Immagini della pagina
PDF
ePub

fēcēre. Vērum illī dēlūbra deōrum pietāte, domōs suās glōriā decorābant, neque victis quicquam praeter iniuriae licentiam ĕripiebant. At hi contrā, īgnāvissumī hominēs, per summum scelus omnia ea sociis adimere, quae fortissumī virī victōrēs reliquerant: proinde quasi iniuriam 5 facere id demum esset imperiō ūtī.

13. Nam quid ea memorem, quae, nisi iis, qui videre, nēminī crēdibilia sunt, ā prīvātīs compluribus subvorsōs montīs, maria constrāta esse? Quibus mihi videntur ludibrio fuisse divitiae; quippe, quas honestē habēre 10 licēbat, abūti per turpitudinem properabant. Sed lubīdō stupri, ganeae, ceterique cultus non minor incesserat: mulieres pudicitiam in prōpatulō habere; vescendi causă terra marique omnia exquirere; dormire prius quam somni cupido. esset; non famem aut sitim, neque frīgus 15 neque lassitudinem opperīrī, sed ea omnia lūxū antecapere. Haec iuventutem, ubi familiārēs opēs dēfecerant, ad facinora incendebant; animus imbūtus malis artibus haud facile lubīdinibus carēbat: eō profūsius omnibus modis quaestui atque sumptui deditus erat.

20

14. In tanta tamque corruptă civitāte Catilina, id quod factu facillumum erat, omnium flāgitiōrum atque facinorum circum sẽ tamquam stīpātōrum catervās habēbat. Nam quicumque impudicus, gāneō, āleō, bona patria laceraverat, quique alienum aes grande conflaverat, quō 25 flagitium aut facinus redimeret, praeterea omnēs undique

9, 24-10, 17. Quis tōtā Italiā venēficus, quis gladiātor, quis latrō, quis sīcārius, quis parricīda, quis testamentōrum subiector, quis circumscriptor, quis gāneō, quis nepōs, quis adulter, quae mulier infamis, quis corruptor iuventutis, quis corruptus, quis perditus invenīri potest, qui se cum Catilīnā nōa familiarissimē 5 vixisse fateatur? Quae caedes per hōsce annōs sine illō facta

parricidae, sacrilegi, convicti iudiciis aut pro factīs iūdicium timentēs, ad hōc quōs manus atque lingua periūriō aut sanguine civili alebat, postrēmō omnēs, quōs flāgitium, egestas, conscius animus exagitabat, ii Catilinae 5 proxumi familiaresque erant. Quod si quis etiam ā culpă vacuus in amicitiam eius inciderat, cotīdiānō ūsū atque illecebris facile păr similisque ceteris efficiēbātur. Sed maxumē adulescentium familiaritātēs appetebat: eōrum animi molles etiam et fluxi dolīs haud difficul10 ter capiebantur. Nam ut cuiusque studium ex aetate flagrābat, aliis scorta praebere, aliis canēs atque equōs mercārī, postrēmō neque sumptui neque modestiae suae parcere, dum illos obnoxios fidosque sibi faceret. Sciō fuisse nonnullōs qui ita existumārent, iuventutem, quae 15 domum Catilinae frequentabat, parum honestē pudicitiam habuisse; sed ex aliis rebus magis, quam quod cuiquam id compertum foret, haec fāma valēbat.

15. Iam primum adulēscēns Catilina multa nefanda stupra fecerat, cum virgine nobili, cum sacerdote Vestae, 20 alia huiusce modī contrā iūs fãsque. Postrēmō captus amōre Aureliae Orestillae, cuius praeter fōrmam nihil

est? quod nefarium stuprum non per illum? Iam vero quae tanta umquam in ūllō homine iuventutis illecebra fuit, quanta in illō? qui aliōs ipse amābat turpissimē, aliōrum amōrī flāgitiōsissimē serviēbat, aliīs frūctum libīdinum, aliīs mortem paren5 tum non modo impellendō, vērum etiam adiuvandō pollicēbātur. Nunc vērō quam subitō nōn sōlum ex urbe, vērum etiam ex agris ingentem numerum perditōrum hominum collēgerat! Nēmō nōn modo Rōmae, sed nē ūllō quidem in angulō tōtīus Italiae oppressus aere alienō fuit, quem non ad hoc incredibile 10 sceleris foedus asciverit. II. IV.

10, 20-11, 3. Quid vērō? nūper, cum morte superiōris uxōris novis nuptiis domum vacuēfecisses, nōnne etiam aliō incredibili

umquam bonus laudavit, quod ea nubere illī dubitabat timēns prīvīgnum adultum aetate, pro certo creditur, necātō filiō, vacuam domum scelestīs nuptiīs fēcisse. Quae quidem rēs mihi in prīmīs vidētur causa fuisse facinus mātūrandi. Namque animus impūrus, dis homi- 5 nibusque infēstus, neque vigiliīs neque quietibus sēdārī poterat; ita conscientia mentem excītam vāstābat. Igitur colōs ei exsanguis, foedi oculi, citus modo, modo tardus incessus prōrsus in faciē voltuque vēcordia inerat.

16. Sed iuventutem, quam, ut suprā dīximus, illēxe- 10 rat, multis modīs mala facinora ēdocebat. Ex illis testis signātōrēsque falsōs commodare; fidem, fortūnās, perīcula, vīlia habēre, post, ubi eōrum fāmam atque pudōrem attrīverat, mãiōra alia imperabat; si causa peccandi in praesens minus suppetebat, nihilo minus insontis 15 sīcuti sontīs circumvenire, iugulare; scilicet në per ōtium torpēscerent manus aut animus, gratuïtō potius malus atque crūdēlis erat. Iis amīcīs sociisque confisus Catilina, simul quod aes aliēnum per omnis terrās ingēns erat, et quod plerique Sullānī mīlitēs, largius suō 20 ūsī, rapīnārum et victōriae veteris memorēs civile bellum exoptabant, opprimundae rei publicae consilium cepit. In Italia nullus exercitus, Cn. Pompeius in extrēmis terris bellum gerebat; ipsī cōnsulātum petenti māgna spēs, senātus nihil sānē intentus; tutae tranquillaeque 25 rēs omnēs, sed ea prorsus oportūna Catilinae.

17. Igitur circiter Kalendās Iūniās, L. Caesare et C. Figulō consulibus, prīmō singulōs appellare, hortārī

scelere hōc scelus cumulāsti? quod ego praetermittō et facile patior silērī, nē in hac civitate tanti facinoris immanitas aut exstitisse aut nōn vindicata esse videatur. — I. vi.

aliōs, aliōs temptāre; opēs suās, imparātam rem pūblicam, magna praemia coniurationis docere. Ubi satis explōrāta sunt quae voluit, in unum omnīs convocat, quibus maxuma necessitūdō et plūrumum audaciae ine5 rat. Eō convēnēre senātōriī ōrdinis P. Lentulus Sūra, P. Autronius, L. Cassius Longīnus, C. Cethēgus, P. et Ser. Sullae Ser. filii, L. Vargunteius, Q. Annius, M. Porcius Laeca, L. Bestia, Q. Cūrius; praeterea ex equestrī ōrdine M. Fulvius Nōbilior, L. Statilius, P. Gabīnius Capitō, C. 10 Cornelius; ad hoc multi ex colōniīs et mūnicipiīs, domī nōbilēs. Erant praeterea complūrēs paulo occultius cōnsili huiusce participēs nōbilēs, quos magis dominātiōnis spēs hortābātur quam inopia aut alia necessitūdō. Cēterum iuventus pleraque, sed maxumē nōbilium, Catilinae 15 inceptīs favēbat; quibus in ōtio vel magnificē vel molliter vivere cōpia erat, incerta prō certis, bellum quam pācem mālēbant. Fuēre item ea tempestāte qui crederent M. Licinium Crassum nōn īgnārum ēius cōnsilī fuisse; quia Cn. Pompeius, invīsus ipsī, māgnum exer20 citum ductabat, cuiusvīs opēs voluisse contrā illīus potentiam crescere, simul cōnfisum, sī coniūrātiō valuisset, facile apud illos principem sẽ fore.

18. Sed antea item coniūrāvēre pauci contrā rem pūblicam, in quibus Catilīna fuit; de quã, quam vērissumē 25 poterō, dicam. L. Tullō et M.' Lepidō consulibus, P. Autronius et P. Sulla, dēsīgnātī cōnsulēs, lēgibus ambitūs interrogātī poenas dederant. Post paulo Catilina, pecuniarum repetundārum reus, prohibitus erat consulătum petere, quod intrā lēgitumōs dies profitērī nequive30 rat. Erat eodem tempore Cn. Pīsō, adulēscēns nōbilis, summae audaciae, egēns, factiōsus, quem ad perturbandam rem publicam inopia atque mali mōrēs stimulābant.

Cum hoc Catilīna et Autronius circiter Nōnās Decembris consilio commuūnicātō parābant in Capitōliō Kalendīs Ianuariis L. Cottam et L. Torquatum cōnsulēs interficere, ipsī, fascibus correptis, Pisōnem cum exercitu ad obtinendās duas Hispaniās mittere. Ea rẽ cōgnită, rūr- 5 sus in Nōnās Februāriās cōnsilium caedis transtulerant. Iam tum non consulibus modo, sed plerisque senātōribus perniciem māchinabantur. Quod ni Catilina mātūrāsset prō cūriā sīgnum sociis dare, eō die post conditam urbem Rōmam pessumum facinus patrātum foret. Quia nōn- 10 dum frequentes armāti convenerant, ea res consilium dirēmit.

19. Postea Pisō in citeriorem Hispaniam quaestor prō praetōre missus est, adnītente Crasso, quod eum înfēstum inimicum Cn. Pompeiō cognoverat. Neque tamen senā- 15 tus prōvinciam invītus dederat; quippe foedum hominem ā rē pūblică procul esse volebat, simul quia bonī complūrēs praesidium in eō putābant, et iam tum potentia Pompei formidulōsa erat. Sed is Pīsō in prōvinciā ab equitibus Hispānīs, quōs in exercitu ductābat, iter faciens 20 occisus est. Sunt qui ita dicant, imperia eius iniūsta, superba, crūdēlia barbarōs nequīvisse pati; aliī autem equitēs illōs, Cn. Pompēī veterēs fīdōsque clientīs, voluntāte ēius Pisōnem aggressōs; numquam Hispanōs praeterea tāle facinus fecisse, sed imperia saeva multa ante 25

13, 1-5. Potestne tibi haec lux, Catilina, aut hūius caeli spiritus esse iucundus, cum scias esse hōrum nēminem, qui nēsciat tē prīdiē Kalendās Iānuāriās, Lepidō et Tullō cōnsulibus, stetisse in comitiō cum tēlō, manum cōnsulum et principum civitātis interficiendōrum causā parāvisse, sceleri ac furōri tuō nōn 5 mentem aliquam aut timōrem tuum, sed fortunam populi Rōmānī obstitisse?-I. VI.

« IndietroContinua »