Immagini della pagina
PDF
ePub
[blocks in formation]

PRÆFATIO.

Cum post Ludolphum Dissenium, cuius editio anno MDCCCXXXV. publici iuris facta est, nemo huc usque inventus esset, qui omnia Tibulli carmina novo commentario exegetico ornaret, suscepi hunc laborem mihi sane iucundissimum, amicis poeseos Romanæ præcipueque iuventuti antiquitatis studiosæ gratum me facturum putans. Explicui igitur elegias, quæ in sylloge Tibulli nomine insignita iure tribuuntur poetæ præstantissimo (i, e. ll. I. et II., 1. IV. 2-6. et 13-14.), adiecique Sulpicia elegidia (IV. 7—12.), sine quibus Tibulli carmina de amore

* Ceterum hæc editio rápeрyov est operis maioris de elegia Romana Hungarice scripti. Iussu enim Academiæ Litterarum Hungaricæ ante aliquot annos scribere cœperam historiam poeseos Romanæ ætatis aureæ in quattuor tomos distributam: primus editus est Budapestini sumptibus eiusdem Academiæ anno 1902. (Vergilius élete és művei i. e. de vita et scriptis Vergilii, cuius censuram vide in ephemeride: Deutsche Litteraturzeitung, a. 1904. p. 2737.); secundus (A római elegia, i. e. de elegia Romana) fine huius anni in publicum prodibit; in tertio et quarto agetur de Horatio et Ovidio. Cum igitur inter cetera de elegiis Tibulli quærens editionum notis instructarum ope sæpius destituerer, ipse, quod alii prætermiserunt, facere cogebar.

Sulpiciæ et Cerinthi scripta (IV. 2—6.) non possunt recte intellegi. Omissæ sunt Lygdami elegiæ (1. III.), quas una cum panegyrico Messallæ (1. IV. 1.) mox peculiari tractabimus libello.

In elegiis edendis non servavi ordinem codicibus traditum, sed temporum ordinem, quo eæ scriptæ esse mihi videntur, secutus sum; in adnotationibus exegeticis non solum virorum doctorum, sed etiam civium Academicorum rationibus consulere volui, quare ne faciliores quidem locos silentio prætermittendos putavi; in adnotationibus criticis exscripsi locos omnes, ubi a codice Ambrosiano discesseram, exposuique causas emendationum mearum, quibus versus temporum iniuria corruptos sanare studui; in excursibus commentario adiectis id maxime egi, ut quæstiones ad ordinem carminum chronologicum pertinentes, quantum in me fuit, solverem.

Quibus de ratione edendi quam brevissime præmissis restat, ut librum meum benevolentiæ virorum doctorum ea, qua par est, reverentia commendem. Dabam Budapestini mense Martio a. MCMV.

Geyza Némethy

Academiæ Litterarum Hungaricæ sodalis.

ALBII TIBULLI CARMINA.

ACCEDUNT SULPICIE ELEGIDIA.

« IndietroContinua »