Immagini della pagina
PDF
ePub

13 extitisset comes. viam non ad gloriam magis quam ad salutem ferentem demonstrat; reduces in patriam ad parentes ad coniuges 14 ac liberos facit. ut servemini, deest vobis animus: quid, si moriendum pro patria esset, faceretis? quinquaginta milia civium sociorumque circa vos eo ipso die caesa iacent. si tot exempla virtutis non movent, nihil umquam movebit; si tanta clades vilem vitam non fecit, nulla faciet. [et] liberi atque incolumes desi15 derate patriam; immo desiderate, dum patria est, dum cives eius estis. sero nunc desideratis, deminuti capite, abalienati iure ci16 vium, servi Carthaginiensium facti. pretio redituri estis eo, unde ignavia ac nequitia abiistis? P. Sempronium civem vestrum non audistis arma capere ac sequi se iubentem; Hannibalem post paulo 17 audistis castra prodi et arma tradi iubentem. quamquam ego ignaviam istorum accuso, cum scelus possim accusare. non modo enim sequi recusarunt bene monentem, sed obsistere ac retinere conati sunt, ni strictis gladiis viri fortissimi inertis submovissent. 18 prius, inquam, P. Sempronio per civium agmen quam per hostium fuit erumpendum. hos cives patria desideret? quorum si ceteri similes fuissent, neminem hodie ex iis, qui ad Cannas pugna19 verunt, civem haberet. ex milibus septem armatorum sescenti extiterunt, qui erumpere auderent, qui in patriam liberi atque 20 armati redirent, neque his sescentis hostes obstitere: quam tutum iter duarum prope legionum agmini futurum censetis fuisse? haberetis hodie viginti milia armatorum Canusii fortia fidelia, pa

viros, Rom. c. 14, 11. non magis quam, ebenso sehr als. demon

strat, 23, 33, 8, gewöhnlicher monstrare iter; zu denuntiare c. 49, 3.

[ocr errors]

14-16. servemini, medial, das salutem entsprechende Verbum, da salvare (sauver) vulgär und spätlateinisch ist. si ... non movent: 5, 5, 1 si nos tam iustum odium nihil movet, ne illa quidem movent? incolumes, hier im ungeschmälerten Besitze aller bürgerlichen Rechte. Gegensatz zu abalien. iure civium. deminuti cap. Die capitis deminutio_maxima umfasste Verlust der Freiheit, des Bürgerrechtes und der Stellung als Familienoberhaupt (caput). abalienati, Madvig abalienato, was L. wohl vermieden hat um die Symmetrie nicht zu opfern; iure civium, gewöhnlich civitas. post paulo, 28, 24, 13, gestellt wie post modo, post aliquanto.

[ocr errors]

17. 18. quamquam freilich', wofür man eher die Frageform er

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

tres conscripti. nunc autem quem ad modum hi boni fidelesque nam fortes ne ipsi quidem dixerint cives esse possunt? nisi 21 quis credere potest aut favisse erumpentibus, qui, ne erumperent, obsistere conati sunt, aut non invidere eos cum incolumitati tum gloriae illorum per virtutem partae, cum sibi timorem ignaviamque servitutis ignominiosae causam esse sciant. maluerunt in tentoriis 22 latentes simul lucem atque hostem expectare, cum silentio noctis erumpendi occasio esset. at ad erumpendum e castris defuit animus, ad tutanda fortiter castra animum habuerunt; dies no- 23 ctesque aliquot obsessi vallum armis, se ipsi tutati vallo sunt; tandem ultima ausi passique, cum omnia subsidia vitae deessent adfectisque fame viribus arma iam sustinere nequirent, necessitatibus magis humanis quam armis victi sunt. ab orto sole hostis 24

ad vallum accessit; ante secundam horam, nullam fortunam certaminis experti, tradiderunt arma ac se ipsos. haec vobis istorum 25 per biduum militia fuit. cum in acie stare ac pugnare decuerat, tum in castra refugerunt; cum pro vallo pugnandum erat, castra tradiderunt, neque in acie neque in castris utiles. et vos redimam? cum erumpere e castris oportet, cunctamini ac manetis; 26 cum manere, castra tutari armis necesse est, et castra et arma et vos ipsos traditis hosti. ego non magis istos redimendos, patres 27 conscripti, censeo, quam illos dedendos Hannibali, qui per medios hostis e castris eruperunt ac per summam virtutem se patriae restituerunt".

Postquam Manlius dixit, quamquam patrum quoque plerosque 61 captivi cognatione attingebant, praeter exemplum civitatis minime

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]
[merged small][ocr errors][merged small]

26. 27. e castris, die in den Handschr. fehlende Präposition ist der Gleichmässigkeit mit § 22. 27 zuliebe zugesetzt, während sonst Cäsar, Sallust und Liv. hin und wieder erumpere mit blossem Ablativ verbinden, namentlich mit porta. cunctamini, als ob alle anwesend wären. manere, c. tutari: das zweigliedrige Asyndeton befremdet hier, weil beide Verba nicht synonym sind oder nothwendig zusammengehören, zu c. 60, 10; daher ist vielleicht cum vor castra ausgefallen. istos, verächtlich, im Gegensatz zu illos.

in captivos iam inde antiquitus indulgentis, pecuniae quoque summa 2 homines movit, quia nec aerarium exhaurire, magna iam summa erogata in servos ad militiam emendos armandosque, nec Hannibalem maxime huiusce rei, ut fama erat, egentem locupletari vole3 bant. cum triste responsum, non redimi captivos, redditum esset novusque super veterem luctus tot iactura civium adiectus esset, cum magnis fletibus questibusque legatos ad portam prosecuti sunt. 4 unus ex iis domum abiit, quod fallaci reditu in castra iure iurando se exsolvisset. quod ubi innotuit relatumque ad senatum est, omnes censuerunt conprehendendum et custodibus publice datis deducendum ad Hannibalem esse.

5

Est et alia de captivis fama: decem primos venisse; de eis cum dubitatum in senatu esset, admitterentur in urbem necne, 6 ita admissos esse, ne tamen iis senatus daretur; morantibus deinde longius omnium spe alios tris insuper legatos venisse, L. Scribo7 nium et C. Calpurnium et L. Manlium; tum demum ab cognato Scribonii tribuno plebis de redimendis captivis relatum esse, nec censuisse redimendos senatum; et novos legatos tris ad Hannibalem 8 revertisse, decem veteres remansisse, quod per causam recognoscendi nomina captivorum ad Hannibalem ex itinere regressi religione sese exsolvissent; de iis dedendis magna contentione actum in senatu esse, victosque paucis sententiis, qui dedendos censuerint; 9 ceterum proxumis censoribus adeo omnibus notis ignominiisque confectos esse, ut quidam eorum mortem sibi ipsi extemplo consciverint, ceteri non foro solum omni deinde vita sed prope luce

61, 1-4. iam inde a. 9, 29, 8; sonst iam inde ab initio u. ä.; min. indulgentis, zu c. 59, 1; homines, die Betreffenden, hier die Senatoren, 24, 45, 4. armandos, während der Römer für seine Waffen

selbst sorgte. locupletari, ein schwacher Grund, da Hann. aus dem Verkaufe der Gefangenen nicht weniger Geld erlöste, c. 57, 12. magnis, zu 21, 43, 3. innotuit, von Ovid und in nachclassischer Prosa gebraucht.

5. 6. fama, nach § 10 mit Bezug auf die litterarische Ueberlieferung, zu 21, 1, 4; die folgende Relation, eine Verbindung des bei Appian Hann. 28 erhaltenen Berichtes von 3 Gesandten mit dem bekannteren von 10, ist wahrscheinlich die des Coelius, der dem Acilius folgte. Cic. de offic. 3, 32, 115. primos, viell. primo, im Gegensatz zu S 6 deinde, alios tris; die Worte des Polyb δέκα τοὺς ἐπιφανεστάτους

[merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors]

ac publico caruerint. mirari magis adeo discrepare inter auctores, 10 quam, quid veri sit, discernere queas.

Quanto autem maior ea clades superioribus cladibus fuerit, vel ea res indicio est, quod fides sociorum, quae ad eam diem firma steterat, tum labare coepit, nulla profecto alia de re, quam quod desperaverant de imperio. defecere autem ad Poenos hi 11 populi: Atellani, Calatini, Hirpini, Apulorum pars, Samnites praeter Pentros, Bruttii omnes, Lucani, praeter hos Uzentini et Grae- 12 corum omnis ferme ora, Tarentini, Metapontini, Crotonienses Locrique, et Cisalpini omnes Galli. nec tamen eae clades defectiones- 13 que sociorum moverunt, ut pacis usquam mentio apud Romanos fieret, neque ante consulis Romam adventum, nec postquam is rediit renovavitque memoriam acceptae cladis; quo in tempore 14 ipso adeo magno animo civitas fuit, ut consuli ex tanta clade, cuius ipse causa maxima fuisset, redeunti et obviam itum frequenter ab omnibus ordinibus sit et gratiae actae, quod de re publica non desperasset; qui si Carthaginiensium ductor fuisset, 15 nihil recusandum supplicii foret.

ganzen ferneren Leben; 21, 8, 5. discrepare, c. 36, 5.

[ocr errors]
[ocr errors]

10-15. Folgen der Schlacht. Vgl. Polyb 3, 118, 1—5. firma, c. 13, 11. de imperio, an dem Fortbestande des Staates; S 14. c. 51, 4. 55, 5. populi: die Campaner hat L. übergangen um der Erzählung 23, 2 ff. nicht vorzugreifen, obschon erst der Abfall Capuas den von Atella und Calatia nach sich zog. Pentros, mit der Hauptstadt Bovianum; Br. omnes, nur mit Ausnahme von Petelia 23, 20, 4 und Consentia 23, 30, 5; Uzentini, in Calabrien. o. Galli, diese schon früher, 21, 55, 4.

[blocks in formation]

Periocha libri XXII.

Hannibal per continuas vigilias in paludibus oculo amisso in Etruriam venit; per quas paludes quadriduo et tribus noctibus sine ulla requie iter fecit. C. Flaminius consul, homo temerarius, contra auspicia profectus, signis militaribus effossis, quae tolli non 5 poterant, et ab equo, quem conscenderat, per caput devolutus, insidiis ab Hannibale circumventus ad Thrasymennum lacum cum exercitu caesus est. sex milia, quae eruperant, fide ab Atherbale data perfidia Hannibalis vincta sunt. cum ad nuntium clades Romae luctus esset, duae matres ex insperato receptis filiis gaudio 10 mortuae sunt. ob hanc cladem ex Sibyllinis libris ver sacrum votum. cum deinde Q. Fabius Maximus dictator adversus Hannibalem missus nollet acie cum eo confligere, ne contra ferocem tot victoriis hostem territos adversis proeliis milites pugnae committeret, et opponendo se tantum conatus Hannibalis impediret, M. 15 Minucius magister equitum, ferox et temerarius, criminando dictatorem tamquam segnem et timidum effecit, ut populi iussu aequaretur ei cum dictatore imperium; divisoque exercitu cum iniquo loco conflixisset et in maximo discrimine legiones eius essent, superveniente cum exercitu Fabio Maximo [discrimine] liberatus

20 est.

quo beneficio victus castra cum eo iunxit et patrem eum salutavit idemque facere milites iussit. Hannibal, vestata Campania inter Casilinum oppidum et Calliculam montem a Fabio clusus, sarmentis ad cornua boum alligatis et incensis praesidium Romanorum, quod Calliculam insidebat, fugavit et sic transgressus est 25 saltum. idemque Fabi Maximi dictatoris, cum circumposita ureret, agro pepercit, ut illum tamquam proditorem suspectum faceret. Aemilio deinde Paulo et Terentio Varrone consulibus [et] ducibus cum maxima clade adversus Hannibalem ad Cannas pugnatum est, caesaque eo proelio Romanorum XLV cum Paulo consule et sena30 toribus XC et consularibus aut praetoribus aut aediliciis XXX. post quae cum a nobilibus adulescentibus propter desperationem consilium de relinquenda Italia iniretur, P. Cornelius Scipio tribunus militum, qui Africanus postea vocatus est, stricto super capita deliberantium ferro iuravit se pro hoste habiturum eum, qui 35 in verba sua non iurasset, effecitque, ut omnes non relictum iri a se Italiam iure iurando adstringerentur. propter paucitatem militum VIII servorum armata sunt. captivi, cum potestas esset redimendi, redempti non sunt. praeterea trepidationem urbis et luctum et res in Hispania meliore eventu gestas continet. Optima 40 et Florentia Vestales virgines incesti damnatae sunt. Varroni obviam itum et gratiae actae, quod de re publica non desperasset.

« IndietroContinua »