Immagini della pagina
PDF
ePub

V. 21-24. Nec fugiam nota servitium dominæ, ut Prop. I. 4, 3- 4: «Quid me non pateris, vitæ quodcumque sequetur, Hoc magis assueto ducere servitio». Veneris sanctæ considam vinctus ad aras, ut servi a dominis male habiti confugere solent ad aras deorum; cf. supra II. 6, 32: «Illius ad tumulum fugiam supplexque sedebo» et adn. ad h. 1.; Ov. Trist. V. 2, 43-44: «ipse sacram quamvis invi sus ad aram Confugiam»; Eurip. Suppl. 207: Exεi ràρ xaταφυγὴν θὴρ μὲν πέτραν, δοῦλος δὲ βωμοὺς θεῶν ; Liv. XXVII. 17: «ad deos quoque confugere supplices, qui nequeant hominum vim atque iniurias pati». vinctus, ut servus. compede vinctus; cogitandum de vinculis amoris, ut I. 1, 55: «Me retinent vinctum formosa vincla puellæ». notat iniustos, pœna ignominiosa afficit; cf. supra I. 8, 28: «Persequitur pœnis tristia facta Venus». supplicibusque favet, ut supra I. 4, 71-72. de Venere: «querelis Supplicibus, miseris fletibus illa favet».

II.

Lib. IV. eleg. 14.

Introductio. Queritur poeta de rumore acerbo, qui infidelitatis crimine accuset puellam suam.

V. 1-4. Rumor ait crebro nostram peccare puellam, cf. Prop. II. 32, 23-24: «Nuper enim de te nostras (me lædit) ad aures Rumor et in tota non bonus urbe fuit». peccare, de infidelitate amantium, ut supra I. 6, 71: «Et si quid peccasse putet» et II. 4, 5: «Et seu quid merui, seu nil peccavimus, urit». Cf. Ov. Am. III. 14, 1: «Non ego, ne pecces, cum sis formosa, recuso». surdis auribus esse

velim, cf. Prop. II. 20, mihi dicitur aures».

13: «De te quodcumque ad surdas Crimina, criminationes; facta,

ut «crimen facere sibi» apud Cic. Flacc. 14. et Prop. IV. 4, 43: «Quantum ego sum Ausoniis crimen factura puellis». Quid miserum torques, ut supra II. 6, 17: «Tu miserum torques».

ADNOTATIONES CRITICE.

ADNOTATIONES CRITICE.

In verbis Tibulli constituendis secuti sumus optimos codices, Ambrosianum et Vaticanum; præterea diligentissime examinavimus lectiones fragmenti Cuiaciani, florilegii Parisini et excerptorum Frisingensium. In adnotationibus exscripsimus locos omnes, ubi ab Ambrosiano discedendum putavimus.

Notis codicum usi sumus hisce:

A codex Ambrosianus R. 26. sup. sæculo XIV. exeunte scriptus.

V = codex Vaticanus 3270. ab aliis sæculo XIV. exeunti, ab aliis XV. ineunti assignatus.

F= fragmentum codicis vetusti, olim in possessione Iacobi Cuiacii, nunc deperditum, cuius lectiones Scaliger transtulit in exemplar editionis Plantinianæ (a. 1569.), quod nunc in bibliotheca Leidensi inter libros Lipsianos (n. 59.)

servatur.

P= florilegium Parisinum, quod in duobus codicibus Parisinis, 7647. (sæc. XII/XIII.) et 17903. (sæc. XIII.) exstat. M excerpta Frisingensia in codice olim Frisingensi, nunc Monacensi 6292. sæc. XI.

G codex Guelferbytanus sæc. XV.

D

[ocr errors]
[blocks in formation]
« IndietroContinua »