Immagini della pagina
PDF
ePub

amicis, qui me in hac paranda editione certatim adjuverunt. Quorum officia quo insigniora exstiterunt in me : hoc magis ego hac et loci et temporis excusatione utar, ut simpliciter tantum et paucis describam. Neque enim eorum animo operosa affectataque gratiarum actio placeat.

Ac primum Savignyus, vir celeberrimus, iter Parisinum, quod literarum causa instituerat, non sibi soli prodesse voluit, verum etiam amicis. Quocirca et ipse ejus voluntati acceptum refero quidquid Parisini apparatus ad hos libros a nobis adhibitum est. Wyttenbachius item, vir in literis primarius, non codicum modo Leidensium mihi ultro copiam fecit, verum etiam, licet oculis suis officere sensisset id negotium, scholas super hoc libro suas mea causa ipse perlustravit correxitque. Quo singulari in me studio factum. est, ut earumdem Excerptis hanc meam editionem augere et exornare possem. Porro Gorenzius V. Cl. posteaquam consilii mei rationes cognovisset, licet et ipse in Ciceronianæ philosophiæ monumentis illustrandis desudaret, tamen sponte mihi copiarum suarum, his libris inservientium, maximam partem ita permisit, ut aliorum librorum Tullianorum excerpta mutuo a me acciperet. Denique Moserus meus, qui probe me exerceri vidisset quum jusso muneris negotio, tum aliis etiam lucubrationibus, hac quoque in causa voluntatem in me suam, tot aliis rebus dudum perspectam, comprobavit, quum rogante me laboris maximam partem in se reciperet, et libenter devoraret tædium tot apographa excerptaque digerendi redigendique, atque judicandi. Qua in re qua ille vel dexteritate vel eruditione versatus sit, non meum est dicere, et optime æstimabunt judices eruditi : qua fide autem, qua industria ac modestia, nemo me magis intelligere potest, ut qui universas illas schedas etiamnum in manibus habeam. Quod vero idem librariorum etiam quisquilias in notatione critica congestas exhiberet, hoc me jubente factum est, quoniam probe intellexeram, in istiusmodi textu hoc faciundum esse dili

[ocr errors]

genti editori, ut ne sordes quidem refugeret. Ac quam vim ea res habeat, mecum spero intelligent eruditiores omnes qui, ut hoc utar, vel libri secundi tria capita 25-27, vel libri tertii quinque, inde a cap. 16 usque ad capitis 23 extrema lectitare in nostra editione velint. Verumtamen ipsi videmus, inde natum illud esse, ut subjecta textui annotatio mirum quantum intumesceret et horreret obelorum aliarumque notarum criticarum senticetis. Quo magis gaudemus, posse lectorem distentum defatigatumque insuavi tractatione nostra, in scholarum Wyttenbachianarum et beata ubertate et amoenitate tandem aliquando acquiescere.

Neque vero in præfationis exitu tacendum est Schæferi V. Cl. beneficium, qui cura sua, qua nulla eruditior cogitari potest, plagulis de prelo corrigendis præesse voluerit. Hahnii vero viri honestissimi liberalitas hoc quoque in libro potest spectari. Nihil enim prætermisit, quominus quum chartarum nitore, tum typorum elegantia munditieque lectorum oculis consuleretur.

Scrib. Heidelbergæ prid. kalend. april. MDCCCVII,

APPARATUS CRITICI.

Cod. A. Leidensis primus, membranaceus, literis Longo-
bardicis scriptus, qui fuit olim Nicolai Heinsii. Vide Catal.
Bibl. Lugd. Bat. p. 330, n. 118. Egregius hic liber est, locis
haud paucis solus medicinam afferens, in plurimis cum
optimis libris consentiens, sæpe virorum doctorum con-
jecturas firmans.

Cod. B. Leidensis alter, membranaceus. Ex bibliotheca
Is. Vossii, n. 86.

Cod. C. Leidensis tertius, membranaceus. Ex bibl. Is.
Vossii, n. 84. [Procurante D. Wyttenbachio V. Cel. contu-
lit hos tres codd. Leidæ G. H. MOSER].

Cod. D. Parisiensis primius; Biblioth. Reg. n. 4588, n. 1,
membranaceus, sæculi XIII; incipit a lib. I, c. 7, a verbis
nihil scire didicistis.

Cod. E. Parisiensis secundus, n. 2, 6339, membran.
forma maxima, sæculi XIV. Sæpe cum cod. Heindorfii
Glog. conspirat.

Cod. Fa. Parisiensis tertius, n. 6283, membran. forma
max. sæculi XIV. Sæpissime hic codex easdem, quas codex
Glogaviensis, lectiones exhibet ; neque vero tam sæpe ad-
ditis voculis Ciceronis sermonem pleniorem facere studuit
librarius, quam is qui Glogaviensem exaravit. [Parisinorum
librorum collatio debetur Savignyi Viri Cel. munificentiæ.
Contulerunt Jacob. Grimm. V. Cl. Bibliothecæ Hassiacæ
Casellanæ Præfectus et Frid. Tiedemann V. Cl. Med. D. et
in Acad. Heidelb. Prof. P. O. Quinque codicum Parisino-
rum, quos literis Fb. Fc. Fd. Fe. et Ff. notavimus, speci-
mina idem Vir Cel. misit, complectentia collationem capitis
primi libri secundi. Primo horum (Fb.) adscriptum est :

exaratus esse videtur hic liber MS sæculo XIV, satisque
accurate et diligenter conscriptus. Nihil deest. Numerus
additur 6340. Secundus, cujus specimen exhibemus (Fc.),
adscriptum habet numerum 6334, additumque : sæc. XIV,
multaque cura ac diligentia scriptus. Tertius (Fd.) videtur
esse sæculi XIV, fortasse XV; adscriptum habet nume-
rum 6375. Quartus (Fe.) n. 7698, est sæculi XIV. Quintus
(Ff.) num. 2243, MS de la Vallière, sæc. XV vel XVI,
perpulchre exaratus, charact. rom. mendis abundat.]

Cod. G. Olim Uffenbachianus, deinde Hartmanni, Viri
Cl. cujus munificentia transiit ad Creuzerum. Egregius est
hic liber et elegantissime conscriptus, sæculo, ut videtur, XIV,
membranaceus, forma quarta. Plures ille locos solus inte-
gros exhibet, sæpissime cum optimis conspirat libris, fir-
mandis virorum doctorum suspicionibus sæpenumero utili-

ter inservit. Continentur in eodem volumine etiam 1o Cice-
ronis de Legibus libri tres; 2° de Divinatione libri II;
3o de Fato liber; 4o ej. de Mundo liber; 5o Somnium Sci-
pionis; 6° Fragmentum Academicorum. Cf. Biblioth. Uffen-
bach. Msptæ Pars quarta. Halæ Hermund. 1720, fol. p. 222.
[Collationem instituit Creuzerus.]

Cod. H. Cod. Landeshut. Bavar. procurante Astio, V. Cl.
professore Landesh. De hoc cod. vid. Astii Zeitschrift für
Wissenschaft und Kunst, anni III, pag. 89, sqq.

Cod. I. Norimbergensis prior, et

Cod. K. Norimb. alter. Ille omnes tres libros continet,
hic nonnisi fragmenta, sed haud pauca, unde apparet
maximus cum cod. G. consensus, quamquam literarum
ductus prodant scriptorem minus peritum et accuratum.
[Procuravit horum librorum collationem Jungius Vir Rev.
Theologiæ Doctor Sacrorumque Curator primarius, muni-
fice concedentibus Norimbergensis civitatis Senatoribus.
Cum editis contulit Carol. Frider. Rinck Badensis.]

Cod. La. Ottobonianus A. vel Vaticanus, n. 1944, mem-
branaceus; cujus collationem ipse instituit F. Theoph.

Welker, Vir Cl. literarum Professor nunc Gottingensis, quum
Romæ versaretur. Codex hic, si quis alius, Glogaviensis
codicis lectiones quam plurimas exhibet, et ex eodem fere,
quo ille, fonte promanasse videtur. Inspexit idem Vir Cl.
alios quoque codd. Romanos, minoris illos quidem mo-
menti, sed in locis impeditioribus copiam, unde seligant
interpretes, commode augentes. Ubicumque ex iis aliquid
enotatum est, insignivimus illud literis Lb. (qui liber ele-
gantissime conscriptus, typis descripto libro simillimus,
quamquam ab homine imperitissimo exaratus est; omittun-
tur enim quavis fere pagina verba singula, vel plura, periodi
etiam integræ, quæ omnia a seriore manu adscripta sunt.
Membranaceus est, n. 1414, forma maxima. Continentur in
eodem codice etiam libri de Legg. Acadd. Topic. Somn.
Scip. et de Divinat.) Lc. (n. 1242, chartaceus, cujus ad
calcem scriptum est liber tertius explicit fœliciter ano
dmi MCCCCLXI). Ld. (n. 1372, chartaceus, in quo conti-
nentur item libri de Divinatione. Minutulis literis est con-
scriptus et scatet scripturæ compendiis), et Le. (n. 1622,
membranac. cui similiter adjunguntur de Divin. libri. Ad
calcem singulorum librorum adscriptum est : explicit felici-
ter... deo gratias. Omnium Ottobonianorum hic videtur anti-
quissimus, quamquam neque hic, neque reliqui judice
Marinio sæculo XV priores sint censendi).

Cod. M. Monacensis, procurante Fr. Jakobsio, Viro Cel.
nunc Bibliothecario Gothano. Insignis est hic codex omis-
sione multorum verborum singulorum; magna autem vide-
tur fuisse librarii imperitia et simplicitas, qua ipsa tamen
factum est, ut nonnulla vulnera latitantia detegeret, et ipsis
erroribus medicinæ inveniendæ ansam præberet. De hoc
cod. vid. Wirthius in Actis Philoll. Monac. II, 2, qui non-
nullos ex eo locos tentavit, ejusque lectiones aliquot recipi
voluit.

Cod. N. Erlangensis, bonæ notæ liber, et

Cod. O. Gudianus secundus, qui sæpissime, præsertim

« IndietroContinua »