Immagini della pagina
PDF
ePub

È TITO LIVIO

NARRATIONES

AD USUM SCHOLARUM

ACCOMMODATE.

NOVA EDITIO

Recognita et ab uno ex Lycei Lugdunensis Professoribus, plurimis, quæ irrepserant, mendis accuratissimè purgata.

[merged small][graphic][merged small]

Apud F. SAVY, Bibliopolam, in vico majori Mercatorio.

1811.

[blocks in formation]
[ocr errors]

Post priores Annibalis victorias Q. Fabius U.c. 535. Maximus dictator creatus, alio modo bellum ge- a.C.217. rere statuit, nullo nimirùm loco, nisi quantùm cogeret necessitas, fortunæ se commissurus. Itaque per loca alta agmen ducebat, modico ab hoste intervallo, ut neque omitteret eum, neque congrederetur. Sed non Annibalem magis infestum tam sanis consiliis habebat quàm Minucium Rufum qui magister equitum erat. Is dictatoris cuncta tionem omnibus in locis incusabat. Ut verò in Campaniam ventum est hotesque sub oculis erant omnia vastantes nec ulla erat mentio pugnæ; tum Minucius magis ac magis vociferari. Dicta for, non minùs à suis, quam ab hostibus invictus in cunctatione perstitit. Annibal destitutus spe certaminis, jam hibernis locum circumspectabat. Id Pars II.

[ocr errors]
[ocr errors]

A

eum Fabius audiisset, viá obsessá quá Pœnus ducturus erat, inter Casilinum oppidum, et Calliculam montem includit incautum. Sarmentis ad cornua boum ligatis et incensis, præsidium Romanorum quod Calliculam insidebat, fugat Annibal, agminaque per saltum transducit. Inde quocumque iter flectit, sequitur Fabius, nec absistens nec congrediens. Romam revocatus, magistrum equitum ad exercitum relinquit, eumque monet ut se imitetur cunctantem. Minucius, spretis Fabii consiliis, cum Annibale congressus haud infeliciter pugnat. Famá hujus successús tanquam egregiæ victoriæ Romam perlatá, ei imperium cum dictatore æquatur. Tum verò Minucius animo elatus accepta parte copiarum, propius hostem movet; ac brevi, conserto certamine præcipitat in insidias. Jam tumultus ac terror Romanam aciem pervaserant, cùm Fabius, qui haud procul aberat, ad laborantis exercitus auxilium venit , quo viso canit receptui Ponis. Minucius è tanto periculo, Fabii beneficio ereptus,convocatis militibus errorem suum agnoscit, profectusque ad castra dictatoris eum patrem appellat, seque sub imperium ejus redire velle declarat.

NULLUS

[ocr errors]

ULLUS rei gerendæ causâ per tres et triginta annos dictator fuerat, cùm prodictatorem absente consule, populus creavit Q. Fabium Maximum. Fabius magistrum equitum M. Minucium Rufum elegit. Hisque negotium ab senatu datum, ut muros turresque urbis firmarent, et præsidia disponerent quibus locis videretur, pontesque rescinderent fuminum: ac tum pro penatibus, pro urbe dimicandum esse, quando Italiam tueri nequivissent.

II. Annibal interim recto itinere per Umbriam usque ad Spoletam venit. Indè cùm urbem oppugnare adortus esset, cum magnâ cæde suorum repulsus, conjectans ex unius coloniæ haud nimis prospere tentate viribus, quanta moles Romanæ urbis esset, in agrum Picenum avertit iter, non copiâ solùm omnis generis frugum abundantem, sed refertum prædâ, quam

effusè avidi atque egentes rapiebant. Ibi per dies aliquot stativa habita. Ubi satis quieti datum, prædâ ac populationibus magis quàm otio aut requie gaudentibus; profectus, Prætutianum, Adrianumque agrum, Marsos indė Marrucinosque et Pelignos devastat, circàque Arpos et Luceriam proximam Apuliæ regionem. III. Q. Fabius Maximus dictator iterùm, quo die magistratum iniit vocato senatu, ab diis orsus, cùm edocuisset Patres, plus nēgligentiâ cærimoniarum auspiciorumque, quàm temeritate atque inscitia, peccatum à C. Flaminio consule esse, pervicit, ut sacra et vota fierent.

consilia

IV. Dictator, rebus divinis peractis, cùm de Fabi bello retulisset, duas se legiones adjecturum ad de bello Servilianum exercitum dixit. His per magistrum gerendo. equitum scriptis, Tibur diem ad conveniendum edixit. Edictoque proposito, ut quibus oppida castellaque immunita essent, hi in loca tuta commigrarent; ex agris quoque demigrarent omnes regionis ejus, quâ iturus Annibal esset, tectis priùs incensis ac frugibus corruptis, nè cujus rei copia esset; ipse viâ Flaminia profectus obviam consuli exercituique, cùm ad Tiberim circà Ocriculum prospexisset agmen, consulemque cum equitibus ad se prodeuntem, viatorem misit, qui consuli nunciaret, ut sine lictoribus ad dictatorem veniret. Qui cùm dicto paruisset, congressusque eorum ingentem speciem dictaturæ apud cives sociosque, vetustate jam propè oblitos ejus imperii, fecisset. Dictator exercitu consulis accepto à Fulvio Flacco legato , per agrum Sabinum Tibur, quo die ad conveniendum edixerat novis militibus, venit: indè (1) Præneste, ac transversis limitibus in viam Latinam est regressus, unde itineribus summâ cum curâ exploratis ad hostem ducit,

1 (Præneste) Regressus est ad oppidum Præneste.

« IndietroContinua »