Immagini della pagina
PDF
ePub

perpessōs. Nōs eam rem in medio relinquemus. superiore coniūrātiōne satis dictum.

20. Catilina, ubi eos, quos paulo ante memorāvī, convenisse videt, tametsi cum singulis multa saepe egerat, 5 tamen in rem fore crēdēns univorsōs appellare et cohortārī, in abditam partem aedium sēcēdit atque ibi, omnibus arbitrīs procul āmōtīs, ōrātiōnem hūiusce modī habuit:

"Ni virtus fidesque vostra spectāta mihi forent, nēqui10 quam oportūna rēs cecidisset; spēs magna, dominātiō in manibus frustra fuissent; neque ego per īgnāviam aut vāna ingenia incerta pro certis captarem. Sed quia

multis et magnis tempestatibus vōs cōgnōvi fortis fidōsque mihi, eō animus ausus est māxumum atque pulcher- · 15 rumum facinus incipere, simul quia võbīs eadem quae mihi bona malaque esse intellēxī. Nam idem velle atque idem nōlle, ea demum firma amīcitia est.

Sed ego quae mente agitāvī, oinnēs iam antea divorsi audistis. Ceterum mihi in dies magis animus accendi20 tur, cum cōnsiderō, quae condicio vitae futūra sit, nisi nōsmet ipsi vindicamus in libertatem. Nam postquam rēs pūblica in paucōrum potentium ius atque diciōnem concessit, semper illīs rēgēs, tetrarchae vectīgālēs esse, populī, natiōnēs stipendia pendere; cēterī omnēs, strēnuī, 25 bonī, nōbilēs atque īgnōbilēs, volgus fuimus sine grātiā, sine auctōritāte, iīs obnoxiī, quibus, sī rēs pūblica valēret, formīdini essemus. Itaque omnis gratia, potentia, honōs, divitiae apud illōs sunt aut ubi illī volunt; nōbīs reliquere pericula, repulsās, iūdicia, egestātem. Quae 30 quo usque tandem patiēminī, fortissumī viri? Nōnne ēmorī per virtutem praestat quam vītam miseram atque inhonestam, ubi aliēnae superbiae ludibrio fueris, per

dēdecus amittere? Vērum enim vērō, prō deum atque hominum fidem, victōria in manū nōbīs est; viget aetās, animus valet; contrā illīs annīs atque divitiis omnia cōnsenuerunt. Tantum modo incepto opus est, cētera rēs expediet. Etenim quis mortālium, cui virīle inge- 5 nium est, tolerare potest illis divitias superare, quas profundant in exstruendo mari et montibus coaequandīs, nōbis rem familiarem etiam ad necessaria deesse? illōs bīnās aut amplius domōs continuare, nōbīs larem familiarem nusquam ullum esse? Cum tabulās, sīgna, 10 toreumata emunt, nova dīruunt, alia aedificant, postrēmō omnibus modis pecuniam trahunt, vēxant, tamen summā lubīdine divitias suas vincere nequeunt. At nōbis est domi inopia, foris aes alienum; mala rēs, spēs multō asperior; denique, quid reliqui habēmus praeter miseram 15 animam?

Quin igitur expergiscimini? En illa, illa, quam saepe optāstis, lībertās, praeterea dīvitiae, decus, glōria in oculīs sita sunt: fortūna omnia ea victoribus praemia posuit. Rēs, tempus, pericula, egestas, belli spolia magnifica ma- 20 gis quam ōrātiō mea võs hortantur. Vel imperātōre vel mīlite mē ūtiminī; neque animus neque corpus ā vōbīs aberit. Haec ipsa, ut spērō, vōbīscum ūnā cōnsul agam, nisi forte me animus fallit et võs servire magis quam imperāre parātī estis."

25

21. Postquam accepere ea hominēs, quibus mala abundē omnia erant, sed neque res neque spēs bona ūlla, tametsī illīs quiēta movere magna mercēs vidēbātur, tamen postulāvēre plērīque, ut prōpōneret, quae condiciō belli foret, quae praemia armis peterent, quid ubique opis aut speī 30 haberent. Tum Catilina polliceri tabulas novas, prōscriptiōnem locuplētium, magistrātūs, sacerdōtia, rapīnās,

alia omnia, quae bellum atque lubīdo victōrum fert. Praeterea esse in Hispania citeriore Pisōnem, in Maurētāniā cum exercitu P. Sittium Nūcerīnum, cōnsilī suī participes; petere consulātum C. Antonium, quem sibi 5 collegam fore speraret, hominem et familiarem et omnibus necessitudinibus circumventum; cum eō sẽ cōnsulem initium agundi facturum. Ad hoc male dictīs increpābat omnis bonōs, suōrum ūnumquemque nōmināns laudare; admonebat alium egestātis, alium cupiditātis 10 suae, complūrīs periculi aut ignominiae, multōs victōriae Sullanae, quibus ea praedae fuerat. Postquam omnium animōs alacris videt, cohortatus ut petītiōnem suam cũrae haberent, conventum dīmīsit.

22. Fuĕre ea tempestāte, qui dicerent Catilīnam, ōrā15 tiōne habitā, cum ad iūsiūrandum populārīs sceleris sui adigeret, hūmānī corporis sanguinem vīnō permixtum in paterīs circumtulisse; inde cum post exsecrationem omnēs dēgustāvissent, sicut in sollemnibus sacrīs fierī cōnsuēvit, aperuisse consilium suum idque eo dicitur fecisse quo 20 inter se fīdī magis forent, alius alii tanti facinoris cōnscii. Nōnnulli ficta et haec et multa praeterea exīstumābant ab iis, qui Ciceronis invidiam, quae postea orta est, lēnīrī crēdēbant atrocitāte sceleris eōrum, qui poenās dederant. Nōbis ea rēs prō magnitudine parum com

25 perta est.

23. Sed in ea coniūrātiōne fuit Q. Cūrius, nātus haud obscurō locō, flagitiis atque facinoribus copertus, quem cēnsōrēs senātū probrī grātiā mōverant. Huic hominī nōn minor vānitās inerat quam audacia; neque reticere 30 quae audierat, neque suamet ipse scelera occultare, prōrsus neque dicere neque facere quicquam pensi habebat. Erat pēnsī ei cum Fulvia, muliere nobili, stupri vetus consuētūdō;

cui cum minus gratus esset, quia inopia minus largīrī poterat, repente glōriāns maria montisque polliceri coepit et minārī interdum ferrō, ni sibi obnoxia foret, postrēmō ferōcius agitare quam solitus erat. At Fulvia, insolentiae Cūrī causă cōgnitā, tāle perīculum rei publicae haud 5 occultum habuit, sed, sublātō auctōre, de Catilinae coniuratione quae quoquo modo audierat compluribus nārrāvit. Ea res in prīmīs studia hominum accendit ad cōnsulātum mandandum M. Tullio Cicerōnī. Namque antea plēraque nobilitas invidia aestuabat et quasi pollui consulatum 10 crēdēbant, si eum quamvis ēgregius homō novos adeptus foret. Sed ubi perīculum advēnit, invidia atque superbia post fuere.

24. Igitur, comitiis habitīs, consulēs declarantur M. Tullius et C. Antonius. Quod factum prīmō populārīs 15 coniūrātiōnis concusserat. Neque tamen Catilinae furor minuēbātur, sed in dies plūra agitare, arma per Italiam locis oportūnīs parāre, pecuniam suā aut amīcōrum fidē sūmptam mūtuam Faesulās ad Manlium quendam portāre, qui posteă princeps fuit belli faciundi. Ea tempestate 20 plūrumōs cuiusque generis hominēs adscīvisse sibi dīcitur, mulierēs etiam aliquot, quae prīmō ingentis sūmptūs stupro corporis toleraverant, post, ubi aetās tantum modo quaestui neque luxuriae modum fecerat, aes alienum grande conflāverant. Per eās sē Catilīne crēdēbat posse 25 servitia urbāna sollicitare, urbem incendere, virōs eārum vel adiungere sibi vel interficere.

25. Sed in iis erat Sempronia, quae multa saepe virīlis audaciae facinora commiserat. Haec mulier genere atque fōrmā, praeterea virō atque liberis satis fortunata fuit; 30 litteris Graecis et Latinis docta, psallere, saltāre elegantius quam necesse est probae, multa alia, quae înstrū

menta luxuriae sunt. Sed eī cāriōra semper omnia quam decus atque pudicitia fuit; pecuniae an famae minus parceret, haud facile discernerēs; lubidō sic accensa, ut saepius peteret virōs quam peteretur. Sed ea saepe 5 antehac fidem prodiderat, creditum abiūrāverat, caedis conscia fuerat; luxuria atque inopia praeceps abierat. Vērum ingenium eius haud absurdum; posse versus facere, iocum movēre, sermōne ūtī vel modesto vel molli vel procācī; prorsus multae facétiae multusque 10 lepōs inerat.

26. His rebus comparātīs, Catilīna nihilō minus in proxumum annum cōnsulātum petēbat, spērāns, sī dēsīgnatus foret, facile se ex voluntate Antōniō ūsūrum. Neque interea quiētus erat, sed omnibus modīs īnsidias 15 parabat Cicerōnī. Neque illī tamen ad cavendum dolus aut astutiae deerant. Namque à principio consulātūs sui multa pollicendo per Fulviam effecerat, ut Q. Cūrius, dē quo paulo ante memoravi, consilia Catilinae sibi prōderet. Ad hoc collegam suum Antōnium pactione prō20 vinciae perpulerat, ne contrā rem publicam sentiret; circum se praesidia amīcōrum atque clientium occultē

18, 19-20. Atque etiam virō forti, collēgae meō, laus impertitur, quod eos, qui hūius coniūrātiōnis participes fuissent, ā suis et ā rei publicae cōnsiliis remōvisset. — III. vi.

18, 21-19, 5. His tum rebus commotus, et quod homines iam 5 tum coniūrātōs cum gladiīs in campum dēdūcī ā Catilīnā sciēbam, descendī in campum cum firmissimō praesidiō fortissimōrum virōrum et cum illā lātā insīguique lōrīcā, non quae mē tegeret, — etenim sciēbam Catilīnam nōn latus aut ventrem, sed caput et collum sōlēre petere, vērum ut omnes boni animad10 verterent, et, cum in metu et periculo consulem viderent, id quod est factum, ad opem praesidiumque concurrerent. Mur., XXVI.

p.

« IndietroContinua »