Immagini della pagina
PDF
ePub
[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Cùm Brutus, adversùs reges, qui contractis U.c.244. Veientium et Tarquiniensium copiis bellum intu-a.C. 507. lerant, exercitum duxisset, in acie cum Arunte filio Superbi, singulari vertamine congressus est, ubi ambo mutuis vulneribus ceciderunt. Postquam diù pugnatum, victoria dubid, duo exercitus domos redeunt.

¡nii bel

mc

TARQUINIUS, postquam dolo viam obsep- Tarquitam vidit, bellum aperte moliendum ratus -lum Etruriæ urbes circumiit supplex, precibusque liuntur. opem adversus Romanos ab Veientibus, et Tarquiniensibus impetravit. Ita cum duobus' duarum civitatum exercitibus ad repetendum regnum profectus Tarquinius. Postquàm in agrum Romanum ventum est, obviàm hosti tem ducit.Valerius quadrato agmine peditatu antecessit. Eodem modorandum cum equihostium agminis fuit. Præerat Aruns Tarques filius regis: rex ipse cum legionibus sequebatur.

II. Aruns, ubi ex lictoribus procul consulem esse, deindè jàm propius ac certiùs facie quoque Brutum cognovit inflammatus irâ : İlle est vir, inquit, qui nos extorres expulit patria, ipse ille nostris decoratus insignibus magnificè incedit. Dii, regum ultores, adeste. Concitat

1

1 (Eques) Equitatus in hostium agmine primum, locum tenuit.

calcaribus equum, atque in ipsum infestus consulem dirigit. Sensit in se iri Brutus. Decorum erat tum ipsis capessere pugnam ducibus. Avidè itaque se certamini offert; adeòque infestis animis concurrerunt, neuter, dum hostem vulneraret, sui protegendi corporis memor, ut contrario ictu per parmam uterque transfixus, duabus hærentes hastis moribundi ex equis lapsi sint; simul et cætera equestris pugna cœpit neque ita multò post et pedites superveniunt.

III. Ibi varia victoria, et velut æquo Marte pugnatum est; dextra utrinque cornua vicêre, læva superata. Veientes vinci ab Romano milite assueti, fusi fugatique sunt. Tarquiniensis novus hostis non stetit solùm, sed etiam ab sua parte Romanum pepulit. Ita cùm pugnatum esset, tantus terror Tarquinium atque Etruscos incessit, ut omissâ irritâ re, nocte ambo exercitus, Veiens Tarquiniensisque, suas quisque abirent domos.

IV. Adjiciunt miracula huic pugnæ silentio proximæ noctis ex sylva Arsia ingentem editam vocem; Sylvani vocem eam creditam, hæc dicta Uno plus Etruscorum cecidisse in acie vincere bello Romanum, Jsc. pro victis. Nam Romaniakit, nec quisquam hostium in conspectu erat, P. Valerius consul spolia legit, triumphansque indè Romam rediit; collega funus, quanto tum potuit apparatu, fecit; sed multò majus morti decus publica fuit mœstitia, eo ante omnia insignis, quia matronæ (2) annum, ut parentem eum luxerunt: quòd tam acer ultor violatæ pudicitiæ fuisset.

2 (Annum) Decem tus excurrebat, ex instimensium. Non enim ultrà tuto Num. hoc spatium maximus luc

NARRATIO X.

Horatii Coclitis fortitudo.

Porsena, rex Etruscorum, cùm Tarquinios in U.c. 246. regnum restituere tentaret, et primo impetu Janicu- a. C. 506, lum cepisset, Horatius Cocles pro ponte sublício stetit, et aciem hostium solus sustinuit, donec pons à tergo interrumperetur, cum quo statim in Tiberim decidit, et armatus ad suos tranavit. Ob hoc ei tantùm agri publicè datum est, quantùm uno die circumarari potuisset: statua quoque ei in comitio posita.

PORSENA

ORSENA regum ultor, cùm Romam infesto exercitu venisset, Romani pro se quisque in urbem ex agris demigrant: urbem ipsam sepiunt præsidris. Alia muris, alia Tiberi objecto videbantur tuta. Pons sublicius iter penè hostibus dedit, ni unus vir fuisset, Horatius Cocles: id munimentum, illo die fortuna urbis Romanæ habuit: qui positus fortè in statione pontis cùm captum repentino impetu Janiculum, atque indè citatos decurrere hostes vidisset, trepidamque turbam suorum arma ordinesque relinquere reprehensans singulos, obsistens, obtestans que deûm et hominum fidem, testabatur nequicquam (1) deserto præsidio eos fugere. Si (2) transitum pontem à tergo reliquissent, jam plùs hostium in Palatio Capitolioque, quàm in Janiculo fore. Itaque monere, predicere, ut pontem ferro, igni, quâcumque vi possent, interrumpant. Se impetum hostium, quantùm corpore unto posset obsisti, excepturum.

1 (Deserto præsidio) Deserto loco in quo præsidii causâ constituti fuerant, nempè Janiculo.

2 (Sitransitum pontem)

[blocks in formation]

II. Vadit indè in primum aditum pontis : insignisque inter conspecta cedentium pugnæ terga, obversis cominùs ad ineundum prælium armis, ipso miraculo audaciæ obstupefecit hostes; duos tamen cum eo pudor tenuit, Sp. Lartium ac T. Herminium, ambos claros genere factisque. Cum his primam periculi procellam, et quod tumultuosissimum pugnæ erat, parumper sustinuit; deindè eos quoque ipsos, exiguâ parte pontis relictâ, revocantibus qui rescindebant, cedere in tutum coegit.

III. Circumferens indè truces minaciter oculos ad proceres Etruscorum, nunc singulos provocare, nunc increpare omnes. Servitia regum superborum, sua libertatis immemores, alienam oppugnatum venire. Cunctati aliquandiù sunt dum alius alium, ut prælium incipiant, circumspectant; pudor deindè commovit aciem; et clamore sublato undique in unum hostem tela conjiciunt. Quæ cùm in objecto cuncta Scuto hæsissent, neque ille minùs obstinatus ingenti pontem obtineret gradu, jam impetu conabantur detrudere virum cùm simul fragor rupti ponti; simul clamor Romanorum alacritate perfecti operis sublatus, pavore subito impetum sustinuit.

IV. Tum Cocles, Tiberine pater, inquit, te sancte precor, hæc arma et hunc militem propitio flumine accipias. Ita sic armatus in Tiberim desiluit, multisque superincidentibus telis incolumis ad suos tranarit, rem ausus plùs famæ habituram ad posteros, quàm fidei. Grata erga tantam virtutem civitas fuit: statua in comitio posita; agri quantùm uno die circumaravit, datum. Privata quoque, inter publicos honores studia eminebant; nam in magnâ inopiâ, pro domesticis copiis, unusquisque ei aliquid, fraudans se ipse victu suo, contulit.

1

NARRATIO X I.

Egregium C. Mucii facinus.

Cùm Porsena urbem obsideret, Mucius romance U.c. 246, constantia vir, accepta à senatu transfugiendi a.C. 506; potestate, castra hostium intravit, scribáque occiso, quem regem esse putabat, comprehensus impositam altaribus manum; in quibus sacrificatum erat, exuri passus est. Unde cùm misericordia regis abstraheretur, dixit trecentos adversùs eum similes conjurasse, quorum admiratione coactus Porsena pacis conditiones ferre, bellum, acceptis obsidibus omisit: Mucio prata trans Tiberim data, ab eo Mucia appellata.

PORSENA

ORSENA primo conatu repulsus, consiliis ab oppugnandâ urbe ad obsidendam versis, præsidio in Janiculo locato, ipse in plano ripisque Tiberis castra posuit: navibus undique accitis, et ad custodiam, ne quid Romam frumenti subvehi sineret, et ut prædatum milites trans flumen per occasiones, aliis atque aliis locis trajiceret. Sedendo expugnaturum se urbem spem Porsena habebat cùm C. Mucius adolescens nobilis, cui indignum videbatur, populum Romanum servientem, cùm sub regibus esset, nullo bello, nec ab hostibus ullis obsessum esse, liberum eumdem populum ab iisdem Etruscis obsideri , quorum sæpè exercitus fuderit; itaque magno audacique aliquo facinore eam indignitatem vindicandam ratus primò suâ sponte penetrare in hostium castra constituit dein metuens ne, si consulum injussu et ignaris omnibus iret, fortè deprehensus à custodibus Romanis retraheretur ut trans

« IndietroContinua »