Immagini della pagina
PDF
ePub

trectatores et laudatores haberet, hæc res ipsa ingenia hominum acuit, ut de singulis dictionibus subtilius dissererent; et laudatur a Gellio venditator Salustianæ orationis, qui non primam tantam cutem ac sententiarum speciem sed sanguinem quoque ipsum ac medullam verborum eius se eruere atque introspicere penitus prædicaret.“ N. A. xvII. 4. 2. Idem aliis locis doctissimos grammaticos Valerium Probum et Apollinarem Sulpicium de verbis Salustianis disputantes inducit 1. 15. 18. xvi. 4.

Etsi igitur Asinius Pollio non epistola modo ad Plancum sed etiam peculiari libro, ut videtur, Salustii scripta reprehenderat, ut nimia priscorum verborum affectatione oblita, Arruntius tamen, belli Punici scriptor, illius orationem ita admiratus est, ut sententiarum ornamenta et conformationes, quæ rara apud Salustium sunt, studiose quæreret et sæpissime repeteret; unde non immerito a Seneca Salustianus appellatus est. Epp. cxiv. Neque minus Velleius Paterculus Salustium sibi imitatione effingendum sumpsit, cui plurimum illum debere recte statuit Ruhnkenius præfat. sub fin. Salustianus etiam Tacitus iure dicitur; sed quale fuit summi viri ingenium, non in verbis hæsit sed in totius orationis conformatione vim stili Salustiani expressit. Sed magis etiam crevit admiratio orationis Salustianæ ætate Hadriani, qui teste Spartiano c. 16. vetustissimi dicendi generis amantissimus fuit, ita ut ipsi Salustio Cælium Antipatrum anteferret; quo auctore Salustii Historiæ et bellum Catilinarium atque Iugurthinum a Zenobio sophista, qui eo tempore scholam Romæ aperuerat, ex Latino in Græcum sermonem conversa esse putantur. cfr. Suidas T. II. s. v. Zvoßios Z. Eygay ev μετάφρασιν ἑλληνικῶς τῶν ἱστοριῶν Σαλουστίου, τοῦ Ῥωμαϊκοῦ καὶ τῶν καλουμένων αὐτοῦ βελῶν. A quo inde tempore tanta auctoritas libris Salustianis accessit, ut apud Grammaticos et Commentatores, Gellium, Servium, Donatum, Nonium Marcellum, Charisium, Priscianum frequentissima sit Salustii commemoratio. Quo ex genere illa locutionum collectio est, ab Arrusiano Messo vel, ut Angelo Maio placet, a Cornelio Frontone facta, ubi locutiones tamquam exempla ad imitandum ex probatissimis auctoribus, Cicerone, Salustio, Virgilio, Terentio proposita sunt. Sed postea quoque hunc auctorem a multis litteratis hominibus et ab ipsis Christianis tractatum et lectitatum fuisse non solum Augustinus ostendit, sed alii

quoque scriptores, qui eius imitatores recte appellantur. In quorum numerum referendus est ille Septimius, qui, quem librum de bello Troiano Dictys Cretensis Græce scripsisse putatur, in Latinum vertisse traditur; præterea Sulpicius Severus et Pseudo-Hegesippus. Qui quidem inferioris ordinis homines certam quandam brevitatis speciem captant, verba Salustiana usurpant, et satis habent tropos quosdam atque figuras Salustio usitatas in libros suos transtulisse. Quod quidem imitandi studium ne a scriptoribus quidem medii ævi omissum est. Hinc maximus Codicum manu scriptorum numerus, quorum amplius centum et quinquaginta ipse inspexi optimosque accuratius examinavi. De quorum diversitate atque familiis, quæ dicuntur, alio loco fusius agam.

G. SALUSTII CRISPI CATILINA.

1. Omnis homines, qui sese student præstare ceteris animalibus, summa ope niti decet, ne vitam silentio transeant, veluti pecora, quæ natura prona atque ventri obedientia finxit. Sed nostra omnis vis in animo et corpore sita est; animi imperio, corporis servitio magis utimur; alterum nobis cum diis, alterum cum beluis commune est. Quo mihi rectius videtur ingenii quam virium opibus gloriam quærere et, quoniam vita ipsa, qua fruimur, brevis est, memoriam nostri quam maxume longam efficere. Nam divitiarum et formæ gloria fluxa atque fragilis, virtus clara æternaque habetur. Sed diu magnum inter mortales certamen fuit, vine corporis an virtute animi res militaris magis procederet. Nam et prius quam incipias consulto, et ubi consulueris mature facto opus est. Ita utrumque per se indigens, alterum alterius auxilio eget.

II. Igitur initio reges (nam in terris nomen imperii id primum fuit), divorsi pars ingenium, alii corpus exercebant: etiam tum vita hominum sine cupiditate agitabatur, sua cuique satis placebant. Postea vero quam in Asia Cyrus, in Græcia Lacedæmonii et Athenienses cœpere urbes, nationes subigere, lubidinem dominandi causam belli habere, maxumam gloriam in maxumo imperio putare, tum demum periculo atque negotiis compertum est in bello plurimum ingenium posse. Quod si regum atque imperatorum animi virtus in pace ita ut in bello valeret, æquabilius atque constantius sese res humanæ haberent, neque aliud alio ferri, neque

« IndietroContinua »