Immagini della pagina
PDF
ePub

ut, si omnia fato fiant, omnia fiant causis antecedentibus et necessariis; itemque illi, qui ab hoc dissentiunt, confitentes non fieri assensiones sine præcursione visorum, dicent, si omnia fato fierent ejusmodi, ut nihil fieret, nisi prægressione causæ, confitendum esse, fato fieri omnia ex quo facile intellectu est, quoniam utrique, patefacta atque explicata sententia sua, ad eumdem exitum veniant, verbis eos, non re 45 dissidere. Omninoque quum hæc sit distinctio, ut' quibusdam in rebus vere dici possit, quum hæ causæ antegressæ sint, non esse in nostra potestate, quin illa eveniant, quorum causæ fuerint ; quibusdam autem in rebus, causis antegressis, in nostra tamen esse potestate, ut aliud aliter eveniat 8: hanc distinctionem utrique approbant; sed alteri censent, quibus in rebus quum causæ antecesserint, ita, ut non sit in nostra potestate, ut aliter illa eveniant, illas fato 9 fieri;

7. Itemque illi. Haud scio quid acciderit Lambino, ut neque pro itemque censuerit legendum. Paullo enim accuratior loci disquisitio vulgatum non nisi verum esse posse ostendet. Vult Cicero hic quoque ostendere, eos, qui fateantur visa assensionibus præcedere idem revera sentire, quod Chrysippus, idque ita probat. Chrysippus, fato fieri omnia dicit, etiamsi non omnia causis necessariis fieri concedat : qui autem dicunt assensionem non fieri sine præcursione visorum, causas quidem antecedere concedunt, verum non necessarias: ergo hac in re cum Chrysippo conveniunt. Quod si igitur Chrysippus ita contendit omnia fato fieri, at non omnia causis necessariis fiant, possunt illi et debent concedere, hoc sensu omnia fato fieri. Hunc unice verum esse sensum, ea etiam demonstrant, quæ statim sequuntur :

« ex quo facile intellectu est, quoniam
utrique patefacta atque explicata sen-
tentia sua,
ad eumdem exitum ve-
niant, verbis eos, non re dissidere ».
BREM.

8. Ut illud aliter eveniat. Ita edidi ex conjectura, quam confirmatam inveni cod. Guelph. auctoritate. Vulgo pro illud legitur aliud, sensu prorsus absurdo. Loquitur Cicero de duplici causarum, quæ rem antecedere possunt, genere. Antegressis alteris non est in nostra potestate, ut aliter res eveniat, alteris vero antegressis, nostrum est, an rem illam sequi velimus. Patet ex his, aliud omni sensu carere. BREM.

9. Illas fato fieri. Disputatio de vocabulo est, quid fatum sit. Nam hi, qui fato omnia fieri negant, fatum tantum ponunt in principalibus et necessariis causis: quæ quidem fati vera

quæ autem in nostra potestate sint, ab his fatum abesse *****

XX. Hoc modo hanc causam disceptari oportet, 46 non ab atomis errantibus, et de via declinantibus præsidium petere. Declinat, inquit, atomus. Primum cur? Aliam quamdam vim motus habebunt a Democrito impulsionis, quam plagam ille appellat; a te, Epicure, gravitatis et ponderis. Quæ ergo nova causa in natura est, quæ declinet atomum 3? aut num sortiuntur inter se, quæ declinet, quæ non? aut cur minimo 4 declinent intervallo, majore non? aut cur declinent uno minimo, non declinent duobus 5, aut tribus? Optare hoc quidem est, non disputare. Nam neque 47 extrinsecus impulsam atomum loco moveri, et declinare dicis; neque in illo inani, per quod feratur atoinus, quidquam fuisse causæ, cur ea non e7 regione ferretur: nec in ipsa atomo mutationis aliquid factum

est notio, cui vim affert Chrysippus, ut aliquid in nostra potestate relinquat: nam contra omnium sententiam fatum necessitate liberat, et in prægressione causarum adjuvantium ponit. In quo ab Alexandro reprehenditur. TURN.

10. Ab his fatum. In quibus tamen a Chrysippo etiam fatum ponitur. Docuit ergo paullo ante Cicero Chrysippum, dum aliquid in nostra potestate relinquit, in eorum sententiam esse delapsum qui omnia fato fieri negant. Mox Epicurum dicet fatum sine necessitate sequi potius debuisse, quam commentitios motus afferre. Nam ita defendere posset quemdam esse animi motum voluntarium, si in fato necessitas nulla esset. Turn.

11. Abesse. Hic quædam merito deesse censentur. BREM.

XX. 1. Errantibus. Id est, non recte cadentibus in præceps. Turn.

2. Inquit. Scilicet Epicurus. TURN.

[ocr errors]

3. Qua declinet atomum. Hand dubie hic declinare significatione transitiva adhibetur, facere ut alteram declinet ». Cujus usas quamquam in hoc verbo nullum præter hoc scio apud Ciceronem exemplum, aliorum tamen multorum in Cicerone ejus generis vocabulorum usus et hujus ipsins apud alios scriptores, ut apud Livium, I, 28, etc. me movet, ut plane nibil mutandum censeam. BREM.

4. Minimo. Quod appellavit Epicurus, ut ait antea Cicero, λάx150.

5. Duobus. Minimis intervallis. 6. Optare hoc. Voluntatis alicujus et optati potius hoc esse videtur, quam disputationis et doctrinæ. Cicero in Lucullo, cap. 38: «Somnia censet hæc esse Democriti non docentis, sed optantis ». Et Tuscul. Il, 12: « Optare hoc quidem est, non docere ».

7. E regione. Id est, ad lineam.

est, quamobrem naturalem sui ponderis motum non teneret. Ita quum attulisset nullam causam,quæ istam declinationem efficeret : tamen aliquid sibi dicere videtur; quum id dicat, quod omnium mentes asper48 nentur ac respuant. Nec vero quisquam magis confirmare mihi videtur non modo fatum, verum etiam necessitatem et vim omnium rerum, sustulisseque motus animi voluntarios, quam hic, qui aliter obsistere fato fatetur se non potuisse, nisi ad has commentitias declinationes confugisset. Nam, ut essent atomi, quas quidem esse, mihi probari nullo modo potest: tamen declinationes istæ numquam explica. rentur. Nam si atomis 9, ut gravitate ferantur, tributum est necessitate naturæ, quod omne pondus, nulla re impediente, moveatur et feratur necesse est : illud quoque necesse est, declinare quibusdam atomis, vel, si volunt, omnibus naturaliter 10***.

Multa desunt.

8. Nec in ipsa atomo mutationis aliquid factum est. Davisius legendum censet factum esse, quia hæc quoque pendeant e verbo dicis. Sed Cicero subito orationem obliquam mutat in rectam, ut sæpe. Ita Orat. cap. 31, fin; de Finib. lib. I, cap. 9; Tuscul. Dispp. IV, 10. BREM.

9. Nam si atomis. Ut gravitatis et ponderis motus in atomis necessarius est, ita declinationis motus. Ex quo evenit, at, quo commento fatum se depulsurum putavit Epicurus, eo imprudens fatum constituat. Necessarium esse motum ponderis non potest infi

cias ire, nisi suorum convellat principiorum motum perpetuum, qui si non esset necessarius, non debuit excogitare declinationem ad fati depulsionem. TURN.

10. Declinare q. atomis, vel, si volunt, omnibus naturaliter. In fine non minus quam in reliquis partibus mancus et mutilus est hicce liber. Ex eo tamen fragmenta quædam servant tenuia, Agell. Noct. Attic. lib. XVII, cap. 2, et Macrobius, Saturnal. lib. II, cap. 12. Nec aliunde, nisi fallor, hausta sunt ea, quæ Servius habet, Virg. Æn. III, 376. Dav.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

Tabula chronologica græcorum philosophorum, de quibus mentio fit apud Ciceronem de Natura Deorum

XXIV

DE NATURA DEORUM.

Argumentum libri primi..

3

M. T. Ciceronis de Natura Deorum, ad M. Junium

Brutum, liber primus.

7

Argumentum libri secundi

105

M. T. Ciceronis de Natura Deorum, ad M. Junium

[blocks in formation]

Argumentum libri tertii...

M. T. Ciceronis de Natura Deorum, ad M. Junium

[blocks in formation]
[ocr errors][subsumed][subsumed][merged small]
[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

est 8, quamobrem naturalem sui ponderis motum non teneret. Ita quum attulisset nullam causam, quæ istam declinationem efficeret : tamen aliquid sibi dicere videtur; quum id dicat, quod omnium mentes asper48 nentur ac respuant. Nec vero quisquam magis confirmare mihi videtur non modo fatum, verum etiam necessitatem et vim omnium rerum, sustulisseque motus animi voluntarios, quam hic, qui aliter obsistere fato fatetur se non potuisse, nisi ad has com mentitias declinationes confugisset. Nam, ut essent atomi, quas quidem esse, mihi probari nullo modo potest: tamen declinationes iste numquam explica rentur. Nam si atomis 9, ut gravitate ferantur, tributum est necessitate naturæ, quod omne pondus, nulla re impediente, moveatur et feratur necesse est : illud quoque necesse est, declinare quibusdam atomis, vel, si volunt, omnibus naturaliter 10***.

Multa desunt.

8. Nec in ipsa atomo mutationis aliquid factum est. Davisius legendum censet factum esse, quia hæc quoque pendeant e verbo dicis. Sed Cicero subito orationem obliquam mutat in rectam, ut sæpe. Ita Orat. cap. 31, fin; de Finib. lib. I, cap. 9; Tuscul. Dispp. IV, 10. BREM.

9. Nam si atomis. Ut gravitatis et ponderis motus in atomis necessarius est, ita declinationis motus. Ex quo evenit, ut, quo commento fatum se depulsurum putavit Epicurus, eo imprudens fatum constituat. Necessarium esse motum ponderis non potest infi

cias ire, nisi suorum convellat principiorum motum perpetuum, qui si non esset necessarius, non debuit excogi tare declinationem ad fati depulsio nem. TURN.

10. Declinare q. atomis, vel, siv lunt, omnibus naturaliter. In b non minus quam in reliquis parti mancus et mutilus est hicce liber eo tamen fram nta quædam tenuia, Ag

cap

« IndietroContinua »