Romano, simul et cognitæ rebus bellicis virtutis specimen, maturam victoriam dedisset. tri Falis pana. et II. (2) Mos erat Faliscis, eodem magistro Magis liberorum comitenti; simulque plures pueri, cæ juven quod hodie quoque in Græciâ manet, unius tutis sce cure demandabantur; principum liberos, si- lus cut ferè fit, qui scientiâ videbatur præcellere, erudiebat. Is cùm in pace instituisset pueros ante urbem lusus exercendique causâ producere, nihil eo more per belli tempus intermisso, tum modò brevioribus, modò longioribus spatiis trahendo eos à porta, lusu sermonibusque variatis, longiùs solito, ubi res dedit, progressus, inter stationes eos hostium castraque inde Romana in prætorium ad Camilluni perduxit; ibi scelesto facinori scelestiorem sermonem addidit: Falerios se in manus Romanis tradidisse, quando eos pueros, quorum parentes capita ibi rerum sint, in potestatem dediderit. III. Quæ ubi Camillus audivit, Non ad similem, inquit, tui nec populum, nec imperatorem scelestus ipse cum scelesto munere venisti. Nobis cum Faliscis 2 quæ pacto fit humano, societas non est; quam ingeneravit natura utrisque est eritque. Sunt et belli sicut pacis jura, justèque (3) ea non minùs quàm fortiter, didicimus gerere. Arma habemus non adversùm eam ætatem cui etiam captis urbibus parcitur; sed (4) adversùs ar pertinebat. Nec simul plu- 3 (Ea) Bella. Observa matos et ipsos, qui nec læsi, nec lacessiti à nobis, castra Romana ad Veios oppugnarunt. Eos tu, quantùm in te fuit, novo scelere vicisti: ego Romanis artibus, virtute, opere, armis sicut Veios, vincam. IV. Denudatum deinde eum,_manibus post tergum illigatis, reducendum Falerios pueris tradidit; virgasque eis, quibus proditorem agerent in urbem verberantes, dedit. Ad quod spectaculum concursu populi primùm facto, deinde à magistratibus de re nova vocato senatu, tanta mutatio animis est injecta ut, qui modò efferati odio irâque Veientium exitum penè quàm Capenatium pacem mallent, apud eos pacem universa posceret civitas. Fides Romana, justitia imperatoris, in foro et curia celebrantur: consensuque omnium legati ad Camillum in castra, atque inde permissu Camilli Romam ad senatum qui dederent Falerios, proficiscuntur. : V. Introducti ad senatum ita loquuti traduntur Patres conscripti, (5) victoriâ cui nec deus, nec homo quisquam invideat victi à vobis et imperatore vestro, dedimus nos vobis : rati quo nihil victori pulchrius est, melius nos sub imperio vestro, quàm legibus nostris victuros. Eventu hujus belli duo salutaria exempla prodita humano generi sunt. Vos fidem in bello, quàm præsentem victoriam maluistis: nos fide provocati victoriam ultrò detulimus. Sub dictione vestra sumus. Mittite, qui arma, qui obsides qui urbem patentibus portis accipiant. Nec vos fidei nostræ " nec nos imperii vestri pænitebit. Camillo et ab hostibus, et à civibus gratiæ actæ Faliscis in stipendium militum ejus ami, ut populus Romanus tributo vacaret pecunia imperata. Pace datâ, exercitus Romam deductus. Camillus meliore multò laude, quàm cùm triumphantem albi per urbem vexerant equi (6) insignis justitiâ fideque hostibus victis, cùm in urbem redisset. 6 (Insignis justitia tibus per justitiam et fidem fideque hostibus victis) reportata. Insignis victoriâ ex hos NARRATIO XIX. Galli senonés à legatis Romanorum irritati, U.c. 364. dam sponte Clasii obsidionem solvunt, ad Alliam a.C. 388, flumen occurrentes Romanos profligant, dissipatos insequuti urbem diripiunt, dircunt incendunt. Inde ud Capitolium sedent menses septem. Tandem à Camillo duce casi moenibus expelluntur. Hæc totius narrationis summa, quam per partes exponere libuit. PARS PRIMA. Prælium ad Alliam. 1 Cum Senones Galliæ Celticæ populi inter GALLI TALLI in Italiam longè ante transierant quàm bellum adversus Romanos gererent. SeBones recentissimi advenarum, primi Clusium Romamque indè venerunt. Clusini novo bello exterriti, cùm formas hominum inusitatas cernerent, et genus armorum, audirentque sæpè ab iis cis Padum ultràque legiones Etruscorum fusas quanquàm adversùs Romanos nullum eis jus societatis amicitiæve erat, nisi quòd Veientes consanguineos adversùs populum Romanum non defendissent legatos Romam qui auxilium ab senatu peterent, misêre. De auxilio nihil impetratum; legati tres M. Fabii Ambusti filii missi, qui senatus populique Romani nomine agerent cum Gallis, Ne, à quibus nullam injuriam accepissent, socios populi Romani atque amicos oppugnarent. Romanis eos bello quoque, si res cogat, tuendos esse; sed melius visum bellum ipsum amoveri, si posset; et Gallos, novam gentem, pace potiùs cognosci, quàm armis. II. Mitis legatio ni præferoces legatos Gallisque magis quàm Romanis similes, hâbuisset; quibus, postquam mandata ediderunt in concilio Gallorum, datur responsum : Etsi novum nomen audiant Romanorum tamen credere viros fortes esse, quorum auxilium à Clusinis, in re trepidâ sit imploratum; et quoniam legatione adversùs se maluerint quàm armis tueri socios, ne se quidem pacem quam illi afferant aspernari, si Gallis egentibus agro, quem latiùs possideant quàm colant Clusini partem finium concedant aliter pacem impetrari non posse. Et responsum coram Romanis se accipere velle: et si negetur ager, coram iisdem Romanis dimicaturos ut nuntiare domum possent, quantùm Galli virtute cæteros mortales præstarent. Quodnam id jus esset ; agrum à possessoribus petere, aut minari arma, Romanis quærentibus et quid in Etruria rei Gallis esset { Cùm illi se in armis, jus ferre, et omnia for ;* tium virorum esse, ferociter dicerent, accensis utrinque animis ad arma discurritur, et prælium conseritur. contra arma ca III. Ibi, jam urgentibus Romanam urbem Legati fatis, legati contra jus gentium arma capiunt ; Gallos nec id clam esse potuit, cùm ante signa Etruscorum tres nobilissimi fortissimique Romanæ piunt. juventutis pugnarent: tantùm eminebat peregrina virtus. Quin etiam Q. Fabius evectus extra aciem equo, (1) ducem Gallorum ferociter in ipsa signa Etruscorum incursantem, per latus transfixum hasta occidit, spoliaque ejus legentem Galli agnovêre, perque totam aciem, Romanum legatum esse, (2) signum datum est. Romani IV. Omissâ indè in Clusinos irâ, receptui Galli canunt minantes Romanis. Erant, qui ex- postulant templò Romam eundum censerent; vicêre ut legati seniores, ut legati priùs mitterentur questum sibi deinjurias, postulatumque, ut, pro jure gentium dantur. violato, Fabii dederentur. Legati Gallorum cùm ea, sicut erant mandata, exposuissent senatui nec factum placebat Fabiorum et jus postulare barbari videbantur; sed ne id quod placebat, (3) decernerent in tantæ nobilitatis viris, (4) ambitio obstabat. Itaque ne penes ipsos culpa esset cladis fortè Gallico bello acceptæ, cognitionem de postulatis Gallorum ad populum rejiciunt ; ubi tantò plùs gratia atque opes valuêre, ut, quorum de pænâ agebatur, tribuni militum consulari potestate in insequentem annum crearentur. Quo facto haud secùs quàm dignum erat infensi Galli, bellum propalam minantes, ad suos redeunt. 1 (Ducem Gallorum) Quemdam è ducibus. 2(Signum datum est) Hoc est, jussu imperatoris per totam aciem, singulis ad proximos perferenti- |