M. Vellei Paterculi ex Historiae Romanae ... libris duobus quae supersunt, recens. F. Haase

Copertina anteriore
 

Parole e frasi comuni

Brani popolari

Pagina 4 - Ingenium, sine exemple maximum, qui, miignitudine operis et fulgore carminum, solus appellari poeta meruit : in quo hoc maximum est, quod ñeque ante ilium, quern ille imitaretur, ñeque post ilium, qui eum imitari posset, inventus est.
Pagina 31 - Marius adulescens per cuniculos qui miro opere fabricati in diversas agrorum partis ferebant, conatus erumpere cum foramine e terra emersisset, a dispositis in id ipsum interemptus est. Sunt qui sua manu, sunt qui concurrentem mutuis ictibus cum minore fratre Telesini una obsesso et erumpente occubuisse prodiderint. Utcumque cecidit, hodieque tanti patris imagine non obscuratur iuvenis memoria. De quo iuvene quid existimaverit Sulla, in promptu est: occiso enim demum eo Felicis nomen adsumpsit, quod...
Pagina 23 - Tu vero, inquit, si quid in te artis est, ita compone domum meam , ut , quicquid agam , ab omnibus perspici possit.
Pagina 77 - Germaniam misil, ubi ante triennium sub M. Vinicio, avo tuo, clarissimo viro, immensum exarserat bellum. erat id ab eo quibusdam in locis gestum, quibusdam sustentatum i feliciter eoque nomine decreta ei cum speciosissima in3 scriptione operum ornamenta triumphalia.
Pagina 13 - Alit aemulatio ingenia et nunc invidia nunc admiratio imi- 6 tationem accendit naturaque quod summo studio petitum est, ascendit in summum difíicilisque in perfecto mora est naturaliterque quod procedere non potest, recedit, et ut primo ad consequendos quos priores ducimus, accendimur, ita ubi aut praeteriri aut aequari eos posse desperavimus, studium cum spe senescit et quod adsequi non potest, sequ.i desinit et velut occupatam relinquens materiam quaerit novam, praeteritoque eo in quo eminere...
Pagina 15 - ... creatus, vir alioqui vita innocentissimus, ingenio florentissimus, proposito sanctissimus, tantis denique ^ adornatus virtutibus, quantas perfecta et natura et industria mortalis condicio recipit, P.
Pagina 70 - Quippe ita se mores habent, ut publica quisque ruina malit occidere, quam sua proteri, et, idem passurus, minus conspici. Ñeque hic prioribus in occultando felicior fuit : abditusque carceri, cum conseils facinoris, mortem dignissimam vità sua obiit.
Pagina 21 - Manliumque consules et ante Carbonem Silanumque fudissent fugassentque in Galliis et exuissent exercitu, Scaurumque Aurelium consularem et alios celeberrimi nominis viros trucidassent, populus Romanus non alium repellendis tantis hostibus magis idoneum 3 imperatorem quam Marium est ratus Turn multiplicati consulatus eius.
Pagina 80 - Maroboduus, nomen est) duceret,2 ipse a Carnunto, qui locus Norici regni proximus ab hac parte erat, exercitum, qui in Illyrico merebat, ducere in Marcomannos orsus est.
Pagina 45 - ... valetudine decessisset in Campania, (quo quidem tempore universa Italia vota pro salute eius primi omnium civium suscepit) defuisset fortunae destruendi eius locus et, quam apud superos habuerat magnitudinem, inlibatam detulisset ad inferos.

Informazioni bibliografiche