Immagini della pagina
PDF
ePub

:

complexus indè suos, dimittit ipse (14) retrò ab urbe castra movit. Abductis deindè legiombus ex agro Romano, invidiâ rei oppressum perisse tradunt; alii alio leto; apud Fabium longé antiquissimum auctorem, usque ad senectutem vixisse eumdem invenio. Refert certè hanc sæpė eum exactâ ætate usurpasse vocem, multò miserius seni exilium esse. Non inviderunt laudes suas mulieribus viri Romani: adeò sine obtrectatione gloriæ alienæ vivebatur. Monumento quoque quod esset, templum Fortunæ muliebri ædificatum dedicatumque est.

14 (Retrò ab urbe castra movit) Eo concilio ut Volscos impellere conaretur ad faciendam cum po

pulo Romano pacem; si
mentionem pacis asperna-
rentur, ipse imperium de-
poneret.

NARRATIO XV.

Gentis Fabia virtus et cædes.

Cùm vicini hostes Veientes, magis incommodi U.c.275. quàm graves essent, familia Fabiorum id bellum a.C.477. gerendum privato nomine depoposcit. Profecti trecenti sex armati, duce Fabio consule, cùm sææpè victores extitissent, apud Cremeram fluvium castra posuerunt. Veientes ad dolos conversi, pecora ex adverso in conspectu illorum constituére, ad quæ progressi Fabii in insidias sunt delapsi, et ad ununt ab hostibus caesi, uno impubere domi relicto.

VICTO

ICTO Virginio à Veientibus jam cum iis, heque pax, neque bellum fuit. Res (1) proximè formam latrocinii venerat. Legionibus Romanis cedebant in urbem : ubi abductas

Į (Proximè formam) Propè similis erat latrocinio.

Pars I.

C

senserant legiones, agros incursabant; bellum quiete, quietem bello invicem eludentes. Ita neque emitti tota res, neque perfici poterat ; et alia bella aut præsentia instabant, ut ab Æquis Volscisque, non diutiùs, quàm recens dolor proxime cladis transiret, quiescentibus; aut mox moturos se apparebat Sabinos semper infestos, Etruriamque omnem ; sed Veiens hostis, assiduus magis quàm gravis, contumeliis sæpiùs quàm periculo animos agitabat: quod nullo tempore negligi poterat, aut averti aliò (2) sinebat.

II. Tum Fabia gens senatum adit consul pro gente loquitur: Assiduo magis, quàm magno præsidio, ut scitis, Patres conscripti, bellum Veiens eget. Vos alia bella curate: Fabios hostes Veientibus date. Auctores sumus, tutam ibi majestatem Romani nominis fore. Nostrum id nobis velut familiare bellum privato sumptu gerere in animo est. Respublica et milite illic, et pecuniá vacet, Gratiæ ingentes actæ. Consul è curia egressus, comitante Fabiorum agmine, qui in vestíbulo curiæ senatus-consultum expectantes steterant, domum rediit. Jussi armati postero die ad limen consulis adesse, domos indè discedunt,

III. Manat totâ urbe rumor: Fabios ad cœlum laudibus ferunt. Familiam unam subiisse civitatis onus: Veiens bellum in privatam curam in privata arma versum. Si sint duæ roboris ejusdem in urbe gentes; deposcant, hæc Volscos sibi, illa quos; populo Romano tranquillam pacem agente, omnes finitimos subigi

2 (Sinebat) Placuit igitur senatui, ut præsidium in finibus agri Romani continenter haberetur. Sed duplex angebat difficultas, tum quòd pecunia, exbausto continuis bellis

ærario,non suppeteret;tum quòd non facile reperirentur, qui in militiam gravem et assiduam nomina darent. Ideò Fabia gens, suam senatui et reip. operam offert.

populos posse. Fabii postera die arma capiunt : quò jussi erant, conveniunt. Consul paludatus egrediens, in vestibulo gentem omnem suam instructo agmine videt acceptus in medium, signa ferri jubet.

[ocr errors]

IV. Nunquam exercitus neque minor numero, neque clarior famâ et admiratione hominum per urbem incessit. Sex et trecenti milites, omnes patricii, omnes unius gentis, quorum neminem ducem sperneret egregius. quibuslibet temporibus senatus, ibant, unius familiæ viribus Veienti populo pestem minitantes. Sequebatur turba, propria alia cognatorum sodaliumque, nihil medium, nec spem, nec curam, sed immensa omnia volventium animo; alia publicâ sollicitudine excitata, favore et admiratione stupens Ire fortes, ire felices jubent, inceptis eventus pares reddere: consulatus indè ac triumphos, omnia præmia ab se, omnes honores sperare. Prætereuntibus Capitolium, arcemque, et alia templa, quicquid deorum oculis, quicquid animo occurrit, precantur, ut illud agmen faustum atque felix mittant, sospites brevi in patriam ad parentes restituant. Incassum missæ preces; infelici viâ (3) dextro Jano portæ Carmentalis profecti, ad Cremeram flumen perveniunt; is opportunus visus locus communiendo præsidio.

:

V. L. Æmilius indè, et C. Servilius consules facti. Et donec nil aliud, quàm in populationibus res fuit, non ad præsidium modò tutandum Fabii satis erant, sed totâ regione quâ Thuscus ager Romano adjacet, sua tuta

[ocr errors][merged small]

via pateat. Carmentalis igitur porta duos tresve tales Janos sive transitus habuit: per dextrum profecti sunt Fabii.

Tabii

tores.

omnia, infesta hostium, vagantes per utrumque finem, fecêre. Intervallum deinde haud magnum populationibus fuit: dum et Veientes, accito ex Etruria exercitu, præsidium Cremere oppugnant, et Romanæ legiones ab L. Emilio consule adducte cominùs cum Etruscis dimicant acie. Quanquam vix dirigendi: aciem spatium Veientibus fuit; adeò inter primam trepidationem, (4) dum post signa ordines introeunt, subsidiaque locant, invecta subitò ab latere Romana equitum ala, non pugnæ modò incipiendæ, sed consistendi ademit locum. Ita fusi retrò ad saxa Rubra (ibi castra habebant) pacem supplices petunt; cujus impetrate, ab insita animis levitate, antè deductum Cremerâ Romanum præsidium, pœnituit.

[ocr errors]

VI. Rursus cum Fabiis erat Veienti populo Veien- sine ullo majoris belli apparatu certamen: nec tium vic- erant incursiones modò in agros, aut subiti impetus incursantium, sed aliquoties æquo campo collatisque signis certatum gensque una populi Romani sæpè ex opulentissima, ut tum res erant, Etrusca civitate victoriam tulit. Id primò acerbum indignumque Veientibus viindè consilium ex re natum, insidiis ferocem hostem captandi; gaudere etiam, multo successu Fabiis audaciam crescere. Itaque et pecora prædantibus aliquoties, velut casu incidissent, obviam acta et agrestium fugâ vasti relicti agri et subsidia armatorum ad arcendas populationes missa, sæpiùs simulato. quàm vero pavore refugerunt,

Victi à

sum;

VII. Jamque Fabii adeò contempserant hosVeienti- tem, ut sua invicta arma neque loco, neque tempore ullo crederent sustineri posse. Hæc

bus.

4. ( Dum post signa prodeunt in locum pugnæ ordines introeunt) Dum destinatum, ordines, sequentes signa

spes adeò provexit, ut ad conspecta procul à Cremera magno campi intervallo pecora (quanquam rara hostium apparebant arma) decurrerent ; et cùm improvidi effuso cursu insidias circa ipsum iter locatas superassent, palatique passim vaga, ut fit, pavore injecto, raperent pecora, subitò ex insidiis consurgitur et adversi, et undique hostes erant. Primò clamor circumlatus exterruit: dein tela ab omni parte accidebant; coeuntibusque Etruscis jam continenti agmine armatorum septi, quò magis se hostis inferebat, cogebantur breviore spatio et ipsi orbem colligere.

VIII. Quæ res et paucitatem eorum insignem, et multitudinem Etruscorum, (5) multiplicatis in arcto ordinibus, faciebat. Tum omissâ pugnâ quam in omnes partes parem intenderant, in unum locum se omnes inclinant; (6) eò nisi corporibus armisque (7) rupêre cuneo viam. Duxit via in editum leniter collem; inde primò resistêre; mox ut respirandi superior locus spatium dedit, recipiendique à pavore tanto animum, pepulêre etiam subeuntes; vincebatque auxilio loci paucitas, ni jugo circummissus Veiens in verticem collis evasisset; ita superior rursùs hostis factus. Fabii cæsi ad unum omnes, præsidiumque expugnatum; CCCVI perîsse satis convenit: (8) unum propè puberem ætate relictum

5 (Multiplicatis in arcto ordinibus) Cùm ordi'nes, sive orbes illi, quibus Romanos cingebant, plures fierent, proptereà quòd in arctum cogerentur.

6 (Eo nisi) In eam partem nitentes. 67 (Rupére cuneo viám) In cuneum formatâ acie, viam sibing iper vim aperue

[ocr errors]

runt. Rumpere sæpè idem est ac per vim et impetu facere aliquid, sic rupto turbine,et rumpebatquestus, apud Virgilium.

S (Unum) Hoc credibile non est, si sex illi et trecenti, omnes è Fabiâ gente erant. Sed nulla jam, aut parva admodùm remaneret difficultas, si cum

« IndietroContinua »