Immagini della pagina
PDF
ePub

PRÆFATIO.

Quid in hac nova Salustii editione secutus sim et quæ mei consilii ratio fuerit, paucis exponam. Id igitur potissimum mihi fuit propositum ut, cum per hos proximos viginti annos multorum virorum doctorum studia in hoc scriptore edendo elaborarint, et satis longum temporis spatium elapsum sit, ex quo primam eius editionem evulgavi, Salustium iterum iterumque retractatum ederem quam emendatissimum. Quod quidem consilium ut prospere cederet, non modo varias librorum manu scriptorum lectiones sæpius inter se contuli et comparavi, sed etiam interpretum coniecturas et explicationes denuo excussi, ut quod maxime probabile esset reciperem et, in quantum fieri posset, integritatem orationis Salustianæ ubique restituerem. Et præcipuam quidem curam in Codice Basiliensi primo diligentius examinando adhibui eiusque laboris fructum cepi maximum, quod et verborum ordo, qui multis locis turbatus fuerat, restitutus est, et novæ lectiones satis multæ inventæ sunt, quæ adhuc aciem oculorum fugerant.

Præterea multos novos libros inspexi, quos enumerare longum est, neque operæ pretium duco, quippe ex quibus nihil novi adiumenti ad emendandum Salustium accesserit. Id solum lucri fecimus, ut quod iam olim suspicati eramus, novis utique argumentis confirmaretur, Codicem Basiliensem primum omnium librorum manu scriptorum longe esse præstantissimum. Sed ut certa via atque ratione opus institueretur, primum quæ de Salustii vita et scriptis constanti antiquitatis memoria et certissimis veterum scriptorum testimoniis satis explorata videbantur, breviter exposui omissis omnibus, quæ meris suspicionibus et coniecturis continentur. Importunis enim et audacibus argutiis, quibus multi interpretes scriptores magis onerarunt quam illustrarunt, finis aliquando ponendus est. Contra melius visum iudicia veterum Grammaticorum intexere, quippe ex quibus et certissimam normam atque regulam eruere possis, ad quam omnis de Salustiana oratione disquisitio dirigatur, et optime intelligas, quem dignitatis locum scriptor ille in litteris Latinis tenuerit. His præmissis omnibusque, quæ ad rectius de Salustio faciendum iudicium pertinere videbantur, diligenter expositis, ipsos auctoris libros, Catilinam, Iugurtham, atque Orationes et Epistolas ex Historiarum libris excerptas emendatius edidi. Sed ne quid desideraretur, quod aut ad Salustii orationem illustrandam aut ad eius ingenium moresque explanandos facere videretur, Epistolas quas Salustius ad Cæsarem senem de ordinanda re publica scripsisse fertur, ad exemplar Vaticanum expressas, præterea Invectivas Ciceronis et Salustii, quæ dicuntur, ipsamque Porcii Latronis, ut falso perhibent, Declamationem in Catilinam iterum typis exscribendam curavi.

Sequuntur minora Salustii fragmenta, denuo examinata, multis locis emendata et passim melius disposita. Ad calcem libri addere placuit veterum Historicorum Romanorum, qui inde ab antiquissimis temporibus usque ad Augusti ætatem floruere, reliquias a Carolo Ludovico Rothio, viro mihi amicissimo et communitate studiorum conjunctissimo, qui in nova hac Salustii editione paranda utilissimam operam mihi commodavit, collectas, auctas, emendatas et apte dispositas, ita ut omnia veteris Historiæ Romanæ monumenta inde a Q. Fabio Pictore usque ad Titum Livium modicum corpus conficiant, utilissimum harum litterarum cultoribus instrumentum, cuius ope de Historiæ Romanæ initiis et incrementis rectius iudicium facere possint. In Adnotatione Critica omnia loca diligentius examinavi, ubi lectio dubia esse videbatur, sive ab auctoritate Codicis Basiliensis recedendum locusque coniectura sanandus fuit, sive reliquorum interpretum inventa impugnanda et reiicienda esse putabam. Qua quidem in re hoc instituto usus sum, ut integra Codicis Basiliensis lectio cum notabiliori optimi cuiusque libri discrepantia exhiberetur. Sed quam habuerim regulam, qua in oratione Salustii vera et falsa iudicarentur, optime ex commentario de proprietate stili Salustiani intelligetur, in quo toto eius dicendi genere examinato, omnia collegi, quæ ad Salustianæ elocutionis rationem explanandam facere videbantur. Accedunt denique Indices, primum historicus, rerum et nominum, qui memoriam rerum gestarum retineret; tum grammaticus, quo verborum copia, collocatio et conformatio, sententiarum ornamenta et dictionum ratio contineretur. Cum enim de singulis verbis eorumque structuris plurima obser

vata, notata atque disputata sint, hæc omnia in unum collata atque in uno conspectu posita expressam imaginem dictionis Salustianæ exhibebunt. Ita et Historicorum et Grammaticorum rationibus consultum volui et gratum iis me fecisse puto quod, cum in dies commentariorum ambitus crescat, ad ipsos rerum fontes eos reduxerim, totumque opus ad compendium redegerim, ut quorum ingenia aliorum iudiciis, interpretationibus, animadversionibus, digressionibus fere obruebantur, ii suo quisque uterentur iudicio et quid in quaque re optimum esset, ipsi statuerent. Tardi enim ingenii est rivulos consectari, ipsos rerum fontes non videre.

DE G. SALUSTII CRISPI VITA ET SCRIPTIS.

G. Salustius Crispus Amiterni in Sabinis natus est, G. Mario L. Cornelio Cinna Coss. a. U. C. DCLXVIII. a. Chr. n. LXXXVI. Testis Eusebius Chron. ad annum MDCCCCXXXI. Σαλούστιος ἐγεν νήθη καλάνδαις ὀκτωβρίαις et Anonymus ἐν Ὀλυμπιάδων ἀναγραφῇ Σύλλας τας Αθήνας ἐξεπολιόρκησε, Κρίσπος Σαλούστιος ἐγεννήθη. cfr. Fabric. Biblioth. Lat. Ed. Ern. T. I. p. 237. Patre plebeio illum ortum esse satis documenti est, quod postea tribunus plebis factus est. Ascon. Pedian. in Mil. p. 38. Bait. Neque repugnat quod Dio Cassius xL. 63. illum in numerum τῶν πάνυ γενναίων retulisse videtur. Primum enim hoc non expressis verbis dicit auctor, cuius hæc verba leguntur: ἐκείνῳ δὲ (Αππίῳ Κλαυδίῳ οὐκ ἀντέπραξε (ὁ Πίσων) πάντας μὲν τοὺς ἐκ τῶν ἀπελευθέρων, συχνοὺς δὲ καὶ τῶν πάνυ γενναίων, ἄλλους τε καὶ τὸν Κρίσπον τὸν Σαλούστιον τὸν τὴν ἱστορίαν συγγράψαντα, ἀπελάσαντι ἐκ τοῦ συνεδρίου. Parum accurate enim Dionem esse locutum, iam inde intelligitur, quod, ut fidem verbis faceret, Salustium eo quidem tempore historicum appellavit, qui tum ne consilium quidem historiæ scribenda cepisset. Sed etiamsi Salustium a Dione τοῖς γενναίοις adnumeratum fuisse statuimus, hoc vocabulo non patricii, immo ne nobiles quidem, quamquam et multæ plebeiæ familiæ nobiles fuerunt, sed viri clari atque illustres significati esse videntur. Salustii quidem nepotem, qui apud Augustum multum gratia valebat, Tacitus

« IndietroContinua »