Immagini della pagina
PDF
ePub

non edere nolui, neque displicentia omittere, aut corrigere et purgare, quia non didici, quomodo homo gentilis castrandus est, quoniam non sum Jesuita. Plurima vero sana insunt in hoc libello, et utilia, et antiquitatem fidei catholicæ demonstrantia, etc. »

Fingit editor noster fallacius, quamquam non Jesuita, Ciceronem, postquam Velleium, Balbum, Cottamque disputantes audiit, et ipsum disputare. Ait veram religionem ab omnibus philosophiæ sectis adulteratam fuisse; a religione philosophiam secernendam esse; priorem niti omnium populorum fide, de dei exsistentia; fides quæ, quum sit universa, dicitur xaboixń. Admittit deinde cærimonias quasdam, ut aiunt cultum exteriorem, sed sine pompa, et qui oculos non perstringat; revelationem scriptam; sacerdotes , Concilia, summum religionis præsidem , romanum pontificem, quem Romuli successorem appellat, erroris expertem; salva tamen unicuique sacros codices interpretandi libertate. Interdum Tullius locos adhibet e Petronio, Horatio, quos, antequam scripserint, legisse supponitur. Passim invenies glossemata , barbarismos; videlicet rigorose, cap. 62; versus quorum numerus falsa syllabæ quantitate turbatur, cap. 31; magnam copiam verborum quæ nec temporibus Ciceronis, nec solitæ ejus elegantiæ congruunt : « exsistentia », cap. 2; «religiositas, vel dispositio animorum ad religionem », cap. 3; « rationabilitas», cap. 5; « imaginatio », cap. 8; «essentialis», cap. 12. Uno verbo, si, ut editor Britannicus ait, auctor lectori fucum facere in animo habuit, per litterary forgery minime in consilio profecit : mentiri si voluit, non potuit.

PRÆFATIO.

Horum Ciceronis librorum quæ præstantia sit argumentique gravitas, constat inter omnes : eruditi norunt, quænam eorumdem hodieque sit textus conditio. Ac pæne dixerim, hujus integritati illam ipsam et gravitatem et præstantiam offecisse. Etenini hæ virtutes in causa videntur fuisse , cur hi libri inde a primis post Chr. natum sæculis ad medium usque ævum extremum legerentur a literarum studiosis et in scholis tractarentur. Unde factum est, ut iidem nimium quantum descripti etiam ab indoctis, et per manus traditi sæculorum labentium sordes et ipsi paullatini contraherent, præcipue græcæ linguæ scientia per Europæ plurimas terras obscurata. Cui malo a renatis literis mature occurrere studuerunt eruditi. Nemo tamen felicius Joanne illo Davisio ; qui idem diligentius, quam antehac factum, græcos fontes latinosque reclusit. Neque tamen ille, nec magis J. A. Ernestus pro eo ac fieri debebat atque ipsi volebant, textui consulere poterant.

Quod ipsum quum intellexissem, idem in his libris mihi faciundum putavi, quod in aliis nuper utilissime ac doctissime fecit Gerenzius : ut uberiora , quam adhuc suppeterent, emendandi textus subsidia colligerem. Ac quum Davisiana exempla vidissem rarescere in his terris, cæpi etiam cogitare de repetenda universa annotationis silva , quam Davisii editio extrema habet; itemque de augenda notatione locorum ex utriusque linguæ scriptoribus excerptorum, qui quidem ad interpretationem facere viderentur.

Itaque duplex natum consilium mihi, alterum emendationis : interpretationis alterum. In utroque tamen continendum me duxi, et quasi cohibendum. Namque in hoc

a.

[ocr errors][ocr errors]

officio interpretationis omnium maxime brevitati studui, ut insigniora dumtaxat attingerem, et in laudandis locis scriptorum similibus ut plurimum acquiescerem. Quæ in hac parte ad uberiorem graviorum locorum explicationem desiderari videbuntur : ea, uti res tulerit, deinceps, fortasse per Meletematum meorum opportunitatem, explere conficereque annitar. Nemo enim me magis sentire potest, permulta nostris annotationibus addi posse, quæ illustrando horum librorum argumento vel maxime inserviant.

Alterum officium criticæ et ipsum nunc quidem circumscribendum duxi. Videlicet non tam illud agendum mihi est visum, ut novam quæ dicitur textus recensionem præstarem, quam ut materiam suppeditarem, unde aliquando nova recensio excudi posset. Et quoniam, in tam contaminato textu, nulla umquam recensio omnibus viris doctis usquequaque probabitur, hoc nunc quum maxime specto, ut uberrimo, quoad ejus fieri possit, apparatu unum in volumen colligendo, viris eruditis perpetuo copiam faciam eligendi.

Longum est hujusmodi consilii exponere causas, neque in has proæmii angustias cadere videtur. Hoc unum deprecor viros eruditos, ut hanc orationem ne in eam partem accipiant, quasi nihil tribuendum censeam vel criticæ , etiam conjectariæ, vel recensioni textuum. Conjectandi pericula necessaria judico; et nimium fortassis sum ipse periclitatus in hoc genere per hos etiam libros Ciceronianos. In recensendo autem novæque editioni præparando textu Plotinianorum librorum nunc ipsum elaboro.

Nimirum nec vacat, eamdem operam nunc quidem impertire Tullio, nec fortasse consultum videatur. Hoc quo pertineat, intelligetur, ubi de novissimis horum librorum editionibus monuero. Videlicet, ut alios taceam, qui post Ernestum hoc opus aggressi sunt, doctissimi duumviri Heindorfius et Schützius nuper se ad emendandos de Natura Deorum libros dedere. In Schützio viro clarissimo quænam

sagacitas insit quamque certa sermonis latini scientia , non est quod ego multis verbis notum faciam. Norunt enim, qui quidem paullo eruditiores sint, ad unum omnes. Quantum vero hæ virtutes Ciceroni profuerint, ipse lectionum index commonstrabit, quas e Schütziana editione enotatas infra exhibuimus.

De Heindorfio -o hexapírn præstet fortassis silere, ut in re exulcerata ac recens etiam in invidiam adducta. Verum quum neutrarum sim partium, et in omnibus rebus præponderare debeat veritas, dicam quod sentio. Quantum ego ei viro tribuam, nosse oportet eos, qui vel mea qualiacumque scripta legerint, vel meis lectionibus interfuerint. Utrobique enim ipsius nomen frequentare soleo, et gratus profiteri, utilem exstitisse operam ipsius Platoni in dialogis haud paucis.

Neque in Tullio, infitias iverim, eumdem multa acute vidisse, haud pauca item feliciter emendasse, et accurate multa de utriusque sermonis legibus præcepisse. Verum eumdem et video et præ me fero in Cicerone sæpiuscule novatorem exstitisse, ubi minime debebat; nimium porro tribuisse binis codicibus suis, et præsertim Glogaviensi; parum attendisse breviloquentiam ; quæ tamen in Tullianis disputationibus iis regnare soleat, ubi inter se colloquuntur homines elegantes et urbani. Est enim urbanitatis quasi quædam filia breviloquentia, progenita ex erudito sensu humanitatis; quo ducti nobiscum alios, qui quidem liberaliter instituti sint, juxta sapere judicamus; hactenus, ut quod tantummodo adumbratum sit in diverbio a nobis, et nutu quasi magis quam verbo significatum , ii nihilo secius continuo percipiant intelligantque. Contra nimiam perspicuitatem, constat, officere urbanitati, et putidam judicari. Unde consequens est, caute usurpandos esse codices, ut ita dicam, textum dilatantes, Natum enim hoc genus lection nis est ex periphrasi, sive circumlocutione, quam frequentare coguntur, qui in ludis pueros, vel certe nondum satis subacti ingenii discipulos erudiunt.

Neque igitur ullum codicum genus deosculabimur, nedum istud, quod scholarum umbratilem operam, quamquam ut plurimum haud ineptam, refert. Sed quantum et Glogaviensi codici et ut quisque e nostris simillimus ejus est (sunt autem aliquot persimiles) tribuendum censuerimus , monstrabit nostra adnotatio. Hoc additum volumus, mirificos rumores ex illo codice Glogaviæ reperto percrebuisse per Germaniam, quos nunc malumus silentio prætermittere. Calidiora enim refugimus consilia quum aliis in partibus doctrinarum, tum vero maxime in critica, quæ ut a judicando nomen habet, ita prudente judicio maxime continetur. Quocirca pervelim, Schützium , qui diuturno usu Ciceronis perpolitum sensum Tullianæ latinitatis habet (quo eum non æquare videtur Heindorfius), plus tribuisse suo ipsum et usui et sensui , quam auctoritati lectionum Heindorfianarum, neque novitatis specie interdum allectari se inducique esse passum.

Quæ quum ita sint, ne eidem nos scopulo impingeremus, consultum duximus, pedem referre ad euin locum, ubi J. A. Ernestus Tullianum textum constituit : qui vir, vere Ciceronianus, qua hodieque auctoritate polleat, nemo nescit, itemque quam late per cultioris Europæ partes ejus editiones etiamnum celebrentur. In eo igitur loco consistendum videbatur nobis, neque altius contendendum. Quos lectionum collegimus fructus, ii interea maturescant. Quibus non deerunt, qui recte utantur. Et proxime faciet Gærenzius vir doctus, quem, qua pollet Tulliana doctrina, certo scimus nec ipsum favere calidioribus consiliis. Nobis sufficiat expedita præstitisse quum emendationis tum explicationis uberiora aliquanto, quam adhuc suppetebant, præsidia.

De consilio nostro satis dictum videtur. Nunc de copiis dicendum est. Quarum et numerum et naturam explicabit index, huic præfationi subjectus. Itaque h. I. nihil magnopere restat, quam uti grates persolvam viris doctis mihique

« IndietroContinua »