Immagini della pagina
PDF
ePub

Annal. m. 30. equestri loco ortum dicit, quo satis fit manisfestum, illius maiores altiorem dignitatis locum non obtinuisse. Sed quo tempore ille Romam migraverit, quibus artium liberalium magistris usus fuerit, quomodo pueritiam et adolescentiam egerit, plane ignoratur, nisi quod auctor declamationis, cui Ciceronis nomen præscriptum est, satis aperte fœda eius vitia incusat, primum initio: ,neque quicquam tam obscenum dicere, cui non ab initio pueritia omni genere facinoris ætas sua respondeat." et c. 7: „neque tu si qua in pueritia peccasti, exsequar, ne parentem tuum videar accusare sed qualem adolescentiam egeris. Hac enim demonstrata facile intelligetur, quam petulanti pueritia, quam impudicus et procax adoleveris. Posteaquam immensæ gulæ impudicissimi corporis quæstus sufficere non potuit, et ætas tua iam ad ea patienda, quæ alteri facere collibuisset, exoleverat, cupiditatibus infinitis efferebaris, ut quæ ipse corpori tuo turpia non duxisses, in aliis experireris." Quæ quidem declamatio quamvis sit commenticia, auctor tamen certam quandam probabilitatem secutus esse videtur. Ne tamen isti conviciatori nimium tribuamus, monet altera ista declamatio, cuius auctorem ipsum Salustium fuisse iudicavit Quinctilianus, qui tot probra in Ciceronem effudit ut ipsius Caleni procacitatem apud Dionem XLVI. 1--28. et verborum contumelias superaverit.

Ibi enim fere eadem ipsi Ciceroni exprobrantur. c. 1. „An non ita a pueritia vixisti, ut nihil flagitiosum corpori tuo putares, quod alteri collibuisset? Scilicet istam immoderatam eloquentiam apud M. Pisonem non pudicitiæ iactura perdidicisti? c. 2. filia patris pellex. 3. cuius nulla pars corporis a turpitudine vacat?" ita ut illi declamationum scriptores, nisi idem fuit Didymus, quem Diomedes nominat, ex eodem voorziq et ex iisdem arculis pigmenta sumpsisse videantur. Argumenta firma ad probandum desunt, sed Cicero in meliore causa est, Salustii exstimationem oppugnant. quæ Aulus Gellius Noct. Att. xvi. 18. memoriæ prodidit: M. Varro in litteris atque in vita fide homo multa et gravis, in libro quem inscripsit Pius aut de Pace, C. Salustium scriptorem seriæ illius et severæ orationis, in cuius historia notiones censorias fieri et exerceri videmus, in adulterio deprehensum ab Annio Milone loris bene cæsum dicit et cum dedisset pecuniam, dimissum." Quocum Servius consentit ad Virg. Aen. vi. 612. Quique ab adulterium cæsi

[ocr errors]
[ocr errors]

etc.: Si revera casi, Salustium significat, quem Milo deprehensum sub servi habitu verberavit in adulterio suæ uxoris Faustæ, filiæ Syllæ." cfr. Acron ad Hor. S. 1. 2. 41. Ille flagellis cæsus. Hoc de C. Crispo Salustio dicitur, qui deprehensus ab Annio Milone in adulterio cum uxore Fausta, Sullæ filia, flagellis cæsus esse dicitur, ut refert Asconius in eius vita." ita ut alter non minus gravis tanti flagitii testis Asconius accedat. Immo Salustius ipse, etiamsi prioris vitæ probra non ingenue confessus est, tamen non plane dissimulare potuisse videtur; detrimentum quidem existimationis se fecisse non abnegat. cfr. Cat. c. 3. Nam pro pudore, pro abstinentia, pro virtute, audacia, largitio, avaritia vigebat. Quæ tametsi animus aspernabatur, insolens malarum artium, tamen inter tanta vitia imbecilla ætas ambitione corrupta tenebatur; ac me, cum ab reliquorum malis moribus dissentirem, nihilo minus honoris cupido eadem, qua ceteros fama atque invidia vexabat c. 4. Igitur ubi animus ex multis miseriis atque periculis requievit etc." Sed hæc ad eam ætatem pertinent, qua primum ad rem publicam accessit, ita ut parum recte faciant, qui his argumentis etiam illius pueritiam et adolescentiam infamare velint. Mox et odio nobilitatis, ut videtur, et ira et dolore incensus, cum post quæsturam tribunus plebis factus esset, Clodio in via Appia interfecto, simul cum Q. Pompeio et T. Munatio Planco inimicissimas conciones de Milone habebat, magnamque invidiam etiam Ciceroni faciebat, quod Milonem tanto studio defenderet. Dixerunt enim illi, manu Milonis occisum esse Clodium, sed consilio maioris alicuius; iidemque Cn. Pompeium ad populum produxerunt, et ab eo quæsiverunt, num ad eum delatum esset illud quoque indicium, suæ vitæ insidiari Milonem. Sed postea Pompeius et Salustius in suspicione fuerunt, in gratiam redisse cum Cicerone et Milone. cfr. Ascon. in Milon. p. 38. 49. 57. Ed. Bait. Mox, duobus annis post, cum ab Appio Claudio censore multis equi ademti, multi senatu moti essent, Salustius quoque in idem dedecus incurrit; qua quidem censoria nota Dio factum esse statuit, ut multi in Cæsaris castra transirent. Fuit enim Appius Claudius Pompeianus, cuius alteram filiam Cnæus Pompeius, alteram Brutus in matrimonium duxerat efr. Onom. Cicer. Ed. Orelli. Neque tamen solo partium studio Appium Claudium adductum esse puto, ut tam gravem vitiorum correctorem se præberet. Quæsivit enim laudem

severitatis cfr. Dio C. 1. 1. Cic. Epp. ad Fam. VIII. 14. Scis Appium censorem hic ostenta facere, de signis et tabulis, de agri modo, de ære alieno acerrime agere; persuasum est ei, censuram lomentum aut nitrum esse etc." Quamobrem Horatius ad summam severitatem declarandam Appii nomine utitur. S. 1. v. 21. Sed quidquid illud fuit, fieri non potuit, ut, nisi turpitudo quædam vitæ domesticæ esset inusta, senatores senatu moverentur aliave pœna afficerentur. Neque adulterium cum Fausta unicam invidiæ et criminum causam fuisse putaverim. Addit enim declamator, domum paternam illum vivo patre turpissime venalem habuisse et vendidisse; præterea adulterium senatu audiente esse confessum, in sodalicium sacrilegii Nigidiani abiisse, bis iudicis ad subsellia attractum extrema fortuna stetisse et ita discessisse, ut non innocens esse, sed iudices peierasse viderentur. Commemorat etiam censorium elogium Ap. Claudii et L. Pisonis, quo recitando æternæ maculæ Salustio inurerentur. Ad hanc insimulationem subobscuram accederet ipsius Horatii auctoritas, si quo loco perversas æqualium libidines notat, S. 1. 2. 45. „Tutior at quanto merx est in classe secunda, Libertinarum dico, Salustius in quas non minus insanit, quam qui mœchatur" poeta non nepotem sed ipsum historicum notasse existimandus est. Id quod fieri posse negavit Orellius, quod ipsa ætas historici, qui a. U. 719 diem obiit supremum, eum ab hoc opprobrio vindicaret. Quod enim tempore præsenti verbi insanit poeta significaverit, hæc probra tum maxime fieri, et hæc satira anno ferme DCCXIV vel XV scripta sit, hoc non cadere in hominem pæne quinquagenarium, puto, quod ea ætate omnis fere pectoris æstus deferbuerit. Quod ab eo parum recte iudicatum arbitror. Neque firmiora argumenta attulit Heindorfius, qui poetam pugnantia locuturum fuisse statuit, si quem hominem adulterium cum muliere nobili fecisse in confesso fuerit, eundem in libertinas insanientem et ita loquentem fecerit: „matronam nullam ego tango" cfr. Hor. 1. 1. vs. 54. Quare nescio an rectius iudicio scholiastarum Acronis et Cruquiani standum esse videatur, qui hunc locum ita commentati sunt: fertur Salustius Crispus tanto ardore insanivisse in libertinas, quanto machus in matronas; quod cum illi in senatu obiectum esset, respondit se non matronarum, sed libertinarum esse sectatorem, quare ex senatu eiectus est, quod ipse excusat in Catilinæ libello.“

[ocr errors]

Eandem famam auctor declamationis secutus est, cuius testimonium infra scriptum: Itaque timens, ne facinora eius clam vos essent, cum omnibus matrum familiarum viris opprobrio esset, confessus est vobis audientibus adulterium nec erubuit ora vestra." A qua turpitudinis nota non alienum est, quod scholiasta Horatii eum Nomentani cuiusdam cocum centenis millibus æris conductum habuisse narrant. Horat. Serm. 1. 2. sub fin. Cum bellum civile exarsisset, in castra Cæsaris, quo omnis sentina rei publicæ confluxerat, se contulit. Declamat. c. 5. A quo iterum quæstura ornatus et in senatum lectus est. 1. 1. Mox parti copiarum præfectus, in Illyrico cum Octavio et Libone, Pompeii ducibus, prœlio commisso rem male gessit, cfr. Orosii Histor. vi. 15. p. 416. Havercamp. Sed bello in Græcia, Aegypto et Asia confecto, prætor factus a Cæsare in Campaniam missus est, qui legiones seditionem moventes et in Africam traiicere recusantes ad officium redire cogeret. Sed condicionibus quas ferebat reiectis parum abfuit, quin ipsum milites interficerent, ita ut fuga salutem quærere cogeretur. Appian. de bello civ. п. 92. Dio Cass. XLII. 52. Seditione repressa Cæsar in Africam traiectus, tum quoque Salustii opera usus est. Nam parti copiarum præfectum in insulam Cercinam misit, ut commeatum ab hostibus eo collatum interciperet. Auctor de bello Afric. 8. 14. 34. 97. Qua re bene gesta victisque, quas Scipio et Iuba coegerant, a Cæsare copiis, Salustius proconsul Numidiæ, quæ in provinciæ formam redacta fuerat, relictus est. Quam quidem provinciam, ut declamatoris verbis utar, ita vastavit ut nihil neque passi sint neque exspectarint gravius in bello socii, quam experti sunt in pace, hoc Africam interiorem obtinente. Quam ob rem cum Romam rediisset, repetundarum accusatus, sed Cæsaris iussu absolutus est. Declam. c. 7. Dio Cass. XLIII. 9. Kai tą Zahovorių λόγῳ μὲν ἄρχειν ἔργῳ δὲ ἄγειν τε καὶ φέρειν ἐπέτρεψεν (scil. τοὺς Νομάδας). ἀμέλει καὶ ἐδωροδόκησε πολλὰ καὶ ἥρπασεν, ὥστε καὶ κατηγορηθῆναι καὶ αἰσχύνην αἰσχίστην ὀφλῆσαι, ὅτι τοιαῦτα συγγράμματα συγγράψας καὶ πολλὰ καὶ πικρὰ περὶ τῶν ἐκκαρπουμένων τινὰς ἐιπῶν οὐκ ἐμιμήσατο τῷ ἔργῳ τοὺς λόγους. ὅθεν εἰ καὶ τὰ μάλιστα ἀφείθη ὑπὸ τοῦ Καίσαρος, ἀλλ ̓ αὐτός γε ἑαυτὸν καὶ πάνω τῇ συγγραφῇ ἐστηλοκόπησεν.

Qui quidem locus non ita explicandus est, Cæsarem eo consilio Numidiam provinciam Salustio tradidisse, ut quam maximas posset divitias corraderet, sed Dio Cassius, quæ eius est acerbitas, suum interposuit iudicium. Cæsaris autem cum tanta indulgentia in ipsos inimicos fuisset, facilius etiam amicorum peccatis veniam dedisse videtur. cum quo S. sestertio duodecies pactus esse dicitur, ne causam diceret. decl. 1. 1. Tantæ quidem ei fuere divitiæ, ut hortos pretiosissimos in colle Quirinali et Cæsaris villam Tiburtinam sibi pararet. Qui quidem horti Salustiani appellati et a Tacito hist. ш. 82. Annal. xı. 47 et a ceteris historicis, a Dione Cassio, Vopisco, Procopio passim commemorantur. Sed quanto splendore domus Salustiana exstructa, quot artium monumentis horti ornati fuerint, non id solum argumento est, quod multi imperatores hos hortos sedem et domicilium habuerunt, Nero, Tac. Ann. xIII. 47. Vespasianus, Dio Cass. LXVI. Nerva, Eusebius in Chron. Hadrianus, Aurelianus ap. Vopisc. c. 44, sed etiam quod nobilissimæ statuæ, Hermaphroditus, Faunus qui infantem complexus tenet, Papirius iuvenis, matrem nimis curiosam mendaciis fallens, mirmillo exspirans, et quatuor colossi Aegyptii lapide syenite facti et Niobe cum liberis in marmore cælata etc. iis locis effossa sunt. cfr. Montfaucon Ant. Illustr. T. 11. Supplem. vi. c. 1. p. 128. Domus erat sita inter portam Salariam et Nomentanam et integra mansit usque ad Alarichi tempora, ubi incendio consumpta est. cfr. Procop. bell. Vandal 1. 2. Αλάριχόν τε τῇ πόλει ἐδέξαντο, οἵ τε τάς τε οἰκίας ἐνέπρησαν, αἱ τῆς πύλης ἄγχιστα ἦσαν. ἐν αἷς ἦν καὶ ἡ Σαλουστίου τοῦ Ῥωμαίοις τὸ παλαιὸν τὴν ἱστορίαν γράψαντος, ἥ τε τὸ πλεῖστον ἡμίκαυστα καὶ εἰς ἐμὲ ἥστηκεν. Eodem fere tempore Terentiam, cui Cicero nuntium remiserat, in matrimonium duxisse, Hieronym. adv. Iovin. 1. 48. (quam C. annos explevisse auctores sunt Plinius N. H. vп. c. 49. p. 47. Ed. Bip. et Valerius Maximus VIII. 13. 6. et postea Vibio Rufo nuptam fuisse tradit Dio Cassius LVII. 15.) sed nullos liberos ex ea suscepisse videtur, quod sororis nepotem adoptavit, qui potea Augusti gratia floruit Tac. Ann. ш. 30. 1. 6. Ceterum post Cæsaris cædem Salustius remotus a re publica reliquam ætatem in bonarum artium studio et inprimis in historia scribenda consumpsisse videtur. Cuius quidem otii honesti et moderati fructus uberrimos reliquit, Catilinam, Iugurtham et quinque libros Historiarum. Diem supremum obiit quadriennio ante bellum Actiacum III.

« IndietroContinua »