Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

Dionis causâ multis locis panis de Capitolio jactatus esse in hostium stationes.

XII. Sed jam neque dissimulari, neque ferri ultrà fames poterat. Itaque dum dictator delectum per se Ardea habet, magistrum equitum L. Valerium à Veiis abducere exercitum jubet, parat instruitque quibus haud impar adoriatur hostes; interim Capitolinus exercitus stationibus vigiliisque fessus, superatis tamen humanis omnibus malis, cùm famem unam natura vinci non sineret, diem de die prospectans, ecquod auxilium ab dictatore appareret; postremò spe quoque jam, non solùm cibo deficiente, et, (10) cùm stationes procederent, propè obruentibus infirmum corpus armis, vel dedi, vel redimi se, quâcumque pactione possent, jussit: jactantibus non obscurè Gallis, haud magnâ mercede se adduci posse, ut obsidionem relinquant. Tum senatus habitus, tribunisque militum negotium datum, ut paciscerentur. Inde inter Q. Sulpicium tribunum militum, et Brennum regulum Gallorum colloquio transacta res est, et (11) mille pondo auri pretium populi gentibus mox imperaturi factum. Rei fœdissimæ per se adjecta indignitas est; pondera ab Gallis allata iniqua, et tribuno recusante, additus ab insolente Gallo ponderi gladius; auditaque intoleranda Romanis yox, Væ victis esse.

XIII. Sed diique et homines prohibuêre redemptos vivere Romanos; nam forte quâdam, priùsquam infanda merces perficeretur

pendia procedere.

, per

11 (Mille pondo auri) Mille libræ Romanæ auri: quæ redeunt ad marcas nostrates 1562, cum qua

10 Cùm stationes procederent.) Cùm stationum in orbem euntium ordo procederet. Procedere dicitur eleganter continuari, computari. tuor unciis. Sic dicuntur æra,‚sti

[ocr errors]

Dicta

toris ad

ventus.

altercationem nondum omni auro appenso
dictator intervenit: auferrique aurum de me-
dio, et Gallos submoveri jubet. Cùm illi reni-
tentes, pactos dicerent sese, negat eam pac-
tionem ratam esse; quæ, postquam ipse dic-
tator creatus esset, injussu suo ab inferioris
juris magistratu facta esset denuntiatque
Gallis, ut se ad prælium expédiant. Suos, in
acervum conjicere sarcinas, et arma aptare,
ferroque non auro recuperare patriam jubet
in conspectu habentes fana deûm et conju-
ges, et liberos et solum patriæ deforme belli
malis, et omnia quæ defendi, repetique, et
ulcisci (12) fas sit. Instruit deinde aciem, ut
loci natura patiebatur, in semirutæ solo urbis,
et naturâ inæquali et omnia quæ arte belli
secunda suis eligi præpararive poterant, pro-
vidit.

[ocr errors]
[ocr errors]

Vincit XIV. Galli novâ re trepidi arma capiunt, Gallos. irâque magis quàm consilio in Romanos incur

[ocr errors]

runt. Jam verterat fortuna; jam deorum opes humanaque consilia rem Romanam adjuvabant; igitur primo concursu haud majore momento fusi Galli sunt, quàm ad Alliam vicerant. Justiore altero deinde prælio, ad octavum lapidem Gabinâ viâ, quò se ex fugâ contulerant ejusdem ductu auspicioque Camilli vincuntur. Ibi cædes omnia obtinuit ; castra capiuntur, et ne nuntius quidem cladis relictus. Dictator, recuperatâ ex hostibus patriâ, triumphans in urbem redit: interque jocos militares, quos incor.ditos jaciunt, Romulus ac parens patriæ conditorque alter urbis, haud vanis laudibus, appellatur. Servatam deinde bello patriam, iterùm in pace haud dubie servavit cùm prohibuit migrari Veios, et tribunis rem intentiùs agentibus post incensam urbem, et per se inclinatâ ma12 (Fas sit) Leges sanctissimæ jubeant.

[ocr errors]

gis plebe ad id consilium eaque causa fuit non abdicandæ post triumphum dictaturæ senatu obsecrante, ne rempublicam in incerto relinqueret statu.

consul

tum de

nem spec.

XV. Omnium primùm, ut erat diligentis- Sanatus. simus religionum cultor ad deos immorquæ " tales pertinebant, retulit et senatus consul- rebus ad tum facit; Fana omnia quòd ea hostes posse- religio. dissent, restituerentur, (13) terminarentur, ex- tantibus. piarenturque expiatioque eorum in libris per duumviros quæreretur. Cum Caretibus publicè hospitium fieret, quòd sacra populi Romani ac sacerdotes recepissent, beneficioque ejus populi non intermissus honos deûm immortalium esset. Ludi Capitolini fierent, quòd Jupiter optimus maximus suam sedem atque arcem populi Romani in re trepidâ tutatus esset : collegiumque ad eam rem M. Furius dictator constitueret ex iis qui in Capitolio atque arce habitarent. Expiandæ etiam vocis nocturnæ, quæ nuntia cladis ante bellum Gallicum audita, neglectaque esset, mentio illata, jussumque templum in Nova via Alo Locutio fieri.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

sa

XVI. Aurum quod Gallis ereptum erat, quodque ex aliis templis inter trepidationem in Jovis cellam collatum, cùm, in quæ referri oporteret, confusa memoria esset, crum omne judicatum et sub Jovis sella poni jussum. Jam antè in eo religio civitatis apparuerat, quòd, cum in publico deesset auex quo summa pacte mercedis Gallis confieret, à matronis collatum acceperant, ut sacro auro abstineretur. Matronis gratiæ actæ honosque additus, ut earum, sicut virorum, post mortem solennis laudatio esset. Iis peractis quæ ad deos pertinebant, quæque per

rum,

13 (Terminarentur ) Conceptis verbis Templorum fines terminabantur.

[ocr errors]

senatum agi poterant; tum demùm, agitantibus tribunis plebem assiduis concionibus, ut relictis ruinis in urbem paratam Veios transmigrarent. Movisse eos Camillus tum aliâ oratione , tum eâ quæ ad religiones pertinebat maximè dicitur. Sed rem dubiam decrevit op·portunė (14) vox emissa, quòd, cùm senatus post paulò de his rebus in curia Hostilia haberetur, cohortesque ex præsidiis revertentes, fortè agmine forum transirent, centurio in comitio exclamavit: signifer, statue signum : hic 'manebimus optimè ; quâ voce auditâ et Senatus accipere se omen, ex curiâ egressus, conclamavit, et plebes circumfusa approbavit. Antiquatâ deinde lege, promiscue urbs ædificari cœpta. Tegula publicè præbita est: saxi, materiæque cædendæ unde quisque vellet, jus factum; (15) prædibus acceptis eo anno ædificia perfecturos. Festinatio curam exemit vicos dirigendi, dum omisso sui alienique discrimine, in vacuo ædificant. Ea est causa, ut veteres cloaca, primò per publicum ductæ, nunc Privata passim subeant tecta ; formaque urbis sit (16) occupatæ magis quàm divise similis.

14 (Vox emissa) Temere, ab eo homine qui nullo modo præsentem dis. ceptationem intueretur.

15 (Prædibus acceptis) Eâ lege, ut qui ædificabant, prædes darent, qui sponderent, eo anno ædificia perfectum iri.

[ocr errors]

16 (Occupatæ magis quàm divisa.) Magis ocCupatæ à singulis, prout cuique libuit hanc vel illam partem sibi vindicare, quàm divisa sub arbitris qui suum cuique locum certâ lege et normâ assig narent terminarentque.

NARRATIO X X.

Manliana seditio, et bellum Volscum.

[ocr errors]

Cum simul exoriretur grave foris bellum, gra- U.c. 370. vior domi seditio; bellum à Volscis, qui defectos a. C.382. à Romanis Latinos atque Hernicos sibi adjunxcrant; seditio à Manlio Capitolino, qui nexos exsolvendo, et Patres criminando plebis animos occupabat; dictatorem seditionis magis quàm belli causa creari placet. Creatur Cornelius Cossus, qui Volscos primùm aggressus devincit, deinde in urbem veniens, vocatum ad se Manlium interrogat de objecto senatui crimine, et ambages nectere illum videns, in carcerem jubet conjici, nec ita multò post dictaturam abdicat. Tum verò plebe carcerem se refracturam minitante, territi Patres, Manlium vinculis eximunt. Ille audacior aliquantò quàm antea factus, advocatá domum plebe, per se jam accensam multitudinem incitat. Dum incerti ambigant Patres quonam modo coerceri Manlius posset, tribuni plebis diem ipsi dicturos se profitentur approbantibus cunctis: dies Manlio dicitur, et crimine affectati regni damnatus de saxo Tarpeio dejicitur. Senatusconsultin factum, ne cui de Manlid gente Marci prænomen

esset.

ANNO trecentesimo septuagesimo ab urbe Bellum conditâ, grave bellum foris, gravior domi se- Volscum ditio exorta bellum à Volscis, adjunctâ Latinorum atque Hernicorum defectione seditio unde minimè timeri potuit, à patricia gentis viro et inclytæ fame, M. Manlio Capitolino: qui nimius animi, cùm alios principes sperneret, uni invideret, eximio simul honoribus.

« IndietroContinua »