De origine juris fragmentum recognovit et adnotatione critica instruxit Fridericus Osannus

Copertina anteriore

Dall'interno del libro

Altre edizioni - Visualizza tutto

Parole e frasi comuni

Brani popolari

Pagina 3 - Placuit publica auctoritate decem constitui viros, per quos peterentur leges a Graecis civitatibus, et civitas fundaretur legibus, quas in tabulas eboreas (?) perscriptas pro rostris composuerunt, ut possint leges apertius percipi, datumque est eis ius eo anno in civitate summum, uti leges et corrigerent, si opus esset, et interpretarentur, neque provocatio ab eis, sicut a reliquis magistratibus fieret. Et ita ex accedenti appellatae sunt leges duodecim tabularum, quarum ferendarum auctorem fuisse...
Pagina 8 - Quumque consules avocarentur bellis finitimis, neque esset, qui in civitate jus reddere posset, factum est, ut praetor quoque crearetur, qui urbanus appellatus est, quod in urbe jus redderet.
Pagina 8 - Praetore, quod multa turba etiam peregrinorum in civitatem venirent, creatus est et alius Praetor, qui peregrinus appellatus est ab eo, quod plerumque inter peregrinos ius dicebat
Pagina 4 - His legibus latis coepit (ut naturaliter evenire solet, ut interpretatio desideraret prudentium auctoritatem) necessariam esse disputatione fori. Haec disputatio et hoc ius, quod sine scripto venit compositum a prudentibus, propria parte aliqua non appellatur, ut ceterae partes iuris suis nominibus designantur, datis propriis nominibus ceteris partibus, sed communi nomine appellatur ius civile.
Pagina 14 - Augustus, ut maior iuris auctoritas haberetur, constituit, ut ex auctoritate eius r'esponderent ; et ex illo tempore peti hoc pro beneficio coepit. Et ideo optimus princeps Hadrianus, cum ab eo viri praetorii peterent, ut 10 sibi liceret respondere, rescripsit eis hoc non peti, sed praestari solere et ideo, si quis fiduciam sui h-aberet, delectari se populo ad respondendum se praepararet.
Pagina 14 - Nervae successit Proculus. fuit eodem tempore et Nerva Filius: fuit et alius Longinus ex equestri quidem ordine, qui postea ad praeturam usque pervenit.
Pagina 13 - Ofilius secutus est, et Antistius Labeo, qui omnes hos audivit, institutus est autem a Trebatio. Ex his Ateius consul fuit, Labeo noluit, cum offerretur ei ab Augusto consulatus, quo suffectus fieret, honorem suscipere, sed plurimum studiis operam dedit: et totum annum ita diviserat, ut Romae sex mensibus cum studiosis esset, sex mensibus secederet et conscribendis libris operam daret.
Pagina 6 - ¡tuti sunt duo: penes quos summum ius uti esset, lege rogatum est: dicti sunt ab eo...
Pagina 4 - Deinde ex his legibus eodem tempore fere actiones compositae sunt, quibus inter se homines disceptarent : quas actiones ne populus prout vellet institueret, certas sollemnesque esse voluerunt: et appellatur haec pars iuris legis actiones, id est legitimae actiones. et ita eodem paene tempore tria haec iura nata sunt, lataque lege duodecim tabularum ex his fluere coepit ius civile, ex isdem legis actiones compositae sunt.
Pagina 7 - Deinde cum aerarium populi auctius esse coepisset, ut essent qui illi praeessent, constituti sunt quaestores, qui pecuniae praeessent, dicti ab eo quod inquirendae et conservandae pecuniae causa creati erant.

Informazioni bibliografiche