Immagini della pagina
PDF
ePub

exstitit nisi per te, nullum flagitium sine te; tibi uni multorum civium neces, tibi vexatio direptioque sociorum impunita fuit ac libera; tu non solum ad negligendas leges et quæstiones, verum etiam ad evertendas perfringendasque valuisti. Superiora illa, quamquam ferenda non fuerunt, tamen, ut potui, tuli: nunc vero me totam esse in metu propter unum te, quidquid increpuerit, Catilinam timeri, nullum videri contra me consilium iniri posse quod a tuo scelere abhorreat, non est ferendum. Quam ob rem discede atque hunc mihi timorem eripe, si est verus, ne opprimar, sin falsus, ut tandem aliquando timere disinam." Hæc si tecum, ut dixi, patria loquatur, nonne impetrare debeat, etiam si vim adhibere non possit? Quid, quod tu te ipse in custodiam dedisti? quod vitandæ suspitionis causa ad M'. Lepidum te habitare velle dixisti ? a quo non receptus etiam ad me venire ausus es atque, ut domi meæ te adservarem, rogasti. Cum a me quoque id responsum tulisses, me nullo modo posse iisdem parietibus tuto esse tecum, qui magno in periculo essem, quod iisdem manibus contineremur, ad Q. Metellum prætorem venisti; a quo repudiatus ad sodalem tuum, virum optimum, M. Metellum demigrasti: quem tu videlicet et ad custodiendum te diligentissimum et ad suspicandum sagacissimum et ad vindicandum fortissimum fore putasti. Sed quam longe videtur a carcere atque a vinculis abesse debere, qui se ipse iam dignum custodia iudicarit ?)

...

. (Refer, inquis, ad senatum; id enim postulas et, si hic ordo sibi placere decreverit te ire in exilium, obtemperaturum te esse dicis. Non referam, id quod abhorret a meis moribus, et tamen faciam ut intelligas, quid hi de te sentiant. Egredere ex urbe, Catilina,) libera rem publicam metu, in hanc vocem exspectas, proficiscere.

... (At si hoc idem huic adolescenti optimo P. Sestio, si fortissimo viro M. Marcello dixissem, iam mihi consuli hoc ipso in templo iure optimo senatus vim et manus intulisset.) De te autem, Catilina, cum quiescunt, probant; cum patiuntur, decernut; cum tacent, clamant: (neque hi solum, quorum tibi auctoritas est videlicet cara, vita vilissima, sed etiam illi equites Romani, honestissimi atque optimi viri, ceterique

fortissimi cives, qui stant circum senatum, quorum tu et frequentiam videre et studia perspicere et voces paullo ante exaudire potuisti. Quorum ego vix abs te iam diu manus ac tela contineo, eosdem facile adducam, ut te hæc, quæ iam pridem vastare studes, relinquentem usque ad portas prosequantur.

Quamquam quid loquor? Te ut ulla res frangat? tu ut umquam te corrigas? tu ut ullam fugam meditere? tu ut exsilium cogites? Utinam tibi istam mentem di immortales duint! etsi video, si mea voce perterritus ire in exsilium animum induxeris, quanta tempestas invidiæ nobis, si minus in præsens tempus recenti memoria scelerum tuorum, at in posteritatem impendeat. Sed est tanti, dum modo ista sit privata calamitas et a rei publicæ periculis seiungatur. Sed tu ut vitiis tuis commoveare, ut legum poenas pertimescas, ut temporibus rei publicæ cedas, non est postulandum.)

...

Quam ob rem, ut sæpe iam dixi, proficiscere (ac, si mihi, inimico ut prædicas tuo, conflare vis invidiam, recta via perge in exsilium: vix feram sermones hominum, si id feceris; vis molem istius invidiæ, si in exsilium iussu consulis ieris, sustinebo. Sin autem servire meæ laudi et gloriæ mavis, egredere cum importuna sceleratorum manu, confer te ad Manilum, concita perditos cives, secerne te a bonis, infer patriæ bellum, exsulta impio latrocinio, ut a me non eiectus ad alienos, sed invitatus ad tuos esse videaris.) ... (Tu ut illa carere diutius possis, quam venerari ad cædem proficiscens solebas, a cuius altaribus sæpe istam impiam dexteram ad necem civium transtulisti? Ibis tandem aliquando, quo te iam pridem ista tua cupiditas effrenata ac furiosa rapiebat ; neque enim tibi hæc res adfert dolorem, sed quamdam incredibilem voluptatem. Ad hanc te amentiam natura peperit, voluntas exercuit, fortuna servavit. Numquam tu non modo otium, sed ne bellum quidem nisi nefarium concupisti. Nanctus es ex perditis atque ab omni non modo fortuna, verum etiam spe derelictis conflatam improborum manum. Hic tu qua lætitia perfruere! quibus gaudiis exsultabis! quanta in voluptate bacchabere, cum in tanto numero tuorum neque audies virum bonum quemquam neque videbis !

Ad huius vitæ studium meditati illi sunt qui feruntur labores tui, iacere humi non solum ad obsidendum stuprum, verum etiam ad facinus obeundum, vigilare non solum insidiantem somno maritorum, verum etiam bonis otiosorum. Habes, ubi ostentes illam tuam præclaram patientiam famis, frigoris, inopiæ rerum omnium, quibus te brevi tempore confectum esse senties. Tantum profeci tum, cum te a consulatu reppuli, ut exsul potius temptare quam consul vexare rem publicam posses, atque ut id, quod est abs te scelerate susceptum, latrocinium potius quam bellum nominaretur.

Nunc, ut a me, patres conscripti, quamdam prope iustam patriæ querimoniam detester ac deprecer, percipite, quæso, diligenter quæ dicam, et ea penitus animis vestris mentibusque mandate.)... (Quid tandem te impedit? Mosne maiorum? At persæpe etiam privati in hac re publica perniciosos cives morte multaverunt. An leges, quæ de civium Romanorum supplicio rogatæ sunt? At numquam in hac urbe ii, qui a re publica defecerunt, civium iura tenuerunt. An invidiam posteritatis times? Præclaram vero populo Romano referes gratiam, qui te, hominem per te cognitum, nulla commendatione maiorum, tam mature ad summum imperium per omnes honorum gradus extulit, si propter invidiæ aut alicuius periculi metum salutem civium tuorum negligis. Sed si quis est invidiæ metus, non est vehementius severitatis ac fortitudinis invidia quam inertiæ ac nequitiæ pertimescenda. An cum bello vastabitur Italia, vexabuntur urbes, tecta ardebunt, tum te non existimas invidiæ incendio conflagraturum?) . . . (Etenim si summi viri et clarissimi cives Saturnini et Gracchorum et Flacci et superiorum complurium sanguine non modo se non contaminarunt, sed etiam honestarunt, certe verendum mihi non erat, ne quid hoc parricida civium interfecto invidiæ mihi in posteritatem redundaret. Quod si ea mihi maxime impenderet, tamen hoc animo semper fui, ut invidiam virtute partam gloriam, non invidiam putarem.) Quamquam non nulli sunt in hoc ordine, (qui aut ea quæ imminent non videant, aut ea quæ vident dissimulent;) qui spem Catilinæ mollibus sententiis aluerunt coniurationemque nascentem non credendo corro

boraverunt: quorum auctoritatem secuti multi, non solum improbi, verum etiam imperiti, (si in hunc animadvertissem, crudeliter et regie factum esse dicerent.) ..(Hoc autem uno interfecto intelligo hanc rei publicæ pestem paulisper reprimi, non in perpetuum comprimi posse.) (Etenim

iam diu, patres conscripti, in his periculis coniurationis insidiisque versamur, sed nescio quo pacto omnium scelerum ac veteris furoris et audaciæ maturitas in nostri consulatus tempus erupit.) ... Ut sæpe homines ægri morbo gravi, cum æstu febrique iactantur, si aquam gelidam biberint, primo relevari videntur, deinde multo gravius vehementiusque adflictantur, (sic hic morbus, qui est in re publica, relevatus istius poena, vehementius vivis reliquis ingravescet.) Qua re secedant improbi, etc.

GLOSSARY

Reference to the text is by act and line. finitions are marked †, archaic |, technical or

A, prep. (A worn-down proclitic form of O. E. preposition, an, on.) Indicating time: in, on, by. (Here prefixed to O. E. adverbial genitive nihtes) 2. 18, 2. 65. Cf. Abbott, §§ 24, 140. Abhorring, adj. †Abhorrent, repulsive, repugnant. Construed with from, which is occasionally omitted. 5. 479.

Afore, adv. (Adv. of time, from O. E. on foran =on foran, 'in front, in advance'). fore. I. 339.

Be

Aile, V. To have something the matter with one. 1. 505. Article, n. A moment.

Artificer, n.

person; a

=

5. 444. †An artful or wily trickster.

1. 167.

4. 191.

Aspire, v. To attain. 3. 516. †Ayreling, n. A young, thoughtless person. Bane, n. (Common Teutonic word, OE. bana = O. Fris. bona, OHG. bano, Dan. bane, &c., 'death, murder.') Here used in a strong sense, probably deadly poison. 3. 215. Batch, n. (M. E. bache, bacche.) Properly, a baking; the quantity of bread produced at one baking. Figuratively here, the sort or 'lot' to which a thing belongs by origin (as loaves do to their own batch). 4. 222. Bate, v. To fall off in force or intensity. 3. 55. †Battaile, n. Line of battle. 5. 672. Bawde, n. A pander. 2. 275, passim.

Obsolete words or deunnaturalized words, *.

Beare, v. †To have ill will to, have a resentment against (with 'hard,' 'heavy,' or 'heavily'). 4. 764.

Begirt, v. To surround. 3. 642. Bosome, adj. Cherished in the bosom. 3. 727.

†Bourd, v. (O. F. bourder = jest, make game of.) To jest with, make game of, mock. I. 512. Breake, V. †Reveal, divulge (implying caution). With here has the sense of to. 3. 533. †A pimp or pander.

Broker, n.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]
« IndietroContinua »