Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

1;

geminas ostendunt culmina turres»; erant autem Tusculi et Tibure villæ marmoreæ. Villas magnificentissimas habebant in monte Albano nobiles Romani, quæ ex editioribus Romæ partibus conspicuæ erant; cf. Cic. ad Att. IV. 11, Suet. Ner. 25. et Dom. 4. antiquo Lare, ablativus qualitatis quæ antiquum Larem habet, ergo: antiqua est; erat enim Alba antiquior, quam Roma; hunc locum imitatur Stat. Silv. IV. 5, 21: «Qua prisca Teucros Alba colit Lares». Etiam urbes habebant Lares, agri publici custodes, unde Lases in antiquissimo fratrum Arvalium carmine pro salute agri Romani invocantur (cf. Ritschl: Prisc. Lat. Mon. XXXVI. A.); Lares Romæ commemorat Prop. III. 3, 11: «Hannibalemque Lares Romana sede fugantes».

[ocr errors]
[ocr errors]

.

V. 59-64. glarea . silex, erat igitur via partim glarea, partim silice (i. e. lapidibus magnis) strata; cf. Liv. XLI. 27, 5: «censores (a. p. u. c. 578.) vias sternendas silice in urbe, glarea extra urbem substruendas marginandasque primi omnium locaverunt»; Plin. N. H. XVIII. 47: «fossas silice vel glarea sterni». Sternitur. iungitur, tempore præsenti, quia via nondum erat absoluta. apta iungitur arte, ita, ut lapides apte cohæreant. canit, laudat, ut Senec. Ep. 79, 13. de Epicuro: «amicitiam suam et Metrodori grata commemoratione canit», ubi non agitur de cantu aut carmine. rettuleritque, de collocatione coniunctionis -que cf. adn. supra ad I. 10, 51: «Rusticus e lucoque». natalis, dies natalis; poeta redit eodem, unde exorsus est vs. 1. Candidior, felicior et lætior, epitheton solitum diei natalis; cf. Ov. Trist. V. 5, 13-14: de natali uxoris : «Optime Natalis, quamvis procul absumus, opto Candidus huc venias» et Pers. Sat. II. 1-2. de natali Macrini: «Hunc, Macrine, diem numera meliore lapillo, Qui tibi labentes apponit candidus annos».

AMBARVALIA.

Lib. II. eleg. 1.

Introductio. Tibullus, agrum sum lustraturus, sacrum ambarvale indicit (1—14). Immolatio hostiæ, preces ad Lares (15-26). Sequuntur epulæ, inter quas poeta laudes deorum agrestium cantaturus Messallam invocat (27-36). Hymnus in eos (37-66): diis ruralibus debetur vitæ cultioris ratio (37-50) et artium inventio (51-66). Post explicatam artium originem oratio deducitur ad Amorem ruri natum: agitur de potestate eius (67-80) et invocatur, ut dapibus festis propitius adsit (81—86). In fine poeta hortatur convivas ad ludendum imminente nocte (87-90).*

Lustratio agrorum sive Ambarvalia a rusticis sub finem mensis Aprilis, nullo certo die, ut videtur, præscripto, celebrabantur. Pertinebat autem lustratio ad agros, greges et homines. Hostiæ ter agrum circumagebantur: porcus, agnus et vitulus aut unus ex tribus, deinde immolabantur diis ruralibus. Tibullus agno lustravit. Cum descriptione festi Tibulliana cf. Cat. De agr. 141., qui sacra faciens præter Ianum et Iovem ad Martem preces dirigit; contra poeta initio carminis Cererem et Bacchum invocat (vss. 3-4), deinde agnum immolans Larum (vs. 17) auxilium implorat.

Cf. infra Excurs. IX.

V. 1-4. Quisquis adest, faveat, Tibullus, dominus agri, sacra facturus edicit, ut silentium sit et quisque parcat verbis male ominatis; sollemnis formula erat: «favete linguis>> (ut Hor. Carm. III. 1, 2), Græce εopημɛît. Cf. infra II. 2, 1-2: «Dicamus bona verba: venit Natalis ad aras: Quisquis ades, lingua, vir mulierque, fave». - fruges lustramus et agros, immo etiam agrestes et greges ; cf. infra vs. 17: «purgamus agros, purgamus agrestes» et supra I. 1, 21: «vitula innumeros lustrabat cæsa iuvencos». - lustramus, religioso ritu malis purgamus. - Ritus ut a prisco traditus exstat avo, ut Catull. 101, 7-8: «prisco quæ more parentum Tradita sunt». -- prisco... avo, cf. adn. supra ad L. 10, 18: «veteris avi». Bacche... Ceres, vocantur dii, ut præsentes adsint sacris. Festum dedicatum erat omnibus «agricolis cælitibus» (vide infra vs. 36.), sed hoc loco duo maximi dei nominantur instar omnium: Bacchus uvis, Ceres spicis ornata adsit, tamquam pignus afferentes fertilitatis agrorum. dulcisque tuis e cornibus uva Pendeat, Bacchus præter hederam etiam uvas in capite gerebat, ut Ov. Met. III. 666: «racemiferis frontem circumdatus uvis». cornibus, cornua habebat Bacchus in capite, unde Græce Boxspos et tavрóxeρws (Sophocl. fr. 874. Eurip. Bacch. 100.) nominatur; cf. Prop. III. 17, 19—20: «per te et tua cornua vivam, Virtutisque, tuæ, Bacche, poeta ferar», Ov. Met. IV. 19: «tibi, cum sine cornibus adstas, Virgineum caput est». spicis tempora cinge, ut Ov. Fast. IV. 616. de Cerere: «Imposuitque suæ spicea serta comæ» et Am. III. 10, 35—36: «Diva potens frugum silvis cessabat in altis: Deciderant longæ spicea serta comæ».

[ocr errors]

requie

V. 5-10. Luce sacra, die festo Ambarvalium. scat humus, requiescat arator, ut Ov. Fast. I. 667–668. de feriis Sementivis: «Vilice, da requiem terræ semente

suspenso

peracta, Da requiem, terram qui coluere, viris ». vomere, aratrum, quod erat plerumque sine rotis, palo quodam suspendebatur, ut docet Ov. Fast. I. 665: «Rusticus emeritum palo suspendat aratrum». Solvite vincla iugis, feriis arare quidem non licebat, sed licebat alium ob finem boves iungere, ut docet Cat. De agr. 138: «Boves feriis coniungere licet. Hæc licet facere: arvehant ligna, fabalia, frumentum». Nunc igitur, antequam res divina peragatur, bobus iuga demuntur. - vincla iugis, bobus lora, quibus ad iugum alligantur; cf. Verg. Ecl. 4, 41: «Robustus quoque iam tauris iuga solvet arator» et Pseudo-Verg. Cir. 123: «Sub iuga parentes cogit lorata iuvencos». - iugis, ablativus, ut infra vs. 29: «solvite vincla cado» et Verg. Aen. I. 562: «Solvite corde metum». Iuga autem hoc loco significant paria boum unum iugum ferre solita, ut infra II. 3, 44: «Portatur validis mille columna iugis» et Ov. Fast. I. 564: «Vix iuga movissent quinque bis illud onus». -coronato... capite, cf. Ov. Fast. I. 663. de Paganalibus: «State coronati plenum ad præsepe, iuvenci». Similiter ferias habebant et coronabantur asini festo Vesta; cf. Prop. IV. 1, 21: «Vesta coronatis pauper gaudebat asellis» et Ov. Fast. VI. 311: «Ecce coronatis panis dependet asellis». -Omnia sint operata deo, neutrum ponitur, quia agitur non solum de hominibus, sed etiam de bestiis, quæ una cum hominibus feriari debent. sint operata deo, sensu religioso dent operam rei divinæ, ut infra II. 5, 95: «Tunc operata deo pubes discumbet in herba»; cf. Hor. Carm. III. 14, 5-6: «Unico gaudens mulier marito Prodeat iustis operata divis». - deo, in genere dicitur pro numine divino; cf. adn. supra ad I. 5, 20: «renuente deo». - ulla, sc. ancilla; cf. adn. supra ad I. 8, 59: «quamvis». Lanificam pensis imposuisse manum, ut Ov. Her. 9, 76. de

Hercule nente: «Rasilibus calathis imposuisse manum» et Am. I. 13, 29: «Lanificam revocas ad sua pensa manum».

V. 11-14. discedat ab aris, Cui tulit hesterna gaudia nocte Venus, debebant enim, qui mane ad sacra accedere volebant, nocte antecedente in casto esse i. e. concubitu abstinere, unde Ov. Am. III. 7, 53-54: «A tenera quisquam sic surgit mane puella, Protinus ut sanctos possit adire deos?» Casta placent pueris, i. e corpora casta (coitu non inquinata), vestes et manus puræ. pura cum veste, cf. adn. supra ad I. 10, 27: «pura cum veste». manibus puris sumite fontis aquam, per prolepsin: sumite aquam manibus (dat.), ut puræ fiant; cf. Ov. Fast. V. 435: «manus puras fontana perluit unda» et ibid. 726: «Lustrantur puræ, quas facit illa, tubæ». - fontis aquam, flumine vivo manus lavare debebant, qui ad sacra accedebant; cf. adn. supra ad I. 3, 25.

[ocr errors]
[ocr errors]

V. 15-20. Cernite, fulgentes ut eat sacer agnus ad aras Vinctaque post olea candida turba comas, alludit ad circumductionem hostiæ; poeta ante oculos habuisse videtur Verg. Ge. I. 345--346: «Terque novas circum felix eat hostia fruges, Omnis quam chorus et socii comitentur ovantes». fulgentes, sc. flammis. eat... agnus ad aras, ducebatur enim laxo fune, ut sponte ire videretur; cf. Serv. ad Aen. II. 134: «solutæ sunt hostiæ, nam piaculum est in sacrificiis aliquid esse religatum». sacer agnus, hostia ambarvalis diis sacrata. Vinctaque... olea, coronis oleaginis. candida turba, diebus festis vestes albas gerebant antiqui; cf. Cic. Legg. II. 18, 45: «color autem albus præcipue decorum deo est quom in cetero, tum maxime in textili» et Plaut. Rud. I. 5, 11: «æquius vos erat Candidatas venire hostiatasque ad hoc Fanum: ad istum modum non veniri solet».

« IndietroContinua »