Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors]

VIRO DOCTISSIMO ET ADMODUM REVERENDO

THOMÆ GAISFORD

ÆDIS CHRISTI DECANO IN ACADEMIA OXONIENSI

GRÆCÆ LINGUÆ PROFESSORI REGIO

D. D. D.

AUCTOR.

Tuo honori tuisque meritis, vir clarissime, hanc novam Salustii editionem dedicavi, ut summæ meæ adversus Te reverentiæ aliquod exstaret monumentum. Cum enim paucis abhinc annis non minus fama ingenii clarus quam eruditionis atque doctrinæ laude nobilitatus, Germania peragrata Helvetiam ipsamque Basiliam adiisses, coram nobis probasti, quantum ornatum ingenio scientiæque afferat animi candor morumque elegantia. Tu quidem in clarissima Musarum sede collocatus, toti fere Britanniæ ad antiquitatis studia novo ardore suscipienda colendaque facem prætulisti, Te otii litterati auctorem atque suasorem tamquam patrem veneratur studiosa iuventus, Tuum nomen doctissimi labores æternæ gloriæ commendarunt. Sed tantam illam dignitatem atque amplitudinem non superbia et arrogantia, sed animi moderatione atque

pudore tueris. Itaque quæ honoris insignia alii prima habuerunt, ad quæ summis laboribus atque periculis contenderunt, ca Tu despicere et

pro

ni. hilo putare videris. Illi enim laudis studio trahuntur, sed tanta Tua est modestia tantaque comitate condita gravitas, ut laudum Tuarum præconia prohibeas et novis usque meritis et beneficiis animos hominum Tibi concilies atque devincias. Ea vis humanitatis est, quem præstantissimum studiorum antiquitatis fructum percipiunt, qui casta mente numen Musarum adorant. Quodsi igitur humanitatis præcipua pars est honestissimum quemque complecti atque ita a minoribus amari, ut simul a principibus diligare, profecto Tua felicitas summis laudibus celebranda est, qui in omni genere doctrinæ et litterarum studio versatus, id assecutus es, ut Tuum nomen omnibus carum sit, nullam habeat invidiam.

Sit igitur Tua vita, quam in præclaris laboribus, in optimis studiis, in bene faciendo, in bene merendo consumis, omnibus bonis cumulata, quæ viris honestis et sapientibus contingere possunt. Cuius quidem voti ut me compotem faciat, Deum optumum maxumum omnibus precibus oro et obsecro.

pppp4444

« IndietroContinua »