Immagini della pagina
PDF
ePub

negligerentur. Itaque apud Victorium et alios sæpe reperi, cum lectionem aliquam pro nova, e libro suo scripto, aut etiam ingenio afferrent, quæ dudum in Romano aut alio exemplo prolata erat: quod omnibus ad Grævium usque commune est: Ejus generis exempla multa in notis nostris reperient, qui legerint. Inprimis non potui satis mirari, quod illi editores veteres, nominatim Victorius, tam negligens editionum primarum, ut Romanarum, fuerit, quarum exempla ei reperire non difficile esse potuit: Eum interdum suspectum habui fraudis, cum ille e suo libro veteri vel codice se recepisse diceret, quod est in editione Romana, et unum exemplum eum fere ab hac suspicione liberavit. In epist. ad Divers. IX, 22. in disputatione de verbis obscenis, Cicero ait, Senatorem aliquem aliquando in senatu dixisse, culpam hanc an illam majorem putas? quo nihil potuerit dici obscenius. Hic nemo potuit obscenitatem reperire: sed et nemo correxit. Gruterus ad extremum dicit, Politianum in exemplo suo notasse pulpam pro culpam. at enim pulpam est in ed. Romana: qua si usus esset Victorius, locus utique ab eo esset inde correctus. Atque etiam illa frequens est in hoc genere negligentia, quod ita exemplis, si qua habuerunt antiquiora, usi sunt plerumque, ut appareat, eos non totum textum eorum contulisse, sed tantum per occasiones inspexisse, ut,

b

cum hærerent in aliquo loco: et ne hic quidem semper: Aliquoties reperi, qui nollet recipere lectionem bonam, quod ea in uno tantum libro scripto esset, cum eam in omnibus antiquis editis reperire posset. Grævium quidem sæpe vidi, cum id, quod erat in exemplis antiquis, quæ se dicit in manibus habuisse, non vidit, nec eo ad veram lectionem vel reperiendam, vel firmandam est usus. Nempe difficilis est et permolesta illa patientia laboris et constantiæ in libris pluribus accurate ad gia hanc conferendis, ut nos bene sensimus; sed quod agendum est, constanter agendum est, et paullatim, inprimis etiam fructu laboris sæpe videndo, ad illius molestiæ sensum obdurescit animus. Atque etiam est quædam ratio illius laboris minuendi, eaque maxime tenetur tum, si res, ut supra præcepimus, uno tenore agitur in singulis libris, atque ita, ut ante oculos sit tota librorum consulendorum quasi cohors, quæ etiam minuitur, si, quæ sint exempla novæ recensionis ex iis tantum repetita, cognoverimus,

Sed hæc, quæ de Critica Ciceroniana diximus, ejusdemque vario usu inter viros doctos, qui opera Ciceronis edidere e sua castigatione, multis exemplis firmata reperient lectores, tum in notis nostris, tum etiam in præfationibus singularum partium.

Ceterum tota hac de perfecto Critico Ciceroniano disputatione non hoc voluimus, ut supra

diximus, efficere, ut nos pro tali haberemur: non hoc nobis sumimus; nec tali consilio solent tales disputationes fieri: sed ut intelligatur, quam nos normam in nostra hac recensione Ciceronianorum librorum secuti simus, quam nisi quis certam, ac definitam accurate, sibi in quocunque genere propositam habeat, ad eamque omnia pro facultate, exercitatione et usu diuturno comparata, dirigat, non ille, quod satis probetur, efficere potest. Sed quoniam de me dicere cœpi, age de hujus nostræ editionis instituto et consilio pauca dicamus.

I

Cum hoc ageretur ante aliquot annos, ut Ciceronianorum operum nova exempla fierent, rogatus, ut sæpe a multis, sum, ut tandem aliquando textum ipse recenserem, eique notas meas adderem. Mihi quidem hoc olim non venit in mentem: observationum librum aliquando scribere in animo habui: sed id consilium, ut fit, exitum non habuit. Nunc quidem mihi passus sum rem persuaderi, cum præsertim usu tam diuturno, et sæpe diligenter tractandis Ciceronis libris, non modo legendo, sed etiam, et vel maxime, interpretando; item conferendis antiquis exemplis didicissem, quam multa nondum essent recte constituta. Summa autem instituti, quod in tali labore sequerer, fuit hæc, primum, ut textum ipsum accu→ rate recenserem, et secundum eas leges, quassupra Critico Ciceroniano scripsi, constituerem. Et sperabam, me in hac parte aliquid efficere

posse, cum innumeras correctiones, tum ex li bris, tum de judicio et conjectura nostra, in exemplo meo scriptas haberem: denique etiam in magna exemplorum olim editorum copia versarer, quam etiam ex aliorum copiis ad hunc usum augeri videbam posse. Basin novæ recensionis feci exemplum Gruterianum. Ei, ad leges illas Criticas castigato, subjeci notas duplicis generis: quarum alterum pertineret ad rationem criticam: alterum ad interpretationem. In illo igitur et correctionum earum, quas in exemplo Gruteriano feci, rationem reddidi, ut correctionis veritas intelligeretur, et conjecturas proposui tum aliorum, tum inprimis meas, ubi certa correctio non dabatur: in hoc loca aliquid obscuritatis ac difficultatis habentia, quam brevissime potui, explicavi. quo hunc tenui modum, ut quæcunque e Clave nostra Ciceroniana disci et intelligi possent, ea non attingerem, cetera, in quibus aliquis, etiam non valde doctus, hærere posset, expedirem: in quo etiam rationem habuimus interdum elegantiæ Ciceronianæ, ut ad sensum adduceremus studiosos eloquentiæ. Quibus in priori illo genere subsidiis librorum tum scriptorum, tum formulis typographicis factorum usus sim in singulis partibus, præfationes iis præpositæ docebunt. Et scripti quidem nobis contigerunt non nimis pauci, atque in his quidam egregii, qui multum nobis profuere: editorum autem copia ea, qua profecto nemo ante me

In

instructus fuit. Nam et ipse in iis comparandis fui a multis annis diligens, et quorundam copiam alii fecere. In iis autem usurpandis eam diligentiam adhibui, quam supra demonstravi adhiberi debere, quamque in omnibus aliis desideravi: speroque me eruditis hominibus, si non omni ex parte, in hac certe satisfecisse. Præter exempla autem hæc, quibus notæ meæ additæ sunt, ad scholarum usum etiam alia facta sunt, quæ solum textum haberent, additis sub textum lectionibus exempli Gruteriani, quibus inspiciendis, quid in illo textu a nobis correctum sit, videre quisque potest, qui castigationem nostram totam brevi tempore perspicere velit. Atque etiam Clavem multis locis vel auxi, vel emendavi. Nam dum omnes deinceps libros summa diligentia relegebam, ubicunque aliquid occurrebat, quod esset ex eo genere, cujus in illa Clave ratio haberi deberet, id an in ea esset nec ne, requisivi, atque si in superiori editione prætermissum esset, addidi. Et non pauca jam adscripta erant in exemplo meo tum ex meis, tum ex aliorum virorum doctorum observationibus, in quas ego, legendis eorum scriptis, incideram.

Restat, ut sicut in singulis partibus seriem et rationem exemplorum editorum tradidi, sic hoc loco editiones operum universorum recenseam. Id jam olim fecimus separatim, et nuper in editione nova bibliothecæ latinæ Fabricianæ brevius: sed ea hic repetere accommo

1

« IndietroContinua »