Nigra velut magnas domini cum divitis aedes pervolat et pennis alta atria lustrat hirundo, pabula parva legens nidisque loquacibus escas, et nunc porticibus vacuis, nunc umida circum stagna sonat: similis medios Iuturna per hostis fertur equis rapidoque volans obit omnia curru iamque hic germanum iamque hic ostentat ovantem nec conferre manum patitur, volat avia longe. Haud minus Aeneas tortos legit obvius orbes vestigatque virum et disiecta per agmina magna voce vocat. Quotiens oculos coniecit in hostem alipedumque fugam cursu temptavit equorum, aversos totiens currus Iuturna retorsit.
Heu quid agat? Vario nequiquam fluctuat aestu, diversaeque vocant animum in contraria curae. Huic Messapus, uti laeva duo forte gerebat lenta levis cursu praefixa hastilia ferro,
horum unum certo contorquens dirigit ictu. Substitit Aeneas et se collegit in arma,
poplite subsidens; apicem tamen incita summum hasta tulit summasque excussit vertice cristas. Tum vero adsurgunt irae; insidiisque subactus, diversos ubi sensit equos currumque referri, multa Iovem et laesi testatus foederis aras iam tandem invadit medios et Marte secundo
terribilis saevam nullo discrimine caedem
suscitat irarumque omnis effundit habenas.
Quis mihi nunc tot acerba deus, quis carmine caedes
diversas obitumque ducum, quos aequore toto
inque vicem nunc Turnus agit, nunc Troïus heros,
Exploits of the Two Heroes.
excipit in latus et, qua fata celerrima, crudum
transadigit costas et cratis pectoris ensem.
Turnus equo deiectum Amycum fratremque Dioren, congressus pedes, hunc venientem cuspide longa, hunc mucrone ferit curruque abscisa duorum suspendit capita et rorantia sanguine portat. Ille Talon Tanaimque neci fortemque Cethegum, tris uno congressu, et maestum mittit Oniten, nomen Echionium matrisque genus Peridiae, hic fratres Lycia missos et Apollinis agris
et iuvenem exosum nequiquam bella Menoeten, Arcada, piscosae cui circum flumina Lernae ars fuerat pauperque domus nec nota potentum munera conductaque pater tellure serebat. Ac velut immissi diversis partibus ignes
arentem in silvam et virgulta sonantia lauro, aut ubi decursu rapido de montibus altis
dant sonitum spumosi amnes et in aequora currunt quisque suum populatus iter: non segnius ambo Aeneas Turnusque ruunt per proelia; nunc nunc fluctuat ira intus, rumpuntur nescia vinci pectora, nunc totis in volnera viribus itur.
Murranum hic, atavos et avorum antiqua sonantem nomina per regesque actum genus omne Latinos, praecipitem scopulo atque ingentis turbine saxi excutit effunditque solo: hunc lora et iuga subter provolvere rotae, crebro super ungula pulsu incita nec domini memorum proculcat equorum. Ille ruenti Hyllo animisque immane frementi occurrit telumque aurata ad tempora torquet : olli per galeam fixo stetit hasta cerebro. Dextera nec tua te, Graium fortissime Cretheu, eripuit Turno. Nec di texere Cupencum Aenea veniente sui: dedit obvia ferro
pectora, nec misero clipei mora profuit aerei. Te quoque Laurentes viderunt, Aeole, campi oppetere et late terram consternere tergo. Occidis, Argivae quem non potuere phalanges sternere nec Priami regnorum eversor Achilles ; hic tibi mortis erant metae: domus alta sub Ida, Lyrnesi domus alta, solo Laurente sepulchrum. Totae adeo conversae acies, omnesque Latini, omnes Dardanidae, Mnestheus acerque Serestus et Messapus equum domitor et fortis Asilas Tuscorumque phalanx Evandrique Arcades alae, pro se quisque viri summa nituntur opum vi: nec mora nec requies, vasto certamine tendunt.
Hic mentem Aeneae genetrix pulcherrima misit,
iret ut ad muros urbique adverteret agmen ocius et subita turbaret clade Latinos.
Ille ut vestigans diversa per agmina Turnum
huc atque huc acies circumtulit, aspicit urbem immunem tanti belli atque impune quietam. Continuo pugnae adcendit maioris imago :
Mnesthea Sergestumque vocat fortemque Serestum
ductores tumulumque capit, quo cetera Teucrum concurrit legio nec scuta aut spicula densi deponunt. Celso medius stans aggere fatur:
'Nequa meis esto dictis mora; Iuppiter hac stat, neu quis ob inceptum subitum mihi segnior ito. Urbem hodie, causam belli, regna ipsa Latini, ni frenum accipere et victi parere fatentur, eruam et aequa solo fumantia culmina ponam. Scilicet exspectem, libeat dum proelia Turno nostra pati rursusque velit concurrere victus? Hoc caput, O cives, haec belli summa nefandi: ferte faces propere foedusque reposcite flammis.' Dixerat, atque animis pariter certantibus omnes dant cuneum densaque ad muros mole feruntur.
Scalae improviso subitusque apparuit ignis. Discurrunt alii ad portas primosque trucidant, ferrum alii torquent et obumbrant aethera telis. Ipse inter primos dextram sub moenia tendit Aeneas magnaque incusat voce Latinum testaturque deos, iterum se ad proelia cogi,
bis iam Italos hostis, haec altera foedera rumpi. Exoritur trepidos inter discordia civis : urbem alii reserare iubent et pandere portas Dardanidis ipsumque trahunt in moenia regem, arma ferunt alii et pergunt defendere muros. Inclusas ut cum latebroso in pumice pastor vestigavit apes fumoque implevit amaro : illae intus trepidae rerum per cerea castra discurrunt magnisque acuunt stridoribus iras; volvitur ater odor tectis, tum murmure caeco intus saxa sonant, vacuas it fumus ad auras. Accidit haec fessis etiam fortuna Latinis, quae totam luctu concussit funditus urbem. Regina ut tectis venientem prospicit hostem,
incessi muros, ignis ad tecta volare,
nusquam acies contra Rutulas, nulla agmina Turni : infelix pugnae iuvenem in certamine credit
exstinctum et, subito mentem turbata dolore, se causam clamat crimenque caputque malorum, multaque per maestum demens effata furorem purpureos moritura manu discindit amictus
et nodum informis leti trabe nectit ab alta.
Quam cladem miserae postquam accepere Latinae, filia prima manu flavos Lavinia crinis
et roseas laniata genas, tum cetera circum
turba furit resonant late plangoribus aedes. Hinc totam infelix volgatur fama per urbem. Demittunt mentes; it scissa veste Latinus, coniugis attonitus fatis urbisque ruina,
canitiem immundo perfusam pulvere turpans. [Multaque se incusat, qui non acceperit ante Dardanium Aenean generumque adsciverit ultro.] Interea extremo bellator in aequore Turnus palantis sequitur paucos iam segnior atque iam minus atque minus successu laetus equorum attulit hunc illi caecis terroribus aura commixtum clamorem adrectasque impulit aures confusae sonus urbis et inlaetabile murmur.
Ei mihi! Quid tanto turbantur moenia luctu? Quisve ruit tantus diversa clamor ab urbe ?' Sic ait adductisque amens subsistit habenis. Atque huic, in faciem soror ut conversa Metisci aurigae currumque et equos et lora regebat, talibus occurrit dictis: Hac, Turne, sequamur Troiugenas, qua prima viam victoria pandit; sunt alii, qui tecta manu defendere possint. Ingruit Aeneas Italis et proelia miscet:
et nos saeva manu mittamus funera Teucris.
Nec numero inferior pugnae nec honore recedes.' Turnus ad haec :
'O soror, et dudum adgnovi, cum prima per artem
foedera turbasti teque haec in bella dedisti,
et nunc nequiquam fallis dea. Sed quis Olympo demissam tantos voluit te ferre labores?
An fratris miseri letum ut crudele videres?
Nam quid ago? Aut quae iam spondet Fortuna salutem?
Vidi oculos ante ipse meos me voce vocantem Murranum, quo non superat mihi carior alter, oppetere ingentem atque ingenti volnere victum. Occidit infelix nostrum ne dedecus Ufens adspiceret; Teucri potiuntur corpore et armis. Exscindine domos (id rebus defuit unum) perpetiar, dextra nec Drancis dicta refellam?
« IndietroContinua » |