleraturos putant, quod nudi in conviviis saltare didicerunt.

24

XI

We need have no anxieties about a war where conditions are 80 one-sided. We have every resource, Catiline has none. A war where the good is at conflict with the eril can only have one issue; the gods will defend the right.

O bellum magno opere pertimescendum, cum hanc sit habiturus Catilina scortorum cohortem praetoriam! Instruite nunc, Quirites, contra has tam praeclaras Catilinae copias vestra praesidia vestrosque exercitus. Et primum, gladiatori illi confecto et saucio consules imperatoresque vestros opponite; deinde contra illam naufragorum eiectam ac debilitatam manum florem totius Italiae ac robur educite. Iam vero urbes coloniarum ac municipiorum respondebunt Catilinae tumulis sil

vestribus. Neque vero ceteras copias, ornamenta, praesidia vestra cum illius latronis inopia atque egestate conferre debeo. Sed si omissis his rebus, 25 quibus nos suppeditamur, eget ille, senatu, equitibus Romanis, urbe, aerario, vectigalibus, cuncta Italia, provinciis omnibus, exteris nationibus, si his rebus omissis, causas ipsas, quae inter se confligunt, contendere velimus, ex eo ipso, quam valde illi iaceant, intellegere possumus. Ex hac enim parte pudor pugnat, illinc petulantia; hinc pudicitia, illinc stuprum; hinc fides, illinc fraudatio; hinc pietas, illinc scelus; hinc constantia, illinc furor; hinc honestas, illinc turpitudo; hinc continentia, illinc libido; denique aequitas, temperantia, fortitudo, prudentia, virtutes omnes certant cum iniquitate, luxuria, ignavia, temeritate, cum vitiis omnibus; postremo copia cum egestate, bona ratio cum perdita, mens sana cum amentia, bona denique spes cum omnium rerum desperatione confligit. In eius modi certamine ac praelio nonne, etiam si hominum studia deficiant, di ipsi immortales cogant ab his praeclarissimis virtutibus tot et tanta vitia superari?

XII

Citizens, guard your own homes: the safety of Italy and Rome may be entrusted to my care; I have taken every possible precaution.

Quae cum ita sint. Quirites, vos, quem ad 26 modum iam antea dixi, vestra tecta vigiliis custo

« IndietroContinua »