Immagini della pagina
PDF
ePub

habebat. Postquam dies comitiōrum vēnit et Catilinae neque petītiō neque insidiae, quas consulibus in campō fecerat, prosperē cessere, constituit bellum facere et extrēma omnia experīrī, quoniam, quae occultē temptāverat, aspera foedaque ēvēnerant.

27. Igitur C. Manlium Faesulas atque in eam partem Etruriae, Septimium quendam Camertem in agrum Pīcēnum, C. Iūlium in Āpūliam dīmīsit, praeterea alium aliō, quem ubique oportunum sibi fore credebat. Intereā Rōmae multa simul mōlīrī: cōnsulibus insidias tendere, 10 parāre incendia, oportūna loca armātīs hominibus obsīdere; ipse cum tēlō esse, item alios iubere, hortārī uti semper intenti parātique essent; dies noctisque festināre, vigilāre, neque insomniis neque labōre fatīgārī. Postrēmō, ubi multa agitantī nihil procedit, rūrsus in- 15 tempesta nocte coniurationis principes convocat ad M. Porcium Laecam, ibique, multa de ignavia eōrum questus, docet sē Mānlium praemīsisse ad eam multitūdinem, quam ad capiunda arma parāverat, item aliōs in alia loca oportuna, qui initium belli facerent, seque ad exercitum 20 proficisci cupere, sī prius Ciceronem oppressisset: eum suis consiliis multum officere.

19, 6–9. Videō, cui sit Āpūlia attribūta, quis habeat Etrūriam, quis agrum Pīcēnum, quis Gallicum, quis sibi hās urbānās insidias caedis atque incendiōrum depoposcerit. — II. III.

19, 15-17. Dicō tē priōre nocte vēnisse inter falcāriōs nōn agam obscūrē — in M. Laecae domum; convēnisse eōdem com- 5 plūrēs ēiusdem amentiae scelerisque sociōs. — I. iv.

19, 17-20, 9. Fuisti igitur apud Laecam illa nocte, Catilina; distribuisti partēs Italiae; statuisti, quò quemque proficisci placēret; dēlēgistī, quōs Rōmae relinquerēs, quōs tēcum ēdūcerēs; discripsisti urbis partēs ad incendia; cōnfirmāstī tē ipsum iam 10 esse exitūrum; dīxistī paulum tibi esse etiam nunc morae, quod

28. Igitur, perterritis ac dubitantibus cēteris, C. Cornēlius, eques Romānus, operam suam pollicitus, et cum eō L. Vargunteius, senator, constituere ea nocte paulo post cum armātīs hominibus sīcutī salūtātum introīre ad 5 Ciceronem ac dē imprōvīsō domui suae imparātum cōnfodere. Curius ubi intellegit, quantum periculum consulī impendeat, properē per Fulviam Cicerōnī dolum, qui parābātur, ēnuntiat. Ita illī iānuā prohibitī tantum facinus frustra susceperant.

10

Interea Manlius in Etruria plebem sollicitare, egestāte simul ac dolōre iniuriae novārum rerum cupidam, quod Sullae dominatione agrōs bonaque omnia amiserat, praeterea latrōnēs cuiusque generis, quorum in ea regiōne māgna cōpia erat, nōnnūllōs ex Sullānīs colōniīs, quibus 15 lubidō atque luxuria ex māgnīs rapīnīs nihil reliqui fecerat.

29. Ea cum Cicerōnī nuntiarentur, ancipiti malo permõtus, quod neque urbem ab insidiīs privātō cōnsiliō longius tuēri poterat, neque exercitus Manli quantus 20 aut quo consilio foret satis compertum habebat, rem ad senātum refert iam antea volgī rūmōribus exagitatum. Itaque, quod plerumque in atrōcī negōtiō solet, senātus

ego viverem. Reperti sunt duo equitēs Rōmānī, qui tē istā cūrā liberārent et sēsē illa ipsā nocte paulo ante lūcem mē in meō lectulō interfectūrōs esse pollicerentur. Haec ego omnia, vixdum etiam coetu vestrō dimissō, comperi. Domum meam māiō

5 ribus praesidiis mūnīvi atque firmavi; exclūsi eōs, quōs tū ad mē salūtātum māne miseras, cum illi ipsi vēnissent, quos ego iam multis ac summis viris ad mē id temporis ventūrōs esse praedixeram. I. IV.

[ocr errors]

20, 22–21, 7. Habēmus senātūs cōnsultum in tē, Catilīna, ve10 hemēns et grave; nōn deest rei publicae consilium neque auctōri

tās hūius ōrdinis; nōs, nōs, dīcō apertē, cōnsulēs dēsumus. — I. I.

decrevit, darent operam consulēs, nē quid rēs pública dētrimenti caperet. Ea potestas per senātum mōre Rōmānō magistrātuī māxuma permittitur, exercitum parāre, bellum gerere, coercere omnibus modīs sociōs atque cīvīs, domi militiaeque imperium atque iudicium summum 5 habēre: aliter sine populī iūssū nūllīus eārum rērum consulī ius est.

30. Post paucos dies L. Saenius, senator, in senātū litteras recitavit, quas Faesulis allātās sibi dīcēbat, in quibus scriptum erat C. Manlium arma cepisse cum 10 māgnā multitudine ante diem VI. Kalendās Novembrīs. Simul, id quod in tali re solet, alii portenta atque prōdigia nuntiabant, alii conventus fieri, arma portārī, Capuae atque in Apūlia servile bellum movērī. Igitur senātī dēcrētō Q. Mārcius Rex Faesulās, Q. Metellus 15 Crēticus in Apūliam circumque ea loca missi-ii utrīque ad urbem imperātōrēs erant, impedītī nē triumphārent calumnia paucōrum, quibus omnia honesta atque inhonesta vendere mōs erat sed praetōrēs Q. Pompēius Rufus Capuam, Q. Metellus Celer in agrum Pīcē- 20 num, iīsque permissum, utī prō tempore atque perīculō exercitum compararent. Ad hōc, sĩ quis indicāvisset dē

20, 22-21, 7. Habēmus enim huiusce modi senātūs consultum, vērum inclusum in tabulis, tamquam in vāgīnā reconditum, quō ex senātūs cōnsultō cōnfestim tē interfectum esse, Catilina, convēnit. — I. II.

21, 8-11. Meministīne mē ante diem XII. Kalendas Novem- 5 bris dicere in senātū, fore in armīs certō diē, qui diēs futūrus esset ante diem vi. Kal. Novembris, C. Manlium, audaciae satellitem atque administrum tuae?—I. III.

21, 19–22. Q. Metellus, quem ego hōc prōspiciēns in agrum Gallicum Pīcēnumque praemisi, aut opprimet hominem aut 10 ēius omnēs mōtūs cōnātūsque prohibēbit. — II. xII.

coniuratione, quae contra rem publicam facta erat, praemium servō libertatem et sestertia centum, liberō impūnitātem eius rei et sestertia ducenta; itemque décrēvēre, utī gladiātōriae familiae Capuam et in cētera municipia 5 distribuerentur pro cuiusque opibus, Romae per tōtam urbem vigiliae haberentur iisque minōrēs magistrātūs praeessent.

31. Quibus rēbus permōta cīvitās atque immūtāta urbis facies erat. Ex summā laetitia atque lascīvia, quae diū10 turna quiēs pepererat, repente omnīs trīstitia invāsit; festīnāre, trepidare, neque loco neque hominī cuiquam satis credere, neque bellum gerere neque pacem habere, suo quisque metu pericula mētīrī. Ad hoc mulierēs, quibus rei publicae magnitudine bellī timor insolitus 15 incesserat, afflictare sēsē, manūs supplices ad caelum tendere, miserārī parvōs liberōs, rogitāre, omnia pavēre, superbiā atque dēliciīs omissīs sibi patriaeque diffidere.

At Catilinae crūdēlis animus eadem illa movēbat, 20 tametsi praesidia parābantur et ipse lēge Plautiā interrogātus erat ab L. Paulō. Postrēmō dissimulandī causā

22, 8-10. Nihilne tē nocturnum praesidium Palāti, nihil urbis vigiliae, nihil timor populī, nihil concursus bonōrum omnium, nihil hic mūnītissimus habendī senātūs locus, nihil hōrum ōra voltūsque mōvērunt ? — I. 1.

5 22, 21-23, 2. Quid? ut hesternō diē, Quirītēs, cum domi meae paene interfectus essem, senatum in aedem Iovis Statōris convocāvī, rem omnem ad patres conscriptōs dētulī. Quō cum Catilina venisset, quis eum senator appellavit? quis salūtavit? quis denique ita aspexit ut perditum civem ac non potius ut 10 importūnissimum hostem? Quin etiam principēs ēius ōrdinis partem illam subselliōrum, ad quam ille accesserat, nūdam atque inanem reliquērunt. — II. VI.

aut sui expurgandi, si cuius iurgiō lacessitus foret, in senātum vēnit. Tum M. Tullius cōnsul, sīve praesentiam ēius timēns sive īrā commōtus, ōrātiōnem habuit luculentam atque utilem rei publicae, quam postea scriptam ēdidit. Sed ubi ille adsedit, Catilina, ut erat parātus ad 5 dissimulanda omnia, dēmissō voltū, vōce supplici postulāre à patribus coepit, ne quid de se temere crederent; ea familia ortum ita sẽ ab adulescentia vītam instituisse, ut omnia bona in spē habēret; nē exīstumārent sibi, patricio hominī, cuius ipsius atque maiōrum plūruma 10 beneficia in populum Rōmānum essent, perditā rē pūblică opus esse, cum eam servāret M. Tullius, inquilīnus cīvis urbis Romae. Ad hoc male dicta alia cum adderet, obstrepere omnes, hostem atque parricidam vocare. Tum ille furibundus "quoniam quidem circumventus" inquit 15 "ab inimīcīs praeceps agor, incendium meum ruīnā restinguam."

32. Deinde se ex curia domum prōripuit. Ibi multa ipse sēcum volvēns, quod neque insidiae consulī prōcēdē

23, 2-5. Hic ego vehemēns ille cōnsul, qui verbō cīvīs in exsilium ēiciō, quaesīvī ā Catilīnā, in nocturnō conventu apud M. Laecam fuisset necne. Cum ille, homō audacissimus, cōnscientia convictus prīmō reticuisset, patefēcī cētera; quid eā nocte egisset, quid in proximam constituisset, quem ad modum 5 esset ei ratiō tōtius belli descripta, edocui. Cum haesitaret, cum tenērētur, quaesīvī, quid dubitāret proficiscī eō, quō iam pridem pararet, cum arma, cum secūrēs, cum fasces, cum tubās, cum signa militāria, cum aquilam illam argenteam, cui ille etiam sacrarium domi suae fecerat, scirem esse praemissam.- 10 II. VI.

23, 18. Omnia superiōris noctis cōnsilia ad mē perlāta esse sentiunt; patefēcī in senātū hesternō die; Catilina ipse pertimuit, profugit. - II. III.

« IndietroContinua »