Immagini della pagina
PDF
ePub

(11) sine alteris vestrum viduæ, aut orbæ

vivemus.

2

X. Movet res tum multitudinem, tum duces; Pax consilentium et repentina fit quies; inde ad foe- venit. dus faciendum duces prodeunt nec pacem modò, sed et civitatem unam ex duabus faciunt regnum consociant: imperium omne conferunt Romam. Ita geminatâ urbe ut Sabinis tamen aliquid daretur, Quirites à Curibus appellati; monumentum ejus pugnæ, ubi primùm ex profunda emersus palude equus Curtium in vado statuit, Curtium lacum appellârunt. Ex bello tam tristi læta repentè pax cariores Sabinas viris ac parentibus, et ante omnes Romulo ipsi fecit.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

Cùm inter Romanos et Albanos bellum fuisset U. C. 87. exortum, ducibus Hostilio et Fuffetio, placuit a. C.608. rem paucorum certatione finiri. Erant apud Romanos trigemini Horatii, tres apud Albanos Curiatii, quibus utriusque populi fata permissa sunt. Anceps aliquandiù contentio fuit, tandem tribus illinc vulneratis, hinc duobus occisis, qui supererat Horatius, quia tribus impar erat, addito ad virtutem dolo, ut distraheret hostes, simulat fugam, singulosque adortus devincit.

DUM Cluilius Albe, Romæ Tullus Hostilius imperaret, Romani ex Albano agro, Albani ex Romano prædas egerunt. Ex his injuriis,

facilè inter vicinos populos, et sibi invicem suspectos, bellum exarsit. Cujus in apparatu Cluilius moritur. Albani ad Mettium Fuffetium imperii summam deferunt. Is priusquàm dimicetur, Tullum ad colloquium invitat, ibique hortatur ut ineant aliquam viam, quâ utri utris imperent, sine magnâ clade, sine multo sanguine utriusque populi decerni possit. Haud displicet res Tullo, quanquam tum indole animi, tum spe victoriæ ferocior erat.

Certa- II. Quærentibus utrinque ratio initur, cui men pro- et fortuna ipsa præbuit materiam. Fortè in ponitur. duobus tum exercitibus erant (1) trigemini.

Certami

fratress, nec ætate nec viribus dispares. (2) Horatios Curiatiosque fuisse satis constat, nec fermè res antiqua alia est nobilior; tamen in re tam clarâ nominum error manet, utrius populi Horatii, utrius Curiatii fuerint. Auctores utroque trahunt, plures tamen invenio qui Romanos Horatios vocent; hos ut sequar, inclinat animus. Cum trigeminis agunt reges, ut pro suâ quisque patriâ dimicent ferro, ibi imperium fore, unde victoria fuerit. Nihil recusatur tempus et locus convenit. (Priusquàm dimicarent foedus ictum inter Romanos et Albanos est his legibus, ut (3) cujusque populi cives eo certamine vicissent, is alteri populo cum bona pace imperitaret.

III. Fœdere icto, trigemini, sicut convenenis des- rat, arma capiunt. Cùm sui utrosque adhorcriptio. tarentur: Deos patrios, patriam ac parentes, quidquid civium domi, quidquid in exercitu sit illorum tunc arma, illorum intueri manus: fe

(Trigemini) Terni
eodem partu editi.
2 (Horatios, Curia-
liosque) Eos consobrinos
fuisse Dion tradit
ex duabus sororibus, filia-

natos

bus Secienii Albani, quarum altera Curiatio Alba, altera Horatio Romæ nuptum data fuerat.

3 (Cujusque) Antiquè dictum pro cujus.

roces et suopte ingenio, et pleni adhortantium vocibus in medium inter duas acies procedunt. Consederant utrinque pro castris duo exerci tus, periculi magis præsentis quàm curæ expertes. Quippè imperium agebatur, in tam paucorum virtute atque fortuna positum; itaque ergo erecti suspensique in minimè gratum spectaculum animo intenduntur..

IV. Datur signum infestisque armis, velut acies, terni juvenes magnorum exercituum animos gerentes, concurrunt : nec his nec illis periculum suum; publicum imperium servitiumque obversatur animo, futuraque ea deinde patriæ fortuna quam ipsi fecissent. Ut primo statim concursu increpuêre arma, micantesque fulsêre gladii, horror ingens spectantes perstringit, et neutrò inclinatâ spe torpebat vox spiritusque. Consertis deinde manibus, cùm jam non motus tantùm corporum, agitatioque anceps telorum armorumque, sed vulnera quoque et sanguis spectaculo essent; duo Romani, super alium alius, vulneratis tribus Albanis expirantes corruerunt. Ad quorum casum cùm conclamasset gaudio Albanus exercitus, Roma nas legiones jam spes tota, nondum tamen cura deseruerat, exanimes vice unius, quem tres Curiatii circumsteterant.

V. Fortè is integer fuit, ut universis solus nequaquam par, sic adversùs singulos ferox. Ergo, ut segregaret pugnam eorum, capessit fugam ita ratus secuturos, ut quemque vulnere affectum corpus sineret. Jam aliquantùm spatii ex eo loco, ubi pugnatum est, aufugerat, cùm respiciens videt magnis intervallis sequentes; unum haud procul ab sese abesse : in eum magno impetu redit. Et dum Albanus exercitus inclamat Curiatiis, uti opem ferant fratri, jam Horatius cæso hoste victor secundam pugnam

petebat. Tum (4) clamore qualis ex insperato faventium solet Romani adjuvant militem suum et ille defungi pralio festinat. Prius itaque quàm alter, qui nec procul aberat, consequi posset, et alterum Curiatium conficit. Jamque æquato Marte singuli supererant; sed nec spe, nec viribus pares; alterum intactum ferro corpus, et geminatâ victoriâ ferocem in certamen tertium dabant; alter fessum vulnere, fessum cursu trahens corpus, victusque fratrum ante se strage, victori objicitur hosti; nec illud prælium fuit. Romanus exultans: duos, inquit, fratrum manibus dedi; tertium causæ belli hujusce, ut Romanus Albano imperet, dabo. Malè sustinenti arma gladium supernè jugulo defigit, jacentem spoliat.

VI. Romani ovantes ac gratulantes Horatium accipiunt, eò majore cum gaudio, quò propè metum res fuerat. Ad sepulturam inde suorum nequaquam paribus animis vertuntur: quippe imperio alteri aucti, alteri ditionis alienæ facti. Sepulchra extant, quo quisque loco cecidit : duo Romana uno loco propiùs Albam, tria Albana Romam versùs; sed distantia locis, et ut pugnatum est. Priusquam inde digrederentur, roganti Mettio ex fœdere icto quid imperaret, imperat Tullus uti juventutem in armis habeat usurum se eorum operâ, si bellum cum Veientibus foret; ita exercitus inde domos abducti.

:

:

4 (Clamore qualis ex insperato faventium solet) Clamore qualem edere solent ii qui eum, quem victum jam crediderant, ex insperato resurgere vi

dentes, ejus spei renascenti favent. Intuetur Livius ea quæ in pugnis gladiatorum, in spectaculis Circensibus accidere solebant.

NARRATIO IV.

Horatii facinus et judicium.

ex

Horatius, post victoriam è Curiatiis reporta- U.C.8 tam, Romani rediens obviam sororem habuit, a. C.66' quoe viso paludamento sponsi_sui, qui unus Curiatiis erat, flere cœpit. Frater cam occidit. Quare apud Duumviros condemnatus, ad populum provocavit, ubi pratriis lacrymis condonatus sororis cædem expiandi gratiá populi jussu, sub tigillum est missus.

PRINCEPS

sub

sororen

RINCEPS Horatius ibat, tergemina spolia Horatiu præ se gerens; cui soror virgo, quæ desponsa occidit. uni ex Curiatiis fuerat, obvia ante portam Capenam fuit cognitoque super humeros fratris paludamento sponsi, quod ipsa confecerat, solvit crines, et flebiliter nomine sponsum mortuum appellat. Movet feroci juveni animum comploratio sororis in victoria sua, tantoque gaudio publico. Stricto itaque gladio simul verbis increpans, transfigit puellam. Abi hinc cum immaturo amore ad sponsum, inquit, oblita fratrum mortuorum vivique, oblita patria. Sic eat quæcumque Romana lugebit hostem.

Vocatur.

II. Atrox visum id facinus patribus plebique: In ju sed recens meritum facto obstabat : tamen raptus in jus ad regem. Rex, ne ipse tam tristis ingratique ad vulgus judicii, aut secundùm judicium supplicii auctor esset: concilio populi advocato, Duumviros, inquit, (1) qui Horatio perduellionem judicent secundùm legem, facio.

1 (Qui Horatio per duellionem judicent) Per duellio, propriè crimen

ejus, qui hostile aliquid
in regem,aut rempublicam
gessit. Sed illo ævo videtur

« IndietroContinua »