Immagini della pagina
PDF
ePub

Appius

accusa

fur.

M. Pomponius, C. Apronius, P. Villius. C. Oppius. Tribunatu inito, L. Icilius extemplò plebem rogavit, et plebs scivit, ne cui fraudi esset secessio ab Decemviris facta. Confestim de consulibus creandis cum provocatione, M. Duilius rogationem pertulit; ea omnia in pratis Flaminiis concilio plebis acta, quem nunc Circum Flaminium appellant.

XXXI. Per interregem deindè consules creati, L. Valerius, M. Horatius, qui extemplò magistratum acceperunt: quorum consulatus popularis sine ullâ Patrum injuriâ, nec sine offensione fuit; quicquid enim libertati plebis caveretur, id suis decedere opibus credebant.

XXXII. Fundatâ deinde et potestate tribunitiâ, et plebis libertate, tùm tribuni aggredi singulos tutum maturumque jam rati, accusatorem primum Virginium, et Appium reum deligunt. Cùm diem Appio Virginius dixisset, et Appius stipatus patriciis juvenibus in forum descendisset, redintegrata extemplò est omnibus memoria fœdissimæ potestatis, cùm ipsum satellitesque ejus vidissent. Tum Virgi nius, Cratio, inquit, rebus dubiis inventa est. Itaque neque ego accusando apud vos eum tempus teram à cujus crudelitate vosmetipsi

[ocr errors]

armis vindicastis: nec istum ad cetera scelera · impudentiam in defendendo se adjicere patiar. Omnium igitur tibi, Appi Claudi, quæ impiè nefarièque per biennium alia super alia es ausus gratiam facio; unius tantùm criminis ni judicem dices, te ab libertate in servitutem contra leges vindicias non dedisse, in vincula te duci jubeo.

[ocr errors]

XXXIII. Nec in tribunitio auxilio Appius, nec in judicio populi ullam spem habebat; attamen et tribunos appellavit ; et nullo morante, arreptus à viatore, Provoco, inquit. Audita vox una vindex libertatis ex

[ocr errors]

eo missa ore, quo vindicie nuper ab libertate dictæ erant, silentium fecit. Et, dùm pro se quisque, Deos, tandem esse et non negligere humana fremunt, et superbiæ crudelitatique, etsi seras, non leves tamen venire pænas: provocare qui provocationem sustulisset; et implorare præsidium populi, qui omnia jura populi obtrisset; rapique in vincula egentem jure libertatis, qui liberum corpus in servitutem addixisset; ipsius Appii inter concionis murmur fidem populi Romani implorantis vox audiebatur.

9

XXXIV. Majorum merita in rempublicam domi militiæque commemorabat. Suum infelix erga plebem Romanam studium, quòd æquandarum legum causâ cum maxima offensione Patrum consulatu abisset: suas leges, quibus manentibus lator earum in vincula ducatur. Ceterùm sua propria bona malaque, cùm causæ dicenda data facultas sit, tum se experturum. In præsentia se communi jure civitatis civem Romanum die dictâ postulare, ut dicere liceat, ut judicium populi Romani experiri; non ita se invidiam pertimuisse, ut nihil in æquitate et misericordiâ civium suorum spei habeat. Quòd si indictâ causâ in vincula ducatur, iterùm se tribunos plebis appellare et monere ne imitentur quos oderint. Quòd si tribuni eodem fædere obligatos se fateantur tollendæ appellationis causâ, in quam conspirasse Decemviros criminati sint, ait, se provocare ad populum implorare leges de provocatione, et consulares, et tribunitias, eo ipso anno latas. Quem enim provocaturum, si hoc indemnato indictâ causâ non liceat Cui plebeio et humili præsidium in legibus fore, si Ap. Claudio non sit Se documento futurum, utrùm novis legibus dominatio an libertas formata sit; et appellatio provocatioque adversùs injuriam magistratuum ostentata tantùm inanibus litteris, an verè data sit.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

XXXV. Contrà Virginius, unum Ap. Claudium, et legum expertem et civilis et humani fœderis esse aiebat. Respicerent tribunal homines castellum omnium scelerum : ubi Decemvir ille perpetuus, bonis, tergo, sanguini civium infestus, virgas securesque omnibus minitans, deorum hominumque contemptor, carnificibus, non lictoribus stipatus, jum ab rapinis et cædibus animo ad libidinem verso virginem ingenuam in oculis populi Romani, velut bello captam, à complexu patris abreptam, ministro cubiculi sui clienti dono dederit : ubi crudeli decreto, nefandisque vindiciis dexteram patris in filiam armaverit: ubi tollentes corpus semianime virginis sponsum avunculumque in carcerem duci jusserit, stupro interpellato magis, quam cæde motus. Et illi carcerem ædificatum esse, quod domicilium plebis Romanæ vocare sit solitus. Proindè ut ille iterùm ac sæpiùs provocet, sic se iterùm ac sæpiùs judicem illi ferre, ni vindicias ab libertate in servitutem dederit; si ad judicem non eat, pro damnato in vincula duci jubere. Ut haud quoquam imIn carce- probante, sic magno motu animorum`, cùm rem duci- tanti viri supplicio suamet plebi jam nimia. libertas videretur, in carcerem est conjectus ; tribunus ei diem prodixit.

tur.

Claudius XXXVI. C. Claudius, qui perosus Decempro Ap- virorum scelera, et ante omnes fratris filii supio de- perbiæ infestus, Regillum antiquam in patriam precatur. se contulerat, is magno jam natu cùm ad pe

ricula ejus deprecanda redisset, cujus vitia fugerat, sordidatus cum gentibus clientibusque in foro prensabat singulos: orabatque Ne Claudia genti eam inustam maculam vellent, ut carcere et vinculis viderentur digni. Virum honoratissima imaginis futurum ad posteros, legum latorem, conditoremque Romani juris, jacere vinctum inter fures nocturnos ac latro

nes. Averterent ab irâ parumper ad cognitionem cogitationemque animos et potiùs unum tot Claudiis deprecantibus condonarent, quàm propter unius odium multorum preces aspernarentur. Se quoque id generi ao nomini dare, nec cum eo in gratiam redisse, cujus adversæ fortuna velit succursum. Virtute libertatem recuperatam esse : clementiâ concordiam ordinum stabiliri posse.

[ocr errors]

:

XXXVII. Erant quos moveret suâ magis pietate quàm ejus pro quo agebat causâ ; sed Virginius sui potiùs ut misererentur,, orabat filiæque nec gentis Claudia (23) regnum in plebem sortitæ, sed necessariorum Virgipreces audirent qui ad auxilium plebis creati ipsi plebis fidem atque auxilium implorarent. Justiores hæ lacrymæ videbantur, itaque spe incisâ, priusquàm prodicta dies adesset, Appius sibi mortem conscivit.

niæ trium tribunorum

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

tur.

XXXVIII. Subinde arreptus à P. Numitorio Oppiu Sp. Oppius invidiæ proximus, quòd in accusaurbe fuerat cùm injustæ vindiciæ à collega dicerentur. Plùs tamen facta injuria, Oppio quàm non prohibita, invidiæ fecit; testis productus, qui septem et viginti enumeratis stipendiis, octies (24) extra ordinem donatus donaque ea gerens in conspectu populi, scissâ veste, tergum laceratum virgis ostendit, nihilum deprecans, quin, si quam suam noxam reus dicere posset, privatus in se iterùm sæviret.

[merged small][merged small][ocr errors]

In vin

culis mo

Oppius quoque ductus in vincula est, et anté ritur. judicii diem finem ibi vitæ fecit. Bona Claudii Oppiique tribuni publicavêre; college eorum exilii causâ solum verterunt: bona publicata sunt. Et M. Claudius assertor Virginiæ, die dictâ damnatus, ipso remittente Virginio ultimam pœnam, dimissus Tibur exsulatum abiit: Manesque Virginia, mortuæ quàm vivæ felicioris, per tot domos ad petendas pœnas vagati, nullo relicto sonte tandem quieverunt.

U.c.361.

a.C.391%

NARRATIO XVIII. Magistri Faliscæ juventutis scelus et pœna.

Dum Falerios Camillus obsidet, quidam ludi Magister principum civitatis liberos, quos erudiebat, in castra Romana perductos, ipse in manus tradidit. Scelestum munus execratus Camillus, denudari proditorem jussit virgasque pueris quibus ipsum agerent in urbem verberantes, dedit. Quo tam insigni justitiæ ac fidei specimine moti Falisci, legatos Romam misére, qui Falerios dederent.

CAMILLUS, captis Faliscorum castris, urbis
obsidionem aggreditur, et munitiones, et in-
terdum per occasionem impetus oppidanorum
in Romanas stationes, præliaque parva fieri,
ét teri tempus, neutrò inclinatâ spe, cùm
frumentum copiæque aliæ ex ante convecto
largius obsessis quàm obsidentibus suppeterent.
Videbaturque æquè diuturnus futurus labor
ac Veiis fuisset ; (1) ni fortuna, imperatori

1 (Ni fortuna) Sensus esse debet: nisi imperatori Romano simul fortuna si mul specimen virtutis, quæ

cognita jam pridem erat re bus bellicis, sed tum fidei experimento claruit, maturam victoriam dedisset.

« IndietroContinua »