Immagini della pagina
PDF
ePub

POMPONII

DE ORIGINE IURIS

FRAGMENTUM

RECOGNOVIT

ET

ADNOTATIONE CRITICA

INSTRUXIT

FRIDERICUS OSANNUS

PROFESSOR LITTERARUM ANTIQUARU
GISSENSIS.

GISSAE.

PROSTAT APUD 10. RICKERUM.

MDCCCXLVIII.

PRAEFATIO.

Quum

uum anno superiore Pomponii de origine iuris fragmentum mea qualicumque opera recognitum, publicas de eo a me habendas scholas frequentaturis cummaxime destinatum, in vulgus emitterem, contextus a me constituti rationes in ampliore editione propediem prelo submittenda expositurum me esse pollicitus sum. Quod in me tum munus suscepi, id hoc libello edendo nunc ita exsequi studui, ut in adiecta contextui repetito adnotatione critica et de cuiusque loci scriptura, quantum liceret, disputaretur accurate et simul uno Digestorum partis quamvis exiguae exemplo monstraretur, quantum in constituendo horum iuris civilis librorum contextu adhuc praestitum, quantumque praestandum relictum esset: quod munus neque cupidius neque arrogantius ab hospite, qualem ipse in hoc litterarum genere me profiteor, susceptum essè, persuadebunt sibi, opinor, harum rerum arbitri ii, qui non praeiudicata opinione de re proposita iudicare volent. Nihil dicam equidem invidiose: etsi conditionem Corporis Iustinianei criticam, qualis hodie fertur, quum considero, vix me contineo, quin succenseam magnopere iis, qui post editionem curis Gebaueri et Spangenbergii vulgatam eundem lapidem revolvere sustinuerunt; sed dicam quod verum est. Etenim fallor, aut editum nunc Pomponii exemplum vel incredulum docebit, Iustinianei iuris librorum ea qua par est

« IndietroContinua »