Immagini della pagina
PDF
ePub

tione R. Stephani Paris. 1544, edit. Basiliensi 1564, Gruteriana Francofurti 1607. Sed his omnibus subsidiis instructus parum efficias, quod de fonte omnis lectionis nihil compertum habemus et quod ipsa declamatoris oratio tam varia, mixta et tam dissoluta est, ut vix normam invenias, ad quam iudicium dirigatur. Quare hanc declamationem intactam relinquamus, quippe quam non recentiori quidem grammatico tribuamus, sed tamen eiusmodi homini, qui neque doctrina neque ingenio cum declamatoribus primi et secundi sæculi comparari possit.

G. SALUSTII CRISPI HISTORIARUM LIBRI V.

Quingentæ fere et quod excurrit minores Historiarum reliquiæ simul cum quatuor orationibus et duabus epistolis, quæ ex iisdem libris ætatem tulerunt, haud dubie largissimam in utramque partem disputandi materiem præbent. Nam et de auctoris consilio et de ipsius operis ambitu et de eius compositione alii aliter statuunt. Ex quo igitur Brossæus totius operis ex reliquiis restituendi consilium persecutus est, plurima eius iudicia in dubitationem vocata, multa loca novo modo composita et aliter explicata sunt. Sed quod iam supra significavi, ad Historiarum libros scribendos Salustius postremo accessit, evulgatis iam Catilina et Iugurtha, quos libros post Cæsaris mortem ediderat. Quin immo ne agitasse quidem illum eo tempore consilium historiæ scribendæ facile colligitur ex Iugurtha c. 95. neque enim alio loco de Sullæ rebus dicturi sumus. Quare vix ante annum XL a. Chr. tantum opus illum esse adgressum satis probabiliter coniicias. Cum enim tanta diligentia atque religione in hoc opere scribendo versatus sit, quanta ex reliquiis intelligi potest, non poterat ille statim post Catilinam et Iugurtham absolutum novam suscipere curam; sed multa hunc in finem erant colligenda, accuratius excutienda, examinanda atque in ordinem redigenda, ita ut aliquantum temporis interiectum fuisse facile credideris. Sed ad quod usque tempus librum deduxerit, ex ipsius libri initio, quod aliquis libro absoluto additum voluit: res populi Romani M. Lepido Q. Catulo ac deinde militiæ et domi gestas composui accuratius explicari non potest. Paulo diligentius hanc

rem circumscribere et definire videtur Ausonius in Protreptico Eid. iv. 60. sqq. cfr. supra p. xxш. nisi tota eius oratio contorta esset atque perplexa. Primum enim facinus Catilinæ et Lepidi tumultum coniungit, tum Ab Lepido et Catulo iam res et tempora Romæ dicit, quasi non eorum pars Lepidi tumultus fuerit; mox addit Orsus, bis senos seriem connecto per annos; quod nisi id significat, per duodecim annos opus esse productum, plane sensu caret. Denique adiungit Iam lego civili mistum Mavorte duellum, Movit quod socio Sertorius exul Hibero; quod iterum ita expressum est, tamquam hæc non prioribus inclusa fuerint. Inde igitur recte aliquis colligat Salustium rerum Romanarum historiam inde a Lepido et Catulo Coss. usque ad annum LXVI. a. Ch. n. scripsisse. Sed aliud est quærere quem annum rerum scriptor attigerit, et quem ad finem ille pervenire voluerit. Nemo enim negabit præclarum utique historiæ corpus confici potuisse, si res inde a Sullæ morte usque ad Catilinæ coniurationem enarratæ fuissent. Sed nuper exstitit, qui qua est confidentia, Salustium ne animo quidem id agitasse contenderet, quod annis sequentibus Pompeio non tam per virtutes suas, quam mira ipsius felicitate contigerit, ut omnia in se traheret totamque rem publicam solus teneret. Nam uti Sullæ ita pedisequo eius Pompeio Salustium maxime fuisse infestum et ex tota eius vitæ ratione et satis superque ex Historiarum fragmentis elucet." Mirum hominis acumen! Rem enim præclare a Pompeio bello piratico gestam Salustius illustraverat, quod quidem Pompeii inimico plurimum tædii atque molestia creare debuit, quod eo quidem tempore eius gloria vel invidiam superaverat; sed postea ubi sæpius locus erat, quæ ille arroganter et insolenter immo regie fecerat reprehendendi, ea tempora scribere noluit Salustius. Quare finem sane habuerint Historiarum libri in nobilissimo illo Pompeii et Luculli conventu, quem in Phrygia factum inprimis Plutarchus V. Pomp. c. 31. Luc. c. 36. illustravit, sed quod Salustii consilium fuerit plane ignoramus. Non plus enim tribuas alteri, quæ affertur, rationi, consulto Salustium tamquam optimatium dominationi inimicum illius potissimum temporis res videri describendas sibi proposuisse, quo forma reipublicæ qualem Sulla instituerit, paulatim concussa, debilitata ac sublata fuerit.“ Quodsi enim Salustius Pompeium pro Sullæ simia habuit, nullo umquam tempore Sullana vel optimatium dominatio firmior fuit quam eo

ipso tempore, quo Pompeius in extremis terris bellum gerebat. cfr. Catil. 39. postquam Gn. Pompeius ad bellum maritimum atque Mithridaticum missus est, plebis opes imminutæ, paucorum potentia crevit." Sed contra hanc potentiam tum quidem insurrexit Pompeius, ita ut nimiæ eius opes, quas in Asia sibi paraverat, plurimum ad senatus auctoritatem imminuendam facerent. Quare hanc materiem populari homine haud indignam dixeris, in qua accuratius versaretur. Sed plane ridiculum est, talia coniecturis assequi velle, quarum una alteram evertit; Niebuhrius quidem statuerat et multo plures historiarum libros fuisse et totum opus usque ad finem belli a Pompeio in Asia gesti fuisse deductum. cfr. Nieb. Vorles. ed. Isler T. п. p. 395. Hoc igitur solum pro certo affirmare licet, nil de consilio et ambitu totius operis nos compertum habere, sed videri Salustium tantum duodecim annos inde a Lepido et Catulo Coss. memoria et oratione esse complexum. Iam utrum mors eum occupaverit, an longius ille progredi noluerit, hoc in medio relinquendum est.

Quæ quidem omnia cum dubia sint atque incerta, minus etiam de artis historicæ, quam Salustius in hoc libro secutus esse videtur, ratione statui potest. Hoc quidem ex paucis orationibus recte colligitur, pressius etiam atque limatius et sententiis crebrius dicendi genus fuisse, quo in historiarum libris usus fuerit Salustius. Sententiæ tam veræ, tam novæ, tam sine pigmentis fucoque oratorio, ut recte iudicatum esse videatur, in incerto esse, sententiæne verbis an verba sententiis magis illustrentur. Sed ut totius operis dispositio atque rerum ordo intelligatur, primum lacera illa structurarum et sententiarum fragmenta in libros distribuenda sunt. Quæ quidem res multum difficultatis habet, quod in numeris librorum maxima est lectionis varietas, ita ut multi statuerint testimoniis grammaticorum hac in re nihil vel non multum esse tribuendum. Quorum præcepta si sequimur, id efficitur, ut nullo certo initio et fundamento totius quæstionis uti nobis liceat. Sed ut satis certum sit, quænam reliquiæ singulis libris sint adscribendæ, maior etiam difficultas inde oritur, quo ordine illæ componendæ sint. Quod quidem totum in meris versatur coniecturis, ita ut quo maior alicuius in hac re sit confidentia, eo maiore labatur errore. Id quod nuper intellectum est, cum homo male sedulus ex paucis reliquiis

totius operis proœmium consarcinare ausus est. Iam possunt quidem nonnulla satis probabiliter distribui; potest aliis certus locus assignari, ubi commode posita esse videantur, ita ut in universum singulorum librorum argumenta noscantur, sed ad singulorum librorum dispositionem illustrandam hæc parum faciunt. Accedit denique historica quæ dicitur interpretatio, quæ aut in rebus gestis illorum temporum, quæ Salustius quinque Historiarum libris complexus est, in universum illustrandis versatur, aut in reliquiis explicandis posita est. Quod quidem primum a Brossæo tentatum; cuius studium magis in eo consumptum est, ut historiam illius temporis enarraret, quam ut exponeret, quænam a Salustio et quo consilio tradita fuerint. Quare olim duodecim illorum annorum historiam per annos digessi et reliquiarum interpretationem a perpetua narratione seiunxi.*)

Quas quidem curas repetere non mihi animus fuit. Ita enim sunt elaborati illi commentarii, ut non ita multa mutanda esse videantur, eaque ad rem criticam nihil pertinuerunt. Sed eo plus studii operæque in ipsis illis reliquiis emendandis posui; iterum rerum fontes adii, scriptorum testimonia auctoritatesque diligenter examinavi, ita ut tota collectio et multo auctior et emendatior sit; sed in ipso ordine et compositione reliquiarum pauca mutavi; levibus enim coniecturis gloriam quærere non tam subtilis iudicii quam vanitatis esse iudico. Sed ex fragmentis incertorum librorum satis multa in suum quodque librum transtuli, si numerus scriptoris alicuius testimonio satis confirmatus esse videbatur. Sed fortasse etiamnum pauca restant, quibus bonorum librorum auxilio alius locus assignari potest. Etiam nova nonnulla fortasse accedent, etsi multum laboris in omnibus conquirendis consumpsi. Unum paucis ante diebus inveni, quod antea me fugerat. Exstat apud Probum a. m. §. 691. p. 373. ed. End. Antonius paucis ante diebus. Contra ex incertis unum expungi potuit 83. Piget et Pudet a Salustio simul ponuntur, hoc enim ad Sal. Iugurtham c. 95. pudeat an pigeat magis disserere referri potest. Ita etiam fr. 85. recidendum fuit. Etsi enim

*) cfr. Commentarii et Indices in G. Salustii Crispi Catilinam Jugurtham et Historiarum fragmenta auctore Fr. Dor. Gerlach Voll. I. Basiliæ in libraria Schweighauseriana typis et sumptibus Augusti Wielandi Typographi Academici MDCCCXXXI. 4to.

[ocr errors]

Pyrrhi mentio non uno loco facta est a Salustio cfr. Or. Lepidi et lib. I. 88. nullo tamen loco hoc nomen Burrhus scriptum est. Neque verba duobus senati consultis. ap. End. incerti fragm. Gram. de nomine et pronom. p. 127 pro novo fragmento habenda sunt, haud dubie enim eadem sunt, quæ in Catil. c. 36. duobus senati decretis cfr. Inc. A. Gramm. p. 85. ed. End. Neque pro consule ap. Prob. a. min. 526. p. 339. ed. End. nam non uno loco hoc etiamnum apud Salustium legitur. Ita etiam verba: Marius ad Thalam profectus ap. Prob. a. m. §. 702. p. 375. ed End. nihil aliud quam corruptela eorum sunt, quæ Iug. c. 75. leguntur eo modo instructus ad Thalam proficiscitur." Sed verba: alis alibi stantes ceciderunt, omnes tamen adversis volneribus quæ etiam Char. p. 133. et Diomedes p. 323. laudavit cfr. supra p. 245. fr. 65. falso pro corruptela loci ex Catilina c. 61 habentur. Sed e Charisio emendandum est: omnes tamen advorsis volneribus conciderunt. Sed fortasse pro novo Salustii fragmento habeat aliquis verba: alioquin hoc fieri non potest. quod ap. Cl. Sac. p. 24. ed. End. pluribus locis Salustianis adiunctum est. Sed eodem loco corrupte legitur: Ceterum mihi in dies magis auxiliorum, quod haud dubie Ceterum mihi in dies magis accenditur cfr. Catil. 20. legendum est. Ceterum satis constat grammaticorum, quos Endlicher edidit, testimoniis plura Salustii loca contra temeraria recentium editorum coniecturas defendi: cfr. p. 23. Ac me cum ab reliquorum Sal. Cat. 3. et 1. 1. tametsi haudquaquam par gloria sequitur. Denique unum fortasse fragmentum addendum est cfr. Inc. fragm. de nom. et pronom. p. 134. Licet Salustius Samnitium dixerit." Genitivus eum huius substantivi in his, quæ nunc exstant, non invenitur.

« IndietroContinua »