Immagini della pagina
PDF
ePub

DETESTATIO BELLI.

Lib. I. eleg. 10.

Introductio. Ad bellum profecturus detestatur enses et prælia causamque bellorum, avaritiam; laudat contra aureæ ætatis securitatem (1-14). Precatur Lares suos, ut tela hostium avertant iisque pro felici reditu vota facit (1532). Insanos dicit eos, qui mortem horrendam bellis accelerent seque parvo contentum cum uxore et natis rure vivere ibique consenescere malle affirmat (33-44). Sequitur laus Pacis. Nam pace agricultura viget, læta rusticorum festa celebrantur (45-52). Non Martis, sed Veneris bella tunc geruntur (53—66). In fine: invocatio deæ Pacis (67—78).

Scripsit poeta elegiam verisimiliter a. 31. a. Chr. n., priusquam ad bellum Aquitanicum proficisceretur. Hoc carmine novam ingreditur viam reiecta enim Alexandrinorum imitatione, quam elegiæ Maratho sacratæ præ se ferunt, spretisque lasciviis suus esse incipit dulcissimosque sensus amatorios iucunde miscet laude vitæ rusticæ, in qua Vergilii Eclogas et Georgica ante oculos habet. Talia carmina sunt: I. 10; I. 3, 1, 5, 2, 6; I. 7; II. 1.

V. 1-6. protulit, invenit, ut Cic. Acad. II. 1, 2: «artem memoriæ, quæ tum primum proferebatur»; Hor. A. P. 58: «nova rerum Nomina protulerit»; Prop. II. 6, 31-32:

Cf. infra Excurs. II.

[ocr errors]

«A gemat in terris, ista qui protulit arte Iurgia». ferus et... ferreus, sollemnis locutio fuisse videtur, ut Cic. ad Quint. fratr. I. 3, 3: «Quam ego ferus ac ferreus e complexu dimisi meo». ferreus illi fuit, eadem verba initio hexametri infra I. 2, 65; totum distichon imitatur Lygd. 2, 1-2: «Qui primus caram iuveni carumque puellæ Eripuit iuvenem, ferreus ille fuit». Tum cædes hominum generi, tum prælia nata, Tum brevior diræ mortis aperta via est, ut infra I. 3, 49-50: «Nunc Iove sub domino cædes et vulnera semper, Nunc mare, nunc leti mille repente viæ» et II. 3, 38: «Hinc cruor, hinc cædes mors propiorque venit»; cf. Hor. Carm. I. 3, 32–33: «Semotique prius tarda necessitas Leti corripuit gradum». ille miser

meruit, peccavit, ut infra I. 2, 83: «Non ego, si merui, dubitem procumbere templis» et II. 4, 5: «Et seu quid merui seu nil peccavimus, urit». Cf. Terent. Andr. I. 1, 112: «Quid feci, quid commerui aut peccavi?»; Prop. I. 18, 9: «Quid tantum merui?» - miser, quia imprudens nocuit generi humano. nos ad mala nostra Vertimus, in sævas quod dedit ille feras, cf. Pythagoræ verba apud Ov. Met. 15, 106: «primoque e cæde ferarum Incaluisse ferunt maculatum sanguine ferrum». Ei, qui primus ausus esset hastis contra feras inventis ad hominum perniciem uti, diras imprecatus esse videtur Parthenius, poeta elegiacus, cuius fragmentum exstat in Schol. Venet. ad Hom. Il. IX. 446 : Οστις ἐπ' ἀνθρώπους ἔξυσεν αἰγανέην.

V. 7-12. Divitis . . . auri, ut supra I. 9, 31; cf. adn. ad h. 1. Faginus astabat cum scyphus ante dapes, antiquæ simplicitatis est, ut Ov. Met. VIII. 669: «fabricataque fago Pocula» et Ov. Fast. V. 521-522: «Nunc dape, nunc posito mensæ nituere Lyæo: Terra rubens crater, pocula fagus erat». astabat... scyphus, sc. in mensa, ut

Hor. Sat. I. 6, 117-118. in descriptione mensæ suæ: «adstat echinus Vilis, cum patera guttus, Campana supellex». Non arces, non vallus erat, ut Ov. Met. I. 97. de ætate aurea: «Nondum præcipites cingebant oppida fossæ». somnumque petebat Securus sparsas dux gregis inter oves, intellege: non arces, non vallus, ne stabula quidem erant; ceterum cf. Ov. Met. I. 100: «Mollia securæ peragebant otia gentes». sparsas, sc. dispersas in pascuis; non erat igitur opus vesperi, ut Verg. Ecl. 6, 85. dicit: «cogere oves stabulis numerumque referri». Ceterum sparsas est lectio codicum deteriorum; cf. infra adn. crit. ad h. 1. dux gregis, hoc loco, ut etiam Pseudo-Verg. Cul. 175., pastorem, apud Ov. Met. VII. 311. arietem significat; infra II. 1. 58: «dux pecoris» est hircus. - dux gregis inter oves, eadem verba initio hexametri Ov. Met. VII. 311: «Dux gregis inter oves agnus medicamine fiet». Tunc mihi vita foret dulcis nec tristia nossem, antithesis, ut Lygd. 4. 42: «Edidit hæc dulci tristia verba modo». Ceterum dulcis est hoc loco lectio codicum deteriorum; cf. infra adn. crit. ad h. 1. — vita. . . dulcis, ut Lucr. II. 997: «Et dulcem ducunt vitam». foret, pro: fuisset, ut Verg. Aen. III. 416-417: «Hæc loca . . . Dissiluisse ferunt, cum protinus utraque tellus Una foret». tristia. . . arma, ut

infra vs. 49-50: «tristia duri Militis arma»; cf. Hor. A. P. 73: «tristia bella» ». - corde micante, palpitante; Tibullum imitatur Ov. A. A. III. 722: «Pulsantur trepidi corde micante sinus», Fast. VI. 338: «Et fert suspensos corde micante gradus», ibid. III. 36: «corque timore micat» et 351: «Corda micant regis».

V. 13-18. trahor, ultima syllaba in arsi producta, ut Verg. Aen. XI. 323: «Considant, si tantus amor, et monia condant». Hæsura in nostro tela gerit latere, cf. Verg.

Aen. IV. 73: «hæret lateri letalis harundo.»

[ocr errors]

patrii .. Lares, a patribus accepti, ut II. 1, 17: «di patrii» (i. e. Lares) et I. 3, 33: «patrios Penates». aluistis et idem, pueri parvi in tutela Larum erant, quare sumpta virili toga bullam depositam iis sacrabant; cf. Pers. Sat. V. 30-31: «Cum primum pavido custos mihi purpura cessit Bullaque succinctis Laribus donata pependit». idem, pro: iidem.-Neu pudeat prisco vos esse e stipite factos, erant igitur simulacra lignea, cum alii Lares aureos aut argenteos haberent; cf. Petron. 29: «Lares argentei». · veteris ...

ut I. 1, 41: «antiquo avo» et II. 1, 2: «a prisco avo».

avi,

V. 19-24. tenuere fidem, sc. homines. - paupere cultu, quia simulacra Larum non erant facta ex pretiosa materia neque rebus pretiosis ornabantur. in exigua. . . œde, in ædicula Larum, quæ aut in cavo parietis erat supra focum aut in armario quodam; cf. Petron. 29: «præterea grande armarium in angulo vidi, in cuius ædicula erant Lares argentei positi». ligneus... deus, sc. Lar. seu quis libaverat uvam, primitias frugum Laribus sacrabant; cf. Hor. Carm. III. 23, 3-4: «Si ture placaris et horna Fruge Lares» et Porphyr. ad h. 1.: «consuetudo fuit, ut rerum primitias Laribus ponerent»; Hor. Sat. II. 5, 12—14. ironice: «dulcia poma Et quoscumque feret cultus tibi fundus honores Ante Larem gustet venerabilior Lare dives». Seu dederat sanctæ spicea serta comæ, versum imitatur Ov. Am. III. 10, 36: «Deciderant longæ spicea serta comæ» et Fast. IV. 616: «Imposuitque suæ spicea serta comæ». Postque comes purum filia parva favum, locum imitatur Ov. Fast. II. 652: «Porrigit incisos filia parva favos».

[ocr errors]

V. 25-28. At nobis ærata, Lares, depellite tela, post hunc versum excidisse videntur duo versus, ubi poeta pro

felici reditu vota Laribus nuncupaverat; Laribus autem ideo vota facit, quia hostes a Laribus arceri credebant veteres; cf. Paul. Fest. s. v. Hostilis (p. 72. ed. Thewrewk) dicit: «Hostilis Laribus immolabant, quod ab his hostes arceri putabant». Unde existimabant antiqui etiam nomen hostic ductum teste Ov. Fast. I. 336: «Hostibus, a motis hostia nomen habet». Hostiaque e plena rustica porcus hara, locum imitatur auct. Carm. Priap. 65, 2: «Cæditur e tepida victima porcus hara» et Ov. Am. III. 13, 16: «Et minor ex humili victima porcus hara».

porcus, sæpis

sime immolabatur Laribus; cf. Hor. Sat. II. 3, 164-165: «immolet æquis Hic porcum Laribus» et Carm. III. 23, 3-4: «Si ture placaris et horna Fruge Lares avidaque porca». Vovebant porcum pro felici reditu etiam aliis diis, ut docet fragm. Pomponii apud Gell. N. A. 16, 6: «Mars, tibi voveo facturum, si unquam redierit, bidente verre». Hanc pura cum veste sequar, sc. si rediero. pura cum veste, recens lota, sine maculis, qualem sacrificantes induere debebant; cf. infra II. 1, 13: «Casta placent superis pura cum veste venite». - myrtoque canistra Vincta geram, myrti usum in cultu Larum commemorat etiam Hor. Carm. III. 23, 15—16: «Parvos coronantem marino Rore deos fragilique myrto». -canistra, in quibus tus, libum, mola salsa erant ad sacrificium necessaria.

[ocr errors]

V. 29-32. Sic placeam vobis, sc. sacra pie colens, pacificis moribus, non bellicam prædam referens. Sternat et adversos Marte favente duces, versum imitatur Ov. Her. 3, 38: «Et preme turbatos Marte favente viros». -- Ut mihi potanti possit sua dicere facta Miles et in mensa pingere castra mero, locum ante oculos habuit Ov. Her. 1, 31-32: «Atque aliquis posita monstrat fera prælia mensa Pingit et exiguo Pergama tota mero».

« IndietroContinua »