Immagini della pagina
PDF
ePub
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
[ocr errors][merged small][ocr errors]

NOVI EDITORIS PRÆMONITIO.

Valde miror doctissimum Creuzerum, quum tres Ciceronis libros de Natura Deorum ederet, tantaque adnotationum copia exornaret, ne verbo quidem attigisse quemdam quartum librum , qui Ciceronis sub nomine editus, non parum viros literatos commovit. Primum typis mandatus est anno 1811 Bononiæ, et iterum Oxonii anno 1813, sub hoc titulo : « M.T. Ciceronis de Natura Deorum liber quartus; e pervetusto codice MS membranaceo nunc primum edidit P. Seraphinus, ord. fr. min. » Hic P. Seraphinus, quem credunt Frid. Bucholzum, præfatus est quædam non parum inepta et latinitatis minime Ciceronianæ. De pervetusto suo codice narrat fabulas non valde verisimiles; novimus ista, de repertis pervetustis codicibus, commenta. Sed magni fuisset momenti, quod P. Seraphinus omisit, argumentum diluere, quod necessario oritur ex loco lib. I de Divin. ubi Cicero fratrem inducit declarantem, inutile esse tribus libris de Nat. Deor. alium librum adjicere, quoniam Balbus in secundo libro religionem satis bene tuitus est. lloc, ut aiebam, omisit P. Seraphinus, vel potius, qui sub ejus titulo latet, auctor. Is non aliud habuit ante oculos, quam catholicam fidem in ridiculum vertere. Postquam enim quædam fatus est de suo codice, ita pergit: « Intercurrunt quidem , quod me ab edendo poterat retinere, in hoc scripto quædam erronea,

sed
quæ

condonanda sunt ethnico, quamquam essent anathematizanda, si dicta essent ab homine Christiano. Verum ideo librum alias utilem

IV. Cic. pars tertia.

a

« IndietroContinua »