Immagini della pagina
PDF
ePub

GAI SALLUSTI CRISPI

BELLUM CATILINAE.

1. Omnis hominēs, qui sēsē student praestare cēterīs animalibus, summa ope niti decet, ne vitam silentiō trānseant veluti pecora, quae nātūra prōna atque ventrī oboedientia finxit. Sed nostra omnis vīs in animō et corpore sita est; animī imperio, corporis servitio magis 5 ūtimur; alterum nōbīs cum dīs, alterum cum bēluīs commune est. Quō mihi rectius vidētur ingenī quam vīrium opibus gloriam quaerere, et, quoniam vīta ipsa, quã fruimur, brevis est, memoriam nostrī quam māxumē longam efficere. Nam divitiarum et fōrmae gloria fluxa 10 atque fragilis est, virtus clāra aeternaque habetur.

Sed diu magnum inter mortālīs certamen fuit, vīne corporis an virtute animī rēs mīlitāris magis prōcēderet. Nam et prius quam incipias consultō et ubi cōnsulueris mātūrē factō opus est. Ita utrumque per se indigēns 15 alterum alterius auxiliō eget.

2. Igitur initiō rēgēs nam in terrīs nōmen imperī id primum fuit dīvorsi pars ingenium, alii corpus exercebant; etiam tum vita hominum sine cupiditate agitābātur, sua cuique satis placebant. Postea vērō 20 quam in Asia Cyrus, in Graecia Lacedaemonii et Athēniēnsēs coepēre urbīs atque nātiōnēs subigere, lubīdinem dominandi causam bellī habēre, māxumam glōriam in māxumō imperiō putare, tum demum periculō atque

[ocr errors]
[ocr errors]

negōtiīs compertum est in bellō plūrumum ingenium posse. Quod si rēgum atque imperātōrum animī virtūs in pace ita ut in bellō valeret, aequabilius atque cōnstantius sēsē rēs hūmānae haberent, neque aliud aliō 5 ferri neque mūtārī ac miscērī omnia cernerēs. Nam imperium facile iis artibus retinetur, quibus initiō partum est. Vērum ubi prō labōre desidia, prō continentia et aequitate lubīdō atque superbia invāsēre, fortūna simul cum mōribus immūtātur. Ita imperium semper 10 ad optumum quemque à minus bonō transfertur.

Quae homines arant, navigant, aedificant, virtūtī omnia parent. Sed multī mortālēs, dediti ventrī atque somnō, indocti incultique vitam sicuti peregrinantēs trānsēgēre; quibus profecto contra naturam corpus voluptātī, anima 15 oneri fuit. Eōrum ego vitam mortemque iūxtā aestumō, quoniam de utraque silētur. Vērum enim vērō is dēmum mihi vivere atque frui animā vidētur, qui aliquō negōtiō intentus praeclārī facinoris aut artis bonae famam quaerit.

1

20 3. Sed in māgnā cōpiā rērum aliud aliī nātūra iter ostendit. Pulchrum est bene facere reī pūblicae, etiam bene dicere haud absurdum est; vel pace vel bellō clārum fierī licet; et qui fecère et qui facta aliōrum scrīpsēre, multi laudantur. Ac mihi quidem, tametsi haudqua25 quam pār gloria sequitur scriptorem et auctorem rerum, tamen in prīmīs arduum vidētur res gestās scribere: primum quod facta dictis exaequanda sunt, dehinc quia plerique quae delicta reprehenderis malivolentia et invidia dicta putant, ubi dē māgnā virtute atque glōriā 30 bonōrum memores, quae sibi quisque facilia factu putat, aequō animō accipit, supra ea veluti ficta pro falsīs ducit.

Sed ego adulescentulus initiō sīcuti plērīque studiō ad rem publicam lātus sum, ibique mihi multa advorsa fuere. Nam prō pudōre, pro abstinentia, prō virtute, audacia, largītiō, avaritia vigebant. Quae tametsī animus aspernābātur īnsolēns malārum artium, tamen inter 5 tanta vitia imbecilla aetās ambitione corrupta tenēbātur; ac mẽ, cum ab reliquorum malis mōribus dissentirem, nihilō minus honoris cupīdō eādem, quā cēterōs, fāmā atque invidia vēxābat.

4. Igitur ubi animus ex multis miseriis atque pericu- 10 līs requiēvit et mihi reliquam aetātem ā rē pūblică procul habendam dēcrēvī, nōn fuit consilium sōcordia atque dēsidiā bonum ōtium conterere, neque vērō agrum colundō aut vēnandō- servilibus officiis-intentum aetātem agere; sed à quo incepto studioque me ambitiō 15 mala dētinuerat, eodem regressus statui rēs gestās populi Rōmānī carptim, ut quaeque memoriā dīgna vidēbantur, perscribere, eo magis, quod mihi ā spē, metū, partibus rei publicae animus līber erat.

Igitur de Catilinae coniuratione, quam vērissumē poterō, 20 paucis absolvam; nam id facinus in prīmīs ego memorābile exīstumō sceleris atque periculī novitāte. Dē cūius hominis moribus pauca prius explānanda sunt quam initium narrandi faciam.

5. L. Catilina, nobili genere natus, fuit māgnā vī et 25 animi et corporis, sed ingenio malō prāvōque. Huic ab adulēscentia bella intestīna, caedēs, rapīnae, discordia civilis grāta fuere, ibique iuventutem suam exercuit. Corpus patiens inediae, algōris, vigiliae supra quam cuiquam credibile est. Animus audāx, subdolus, varius, 30 cuius rei lubet simulator ac dissimulator; aliēnī appetēns, sui profūsus, ārdēns in cupiditatibus; satis ēlo

quentiae, sapientiae parum; vastus animus immoderata, incrēdibilia, nimis alta semper cupiebat. Hunc post dominatiōnem L. Sullae lubīdō māxuma invaserat rei publicae capiundae, neque id quibus modis adsequeretur, 5 dum sibi rēgnum pararet, quicquam pēnsī habebat. Agitābātur magis magisque in diēs animus ferōx inopiā reī familiaris et conscientia scelerum, quae utraque iis artibus auxerat, quās suprā memorāvī. Incitabant praetereā corrupti civitatis mōrēs, quōs pessuma ac divorsa inter sē 10 mala, luxuria atque avaritia, vēxābant.

Rēs ipsa hortari videtur, quoniam de moribus civitātis tempus admonuit, supra repetere ac paucis institūta mãiōrum domī mīlitiaeque, quo modo rem publicam habuerint, quantamque reliquerint, ut paulatim immūtāta ex 15 pulcherrumā atque optumā pessuma ac flagitiōsissuma facta sit, disserere.

6. Urbem Rōmam, sīcuti ego accēpī, condidēre atque habuēre initiō Trōiānī, qui Aenēā duce profugī sēdibus incertis vagābantur, cumque iis Aboriginēs, genus homi

3, 29-4, 8. Ille erat ūnus timendus ex istis omnibus, sed tam diū, dum urbis moenibus continēbātur. Omnia nōrat, omnium aditūs tenebat; appellare, temptare, sollicitare poterat, audēbat. Erat ei consilium ad facinus aptum, cōnsilio autem neque manus 5 neque lingua deerat. Iam ad certas res conficiendas certōs hominēs dēlēctōs ac descriptōs habebat. Neque vērō, cum aliquid mandārat, confectum putabat; nihil erat, quod non ipse obiret, occurreret, vigilāret, labōrāret; frīgus, sitim, famem ferre poterat. Hunc ego hominem tam acrem, tam audacem, tam parā10 tum, tam callidum, tam in scelere vigilantem, tam in perditis rēbus diligentem nisi ex domesticis insidiis in castrense latrōcinium compulissem, — dīcam id, quod sentiō, Quirītēs, — nōn facile hanc tantam mōlem malī ā cervicibus vestrīs dēpulissem. - III. VII.

num agreste, sine lēgibus, sine imperiō, līberum atque solūtum. Hi postquam in una moenia convenere, disparī genere, dissimilī linguā, aliī aliō mōre vīventēs, incrēdibile memorātū est quam facile coaluerint; ita brevi multitūdō dispersa atque vaga concordia civitas facta erat. 5 Sed postquam rēs eōrum civibus, mōribus, agris aucta satis prōspera satisque pollēns vidēbātur, sīcutī plēraque mortalium habentur, invidia ex opulentia orta est. Igitur régés populique finitumi bello temptare, pauci ex amīcīs auxiliō esse; nam cēterī metū perculsī ā periculis 10 aberant. At Rōmānī domī mīlitiaeque intenti festīnāre, parare, alius alium hortārī, hostibus obviam īre, libertătem, patriam, parentisque armis tegere. Post, ubi perīcula virtute propulerant, sociis atque amīcīs auxilia portabant, magisque dandis quam accipiundīs beneficiis 15 amīcitiās parābant. Imperium lēgitumum, nōmen imperī rēgium habebant. Dēlecti, quibus corpus annis infir-7 mum, ingenium sapientia validum erat, rei publicae consultabant; ii vel aetate vel curae similitudine patrēs appellabantur. Post, ubi rēgium imperium, quod initiō 20 conservandae libertatis atque augendae rei publicae fuerat, in superbiam dominātiōnemque se convortit, immūtātō mōre annua imperia bīnōsque imperātōrēs sibi fécere; eō modo minumē posse putabant per licentiam insolescere animum hūmānum.

25

7. Sed ea tempestāte coepēre sẽ quisque magis extollere magisque ingenium in promptu habere. Nam rēgibus bonī quam mali suspectiōrēs sunt, semperque iīs aliēna virtus formīdulōsa est. Sed civitas incredibile memorātū est, adepta libertate, quantum brevi crēverit; 30 tanta cupīdō glōriae incesserat. Iam primum iuventūs, simul ac bellī patiēns erat, in castrīs per labōrem ūsum

« IndietroContinua »