Immagini della pagina
PDF
ePub

litteras ad Catilinam dat, quarum exemplum înfră scriptum est: "Qui sim, ex eo, quem ad tē mīsī, cōgnōscēs. Fac cōgitēs, in quantă calamitāte sīs, et memineris tē virum esse; considerēs quid tuae ratiōnēs postulent; 5 auxilium petas ab omnibus, etiam ab infimis." Ad hōc mandāta verbis dat: cum ab senātū hostis iūdicātus sit, quō consilio servitia repudiet? in urbe parāta esse, quae iusserit; ne cunctetur ipse propius accedere.

45. His rebus ita actīs, constitūtā nocte quă profici10 scerentur, Cicero per lēgātōs cuncta ēdoctus, L. Valeriō Flacco et C. Pomptinō praetoribus imperat, ut in ponte Mulviō per insidias Allobrogum comitātūs deprehendant; rem omnem aperit, cuius grātiā mittebantur; cētera, utī facto opus sit, ita agant permittit. Illi, hominēs mīli15 tārēs, sine tumultu praesidiis collocātīs, sīcuti praeceptum erat, occultē pontem obsīdunt. Postquam ad id locī

5

33, 20-34, 5: Erant autem sine nomine, sed ita: Quis sim, sciēs ex eō, quem ad tē mīsī. Cūrā ut vir sīs, et cōgitā, quem in locum sis progressus. Vide ecquid tibi iam sit necesse, et cūrā ut omnium tibi auxilia adiungās, etiam infimōrum.' — III. v.

34, 9-35, 7. Itaque hesternō diē L. Flaccum et C. Pomptinum praetōrēs, fortissimōs atque amantissimōs rei pūblicae virōs, ad mē vocāvī; rem exposuī; quid fierī placeret, ostendi. Illi autem, qui omnia dē rē pūblicā praeclara atque egregia sentirent, sine recusatione ac sine ullā morā negōtium suscēpē10 runt, et, cum advesperasceret, occulte ad pontem Mulvium pervenerunt atque ibi in proximis villis ita bipartito fuerunt, ut Tiberis inter eōs et pōns interesset. Eōdem autem et ipsi sine cuiusquam suspiciōne multōs fortēs virōs ēdūxerant, et ego ex praefectūrā Reātinā complūrēs dēlēctōs adulēscentēs, 15 quōrum operā ūtor adsiduē in rē pūblicā praesidiō, cum gladiīs miseram. Interim, tertia ferē vigiliā exactā, cum iam pontem Mulvium magnō comitātū lēgātī Allobrogum ingredi inciperent unaque Volturcius, fit in eōs impetus; educuntur et ab illis

lēgātī cum Volturciō vēnērunt et simul utrimque clāmor exortus est, Gallī, cito cōgnitō cōnsiliō, sine morā praetōribus sẽ tradunt. Volturcius, prīmō cohortātus cēterōs, gladiō sẽ ă multitudine defendit; deinde ubi ā lēgātīs desertus est, multa prius de salute sua Pomptīnum obte- 5 stātus, quod ei nõtus erat, postrēmō timidus ac vitae diffīdēns velut hostibus sēsē praetoribus dedit.

46. Quibus rebus confectis, omnia properē per nuntiōs cōnsulī dēclārantur. At illum ingēns cūra atque laetitia simul occupavēre: nam laetābātur intellegēns, coniurati- 10 ōne patefactă, civitatem periculis ereptam esse; porrō autem anxius erat, dubitans, in māxumō scelere tantīs cīvibus dēprehēnsīs, quid factō opus esset; poenam illōrum sibi onerī, impūnitātem perdundae reī pūblicae fore crēdēbat. Igitur, confirmato animo, vocārī ad sēsē iubet 15 Lentulum, Cethegum, Statilium, Gabinium, itemque Caepārium Tarracīnēnsem, qui in Apuliam ad concitanda servitia proficisci parābat. Cēterī sine mora veniunt; Caepārius, paulō ante domō ēgressus, cōgnitō indiciō, ex urbe profūgerat. Consul Lentulum, quod praetor erat, 20 ipse manū tenēns perducit, reliquōs cum custōdibus in

gladii et ā nostrīs. Rēs praetoribus erat nōta sōlīs, īgnōrābātur ā cēteris.

Tum interventu Pomptini atque Flacci pūgna, quae erat commissa, sēdātur. Litterae, quaecumque erant in eō comitātū, integris signis praetoribus traduntur; ipsi comprehensi ad mē, 5 cum iam dilūcēsceret, deducuntur. - III. II-III.

35, 15-18. Atque hōrum omnium scelerum improbissimum machinātōrem, Cimbrum Gabīnium, statim ad mē, nihildum suspicantem, vocavi; deinde item arcessitus est L. Statilius et post eum C. Cethegus; tardissimē autem Lentulus vēnit, crēdō 10 quod in litteris dandis praeter cōnsuētūdinem proximā nocte vigilārat. III. III.

aedem Concordiae venire iubet. Eō senatum advocat magnaque frequentia eius ordinis Volturcium cum lēgātīs introducit, Flaccum praetorem scrinium cum litteris, quas ā lēgātīs acceperat, eodem afferre iubet.

5 47. Volturcius interrogatus de itinere, de litteris, postrēmō quid aut qua de causă cōnsilī habuisset, prīmō fingere alia, dissimulare de coniuratione; post, ubi fidě publică dicere iussus est, omnia, uti gesta erant, aperit, docetque sẽ, paucis ante diebus ā Gabīnio et Caepārio 10 socium adscītum, nihil amplius scire quam lēgātōs; tantum modo audire solitum ex Gabinio P. Autronium, Ser. Sullam, L. Vargunteium, multōs praeterea in ea coniuratiōne esse. Eadem Galli fatentur, ac Lentulum dissimulantem coarguunt praeter litteras sermonibus, 15 quos ille habere solitus erat: ex libris Sibyllinīs rēgnum

36, 1-2. Senātum frequentem celeriter, ut vidistis, coēgī. — III. III.

36, 5-37, 5. Intrōdūxī Volturcium sine Gallīs; fidem pūblicam iussu senātūs dedi; hortātus sum, ut ea, quae sciret, sine 5 timōre indicāret. Tum ille dixit, cum vix sẽ ex māgnō timōre recreasset, a P. Lentulo se habere ad Catilinam mandāta et litteras, ut servōrum praesidiō ūterētur, ut ad urbem quam primum cum exercitū accēderet; id autem eō cōnsiliō, ut, cum urbem ex omnibus partibus, quem ad modum descriptum dis10 tributumque erat, incendissent caedemque infinitam civium fecissent, praestō esset ille, qui et fugientēs exciperet et sẽ cum his urbānīs ducibus coniungeret. Introducti autem Gallī iūs iūrandum sibi et litteras ab Lentulō, Cethēgō, Statiliō ad suam gentem data esse dixerunt, atque ita sibi ab his et à L. Cassio 15 esse praescriptum, ut equitatum in Italiam quam prīmum mitterent; pedestrēs sibi cōpiās nōn dēfutūrās; Lentulum autem sibi confirmāsse ex fatis Sibyllinis haruspicumque respōnsis, sē esse tertium illum Cornēlium, ad quem rēgnum hūius urbis atque imperium pervenire esset necesse; Cinnam ante sẽ et

Romae tribus Corneliis portendi; Cinnam atque Sullam anteā, sē tertium esse, cui fātum foret urbis potīrī; praeterea ab incēnsō Capitōliō illum esse vīgēsumum annum, quem saepe ex prōdigiīs haruspices respondissent bellō civili cruentum fore. Igitur, perlectis litteris, cum prius 5 omnēs signa sua cognovissent, senātus decernit, utī, abdicātō magistrātū, Lentulus itemque ceteri in liberis cūstōdiis habeantur. Itaque Lentulus P. Lentulo Spinthērī, qui tum aedilis erat, Cethegus Q. Cornificio, Statilius C. Caesarī, Gabinius M. Crasso, Caepārius-nam is paulo 10. ante ex fuga retractus erat Cn. Terentio senātōrī trăduntur.

48. Interea plebs, coniuratione patefacta, quae prīmō cupida rērum novārum nimis bellō favēbat, mūtātā mente, Catilinae consilia exsecrārī, Cicerōnem ad caelum tollere; 15

Sullam fuisse; eundemque dixisse fatalem hunc annum esse ad interitum hūius urbis atque imperi, qui esset annus decimus post virginum absolūtiōnem, post Capitōli autem incēnsiōnem vicēsimus. Hanc autem Cethegō cum cēteris controversiam fuisse dīxērunt, quod Lentulō et aliīs Sāturnālibus caedem fierī 5 atque urbem incendi placeret, Cethēgō nimium id longum vidērétur. III. IV.

37, 5-12. Atque ita censuērunt, ut P. Lentulus, cum sẽ praetūrā abdicāsset, in cūstōdiam trāderētur; itemque uti C. Cethēgus, L. Statilius, P. Gabinius, qui omnes praesentēs erant, in 10 custōdiam traderentur; atque idem hoc decrētum est in L. Cassium, qui sibi prōcūrātiōnem incendendae urbis depoposcerat; in M. Cēpārium, cui ad sollicitandōs pāstōrēs Āpūliam attributam esse erat indicatum; in P. Furium, qui est ex eis colōnis, quōs Faesulās L. Sulla deduxit; in Q. Annium Chilōnem, qui 15 ūnā cum hōc Furio semper erat in hac Allobrogum sollicitatiōne versatus; in P. Umbrēnum, libertinum hominem, ā quō primum Gallōs ad Gabinium perductōs esse cōnstābat. — III.

VI.

veluti ex servitute erepta gaudium atque laetitiam agităbat; namque alia belli facinora praedae magis quam dētrīmento fore, incendium vērō crūdēle, immoderatum ac sibi māxumē calamitōsum putabat, quippe cui omnēs cōpiae 5 in ūsu cotidianō et cultu corporis erant.

Post eum diem quidam L. Tarquinius ad senātum adductus erat, quem ad Catilīnam proficiscentem ex itinere retractum āiēbant. Is cum sẽ diceret indicatūrum dē coniuratiōne, si fidēs publica data esset, iussus à consule 10 quae sciret ēdicere, eadem ferè quae Volturcius, dē parātīs incendiis, dē caede bonōrum, dē itinere hostium, senātum docet; praeterea sẽ missum à M. Crasso, qui Catilinae nuntiaret, nē eum Lentulus et Cethegus aliique ex coniurātiōne deprehensi terrērent, eoque magis properāret ad 15 urbem accedere, quō et ceterōrum animōs reficeret et illī faciliusē periculo eriperentur. Sed ubi Tarquinius Crassum nominavit, hominem nōbilem, māxumīs dīvitiīs, summā potentiā, aliī rem incrēdibilem ratī, pars, tametsī vērum exīstumabant, tamen quia in tālī tempore tanta 20 vis hominis magis lēniunda quam exagitanda vidēbātur,

plerique Crassō ex negōtiīs prīvātīs obnoxii, conclamant indicem falsum esse, dēque eā rē postulant utī referātur. Itaque, consulente Cicerone, frequens senatus decernit, Tarquini indicium falsum vidērī eumque in vinculīs reti25 nendum, neque amplius potestātem faciundam, nisi dē eō indicāret, cũius cōnsiliō tantam rem esset mentitus. Erant eo tempore qui existumārent indicium illud ă P. Autroniō machinatum, quo facilius, appellātō Crassō, per societatem periculi reliquos illius potentia tegeret. 30 Alii Tarquinium a Cicerōne immissum aiebant, nē Crassus mōre suō, susceptō malōrum patrociniō, rem publicam conturbaret. Ipsum Crassum ego postea praedicantem

« IndietroContinua »