Gai Salustii Crispi Catalina, Iugurtha, Historiarum reliquiae: incertorum auctorum Epistolae ad Caesarem invectivae declamatio in Catilinam

Copertina anteriore
Librariae Schweighauserianae, 1853 - 576 pagine
 

Cosa dicono le persone - Scrivi una recensione

Nessuna recensione trovata nei soliti posti.

Pagine selezionate

Altre edizioni - Visualizza tutto

Parole e frasi comuni

Brani popolari

Pagina 284 - Opus siet facto, secundae res laetitia transvorsum trudere solent a recte consulendo atque intellegendo. quo maiore opere dico suadeoque, uti haec res aliquot dies proferatur, dum ex tanto gaudio in potestatem nostram redeamus.
Pagina 7 - Romanus parva manu fuderit, quas urbis natura munitas pugnando ceperit, ni ea res longius nos ab incepto traheret. Sed profecto fortuna in omni re dominatur; ea res cunctas ex lubidine magis quam ex vero celebrat obscuratque. Atheniensium res gestae, sicuti ego aestumo, satis amplae magnificaeque fuere, verum aliquanto minores tamen quam fama feruntur. Sed quia provenere ibi scriptorum magna ingenia, per terrarum orbem Atheniensium facta pro maxumis celebrantur. Ita eorum qui fecere virtus tanta...
Pagina 39 - Postremo Caesar in animum induxerat laborare, vigilare; negotiis amicorum intentus, sua neglegere, nihil denegare, quod dono dignum esset; sibi magnum imperium, exercitum, bellum novom exoptabat, ubi virtus enitescere posset.
Pagina 49 - P. Scipionem, praeterea civitatis nostrae praeclaros viros solitos ita dicere, cum maiorum imagines intuerentur, vehementissume sibi animum ad virtutem accendi. Scilicet non ceram illam neque figuram tantam vim in sese habere, sed memoria rerum gestarum eam flammam egregiis viris in pectore crescere neque prius sedari quam virtus eorum famam atque gloriam adaequaverit.
Pagina 8 - Sed primo magis ambitio quam avaritia animos hominum exercebat, quod tamen vitium propius virtutem erat. Nam gloriam, honorem, imperium bonus et ignavos aeque sibi exoptant; sed ille vera via nititur, huic, quia bonae artes desunt, dolis atque fallaciis contendit.
Pagina 285 - Rodienses modo id noluere, sed multos populos atque multas nationes idem noluisse arbitror atque haud scio, an partim eorum fuerint, qui non nostrae contumeliae causa id noluerint evenire: sed enim id metuere - si nemo esset homo, quem vereremur, quidquid luberet faceremus -, ne sub solo imperio nostro in servitute nostra essent. libertatis suae causa in ea sententia fuisse arbitror.
Pagina 267 - Ab adulescentia confecit orationes : senex historias scribere instituit : earum sunt libri septem. Primus continet res gestas regum populi Romani, secundus et tertius unde quaeque civitas orta sit Italica, ob quam rem omnes Origines videtur appellasse...
Pagina 5 - ... non fuit consilium socordia atque desidia bonum otium conterere, neque vero agrum colundo aut venando (servilibus officiis) intentum aetatem agere ;” sed a quo incepto studioque me ambitio mala detinuerat, eodem regressus, statui res gestas populi Romani carptim, ut quaeque memoria digna videbantur, perscribere, — eo magis, quod mihi a spe, metu, partibus rei publicae animus liber erat.
Pagina 285 - Rhodienses superbos esse aiunt id obiectantes, quod mihi et liberis meis minime dici velim. Sint sane superbi; quid id ad nos attinet? Idne irascimini, si quis superbior est quam nos?
Pagina 439 - et profundas tenebras eum claudebant ac diu post, ubi erat visus sol ardentissimus, repente educebant et adversus ictus solis oppositum continebant atque intendere in caelum oculos cogebant. Palpebras quoque eius, ne conivere posset, sursum ac deorsum diductas 4 insuebant.

Informazioni bibliografiche