Immagini della pagina
PDF
ePub

placeret, in textum reciperet, quæ diversa in libris reperisset, reticeret: sed diversitatem lectionum in margine posuit, ex qua, ut in Græcis inprimis locis epistolarum, apparet, ab eo editiones primas, ut Romanas, inspectas esse. Præmissa etiam sunt excerpta e priscis et recentioribus scriptoribus, ad interpretationem locorum difficiliorum pertinentia, et additi primum indices copiosi. Itaque hæc editio operum Ciceronianorum inter principes, non modo ætate, sed etiam bonitate numeranda, superioribusque longe præferenda est.

Hujus editionis exemplis brevi tempore divenditis, aliam Basileæ instituit curare ibidem Hervagius, quæ tomis quatuor formæ maxima a. 1534 absoluta est, chartis et litterarum formis pulcrior illa et splendidior. Nec vero ce teris rebus non habet, quo commendetur. Non est dubium, quin, qui ei præfuit, textum, qualis est in Cratandrina, basin novæ recensionis fecerit; neque tamen eum simpliciter repetiit, sed judicio suo usus est, comparatis primum, ut in epistola ad notissimum illum Caroli V. Cancellarium, Heldum, dicit, exemplis antiquissimis (singulorum nimirum librorum) Romanis, Florentinis, et Venetis; quorum, nominatim Romanorum, etiam vestigia quædam animadverti, sicut in Cratandrina, nec modo inter varias lectiones, sed etiam in textu, ut Attic. I. 18. extr. etiam scriptis, in his etiam codice Gabrielis Florentii Talenti, Mediolanensis

Senatoris, ex quo oratio pro Publio Sextio tertia prope parte aucticr facta est, expletis superiorum exemplorum in ea lacunis. Imitatus est etiam Cratandri exemplum in lectionibus diversis notandis, sed ita, ut eas e marginibus amoveret, et peculiari libello comprehensas ad calcem operis universi rejiceret, pulcritudini magis consulens, quam usibus lectorum. Observavi pluribus locis lectiones hujus editionis. consentire cum Victorianis, iisque his, quæ primum a Victorio receptæ in textu esse vulgo putentur, sed tamen etiam vitia, ut pro Fonteio c. 4. hominibus pro nominibus, et alia.

Sed eodem tempore hoc saxum volverat Petrus Victorius, eodemque anno prodire ejus ex recensione Ciceronis opera cœpere Venetiis apud Luc. Ant. Juntam, absoluta a. 1537. quatuor voll. pulcerrimis omni ex parte hujus generis. Ea editio tantum habuit apud viros doctos commendationis, ut ipse Sospitator Ciceronis cœperit appellari. Ac profecto ille superiorum de Ciceronis libris merita, quamquam non contemnenda, ut vidimus, multum superavit, præsertim diligentia veteres libros scriptos conferendi, et inde textum vulgatum emendandi, sed tamen, ut nos quidem cognovimus, magis et sæpius multo in epistolis, quam in ceteris libris, quas ille, ut tum plerique, inprimis curiose tractarat. Itaque et in alios libros, philosophicos et rhetoricos, in hos quidem, ut ipse ait, inopia librorum meliorum,

[ocr errors]

paucas notas scripsit, in orationes vero nullas. Atque etiam in exemplis editis usurpandis eum minus diligentem fuisse, supra et alio loco dixi. Reperi etiam, eum interdum conjecturas suas, etsi parum evidentes, in textum intulisse, ut in epp. ad Div. IX, 16. ubi verbum famam, sola conjectura ductus, pro offensionem edidit, cum id verbum in Codice Medicæo non reperisset: exciderat culpa librarii: cujus rei deinde eum pœnituit. Atque ille locus etiam confirmavit suspicionem, aliquoties mihi oblatam, cum diceret, aliquid aut in nullo Codice scripto esse, aut in omnibus, id ad eos modo pertinere, etsi perpaucos, quos ipse in manibus habuisset. Nam ad illum locum dicit, in prima notarum editione, verbum offensionem in nullo libro scripto esse: in nova castigatione, cum opinionem illam suam et correctionem retractat, solum Medicæum commemorat, a quo inductus fuerit, ut novam lectionem conjectura quæreret, quod ab eo id verbum abesset. Camerarius hoc etiam in eo reprehendit, jure, quod in nonnullis justo plus tribuerit libris suis, et plura contra usitatam et vulgatam in editis lectionem exquisierit, affectato antiquitatis studio, et verborum insolentiorem scripturam, ut apisci, boca, flamma, conlocare, exprobare, Ostes, repueriscere, &c. receperit.

Ceterum errorem hic meum, in quem ab aliis inductus sum, corrigere convenit. Repereram editionem Victorianam secundam com

Id

memorari, quæ Florentiæ a. 1571. facta esset, literis vulgaribus, cursivas vulgo vocant. ego temere credidi, cum nullum ejus exemplum mihi occurrerit, nec ejus quovis pretio emendi facultas mihi data fuerit. Firmarat errorem Grævii ad Epistolas ad Atticum præfatio, in qua se textum earum dicit maxime composuisse ad postremam Victorii editionem, quæ Flor. 1571. facta esset, quamquam a Malliabecco accepisset: non diserte tradens, id ad solas has epistolas pertinere. Denique in manus meas venit superiori anno exemplum epistolarum ad Atticum e secunda Victorii recensione, illo anno Florentiæ editarum, eo, quo traditum reperi, genere literarum: ex quo intellexi, non illam Venetam editionem operum universorum Ciceronis repetitam esse, sed hanc tantum partem; de cujus exempli ratione diligentius a nobis in præfatione ad illas epistolas dicetur.

Cum valde probaretur Victoriana recensio, statim reperti sunt, qui eam repeterent, quidam quidem sic, ut fere nihil, nisi repeterent: alii cum judicio et delectu. Ex illo genere est major Roberti Stephani editio. Parisiensis a. 1539. f. quæ in ipso titulo se Victori anæ filiam profitetur, ut Lugdunensis Gryphior um a. 1540. 8. facta, aliquoties deinde illa repetita in quibus repetitionibus tamen, ut in ea, quæ 1555. facta est, aliquid e Manutiana recensione, accessisse titulus profitetur. Nam

Jo. Mich. Brutus, qui apud Gryphios Cicero nis opera curavit, a. 1578 sqq. professus est ille quidem in præfatione, se in ea diligenter versatum esse: sed ea tractanda cognovimus, eum libris scriptis usum non esse, conjecturas tantum exercuisse, in quibus ipsis interdum sunt non novæ, maxime tamen animadversiones superiorum editorum collegisse, et ex iis, quid sibi placeret, indicasse; principatu dato Lambino: quæ videtur esse causa, quare Gruterus et Gebhardus, Lambino nimis infesti, eum interdum durius tractarint. Sed in iis, qui Victorianam tantum repetiere,' etiam Sturmia na numerandæ sunt; quarum prima eodem, quo superiores illæ repetitiones, anno Argentorati prodiit.

Ex altero genere Victorianæ repetitionis est Basileensis tertia apud Hervagium facta eodem anno, cui Joachimus Camerarius præfuit, quo nemo tum erat ab ingenio, doctrina, et curiosa Ciceronis lectione ad eam rem instructior et paratior. Nam Victoriani exempli (Venetum in notis solet appellare) fidem et auctoritatem in plerisque ille quidem secutus est, ceterum priores lectiones, et ipsas e libris scriptis ductas, sæpe prætulit Victorianis, secutus rationem et judicium suum, fugiensque illam, quam diximus Victorii nanoníav. In quo universo judicio ille secutus est etiam rationem dignam commemoratione, et iis, qui veteres libros tractare accurate velint, non ignorandam,

« IndietroContinua »