bellicōsa esset, facile eōs ad tāle cōnsilium addūcī posse. Umbrēnus, quod in Galliā negōtiātus erat, plērīsque prin cipibus cīvitātium nōtus erat atque eōs nōverat. Itaque sine mora, ubi prīmum lēgātōs in foro conspexit, percontātus pauca dē statū cīvitātis et quasi dolēns eius cāsum, 5 requirere coepit quem exitum tantis malīs spērārent. Postquam illōs videt querī dē avāritiā magistrātuum, accusare senātum quod in eo auxilī nihil esset, miseriis suis remedium mortem exspectare, "at ego" inquit ❝vōbīs, si modo virī esse voltis, rationem ostendam, qua 10 tanta ista mala effugiatis." Haec ubi dixit, Allobrogēs in māxumam spem adducti Umbrēnum ōrāre, ut suī miserērētur; nihil tam asperum neque tam difficile esse, quod non cupidissumē factūrī essent, dum ea rēs cīvitātem aere aliēnō līberāret. Ille eōs in domum D. Brūtī 15 perducit, quod forō propinqua erat neque aliēna cōnsilī propter Semproniam; nam tum Brutus ab Rōmā aberat. Praeterea Gabīnium arcessit, quo maior auctōritās sermōnī inesset. Eō praesente, coniūrātiōnem aperit, nōminat socios, praeterea multōs cuiusque generis innoxiōs, 20 quō lēgātīs animus amplior esset. Deinde eōs pollicitōs operam suam domum dīmittit. 41. Sed Allobrogēs diù in incertō habuere, quidnam consili caperent: in altera parte erat aes alienum, studium belli, magna merces in spe victoriae, at in alterā māiōrēs 25 opēs, tūta cōnsilia, prō incertā spē certa praemia. Haec illis volventibus tandem vicit fortūna rei publicae. Itaque 31, 22-27. Quid vērō? ut homines Galli ex civitate male pācātā, quae gēns ūna restat, quae bellum populō Rōmānō facere et posse et nōn nōlle videātur, spem imperī ac rērum māximarum ultrō sibi ā patriciis hominibus oblātam neglegerent vestramque salutem suis opibus anteponerent, id non divinitus 5 Q. Fabio Sangae, cuius patrociniō cīvitās plūrumum ūtēbātur, rem omnem, uti cōgnōverant, aperiunt. Cicero, per Sangam consilio cōgnitō, lēgātīs praecepit, ut studium coniūrātiōnis vehementer simulent, cēterōs adeant, bene 5 polliceantur, denique operam utī eōs quam māxumē manufestōs habeant. 42. Iisdem fere temporibus in Gallia citeriōre atque ulteriōre, item in agrō Pīcēnō, Bruttiō, Āpūliā mōtus erat. Namque illi, quōs ante Catilina dīmīserat, incōnsultē ac 10 veluti per dementiam cuncta simul agēbant; nocturnis cōnsiliīs, armōrum atque tēlōrum portatiōnibus, festīnandō, agitandō omnia, plūs timōris quam perīculī effēcerant. Ex eo numero complūrīs Q. Metellus Celer praetor ex senatus consultō, causă cognita, in vincula 15 coniecerat, item in citeriōre Gallia C. Murēna, qui ei provinciae lēgātus praeerat. 43. At Rōmae Lentulus cum ceteris, qui principes coniūrātiōnis erant, parātīs ut vidēbātur māgnīs cōpiīs, constituerant, uti, cum Catilina ex agrō Faesulānō cum 20 exercitu vēnisset, L. Bestia, tribūnus plēbis, contiōne habita, quererētur de actiōnibus Ciceronis bellique gravissumī invidiam optumō consulī imponeret; eō signō proxumā nocte cētera multitūdō coniūrātiōnis suum quisque negotium exsequeretur. Sed ea divisa hōc modō 25 dīcēbantur: Statilius et Gabīnius uti cum māgnā manū duodecim simul oportuna loca urbis incenderent, quõ tumultu facilior aditus ad consulem ceterōsque, quibus Insidiae parabantur, fieret; Cethegus Ciceronis ianuam obsideret eumque vi aggrederetur, alius autem alium, esse factum putatis, praesertim qui nōs nōn pūgnandō, sed tacendo superare potuerint? — III. 1x. sed filii familiarum, quorum ex nobilitāte maxuma pars erat, parentīs interficerent; simul, caede et incendiō perculsis omnibus, ad Catilinam erumperent. Inter haec parāta atque decrēta Cethēgus semper querēbātur dē īgnāvia sociōrum: illōs dubitandō et dies prōlātandō 5 māgnās oportunitātēs corrumpere; facto, non consultō in tālī periculo opus esse, seque, si pauci adiuvārent, languentibus aliis, impetum in curiam facturum. Nātūrā ferōx, vehemens, manu prōmptus erat; maxumum bonum in celeritate putabat. 44. Sed Allobrogēs ex praecepto Ciceronis per Gabinium ceteros conveniunt; ab Lentulo, Cethegō, Statiliō, item Cassio postulant ius iurandum, quod signātum ad cīvīs perferant; aliter haud facile eōs ad tantum negōtium impelli posse. Ceteri nihil suspicantes dant, Cas- 15 sius sēmet eō brevī ventūrum pollicetur ac paulo ante lēgātōs ex urbe proficiscitur. Lentulus cum iis T. Volturcium quendam Crotoniensem mittit, ut Allobrogēs, prius quam domum pergerent, cùm Catilīnā, dată atque accepta fide, societatem confirmărent. Ipse Volturciō 20 10 33, 3-10. Quem quidem ego cum ex urbe pellēbam, hōc prōvidēbam animō, Quirītēs, remōtō Catilinā, nōn mihi esse P. Lentuli somnum, nec L. Cassī adipēs, nec C. Cethēgī furiōsam temeritatem pertimēscendam. — III. vII. 33, 11-20. Itaque, ut comperi lēgātōs Allobrogum, belli 5 Transalpini et tumultus Gallici excitandi causā, ā P. Lentulō esse sollicitātōs, eōsque in Galliam ad suōs cīvīs eōdemque itinere cum litteris mandatisque ad Catilinam esse missōs, comitemque eis adiunctum esse T. Volturcium, atque huic ad Catilinam esse datās litteras, facultātem mihi oblātam putāvī, 10 ut, quod erat difficillimum, quodque ego semper optābam ab dis immortalibus, ut tōta rēs nōn sōlum ā mē, sed etiam ā senātū et ā vōbīs manifestō deprehenderetur. — III. 11. litteras ad Catilinam dat, quarum exemplum infra scriptum est: "Qui sim, ex eo, quem ad te misi, cōgnōscēs. Fac cōgitēs, in quantă calamitāte sīs, et memineris tē virum esse; considerēs quid tuae ratiōnēs postulent; 5 auxilium petās ab omnibus, etiam ab īnfimīs." Ad hōc mandāta verbis dat: cum ab senātū hostis iudicatus sit, quō consilio servitia repudiet? in urbe parata esse, quae iusserit; ne cunctetur ipse propius accedere. 45. His rēbus ita actīs, constitūtā nocte qua profici10 scerentur, Cicerō per lēgātōs cuncta ēdoctus, L. Valeriō Flacco et C. Pomptinō praetoribus imperat, ut in ponte Mulvio per insidias Allobrogum comitātūs deprehendant; rem omnem aperit, cūius grātiā mittēbantur; cētera, utī facto opus sit, ita agant permittit. Illi, hominēs mīli15 tārēs, sine tumultu praesidiis collocātīs, sīcuti praeceptum erat, occultē pontem obsīdunt. Postquam ad id locī 33, 20-34, 5: Erant autem sine nomine, sed ita: Quis sim, scies ex eo, quem ad tē mīsī. Cūrā ut vir sīs, et cōgitā, quem in locum sis prōgressus. Vidē ecquid tibi iam sit necesse, et cūrā ut omnium tibi auxilia adiungās, etiam infimōrum.' — III. v. 5 34, 9-35, 7. Itaque hesternō die L. Flaccum et C. Pomptinum praetōrēs, fortissimōs atque amantissimos rei pūblicae virōs, ad mē vocāvī; rem exposui; quid fierī placeret, ostendi. Illi autem, qui omnia de re publica praeclara atque egregia sentirent, sine recusatione ac sine ullā morā negōtium suscēpē10 runt, et, cum advesperasceret, occulte ad pontem Mulvium pervēnērunt atque ibi in proximis villīs ita bipartitō fuērunt, ut Tiberis inter eōs et pōns interesset. Eōdem autem et ipsī sine cuiusquam suspiciōne multōs fortes virōs ēduxerant, et ego ex praefectura Reatina complūrēs dēlēctōs adulescentēs, 15 quōrum operā ūtor adsiduē in rē pūblicā praesidiō, cum gladiis miseram. Interim, tertia ferē vigilia exactă, cum iam pontem Mulvium magnō comitatu lēgātī Allobrogum ingredi inciperent unaque Volturcius, fit in eōs impetus; educuntur et ab illis lēgāti cum Volturciō vēnērunt et simul utrimque clamor exortus est, Galli, cito cognitō consilio, sine mora praetōribus sē tradunt. Volturcius, prīmō cohortātus cēterōs, gladiō sẽ ă multitudine defendit; deinde ubi ā lēgātīs desertus est, multa prius dē salūte suā Pomptīnum obte- 5 stātus, quod ei nõtus erat, postrēmō timidus ac vitae diffīdēns velut hostibus sēsē praetoribus dedit. 46. Quibus rebus confectīs, omnia properē per nūntiōs consuli declarantur. At illum ingens cūra atque laetitia simul occupavēre: nam laetābātur intellegēns, coniurati- 10 ōne patefactă, cīvitātem perīculīs ēreptam esse; porrō autem anxius erat, dubitāns, in maxumō scelere tantis civibus deprehensis, quid facto opus esset; poenam illōrum sibi onerī, impūnitātem perdundae rei publicae fore crēdēbat. Igitur, cōnfīrmātō animō, vocārī ad sēsē iubet 15 Lentulum, Cethēgum, Statilium, Gabinium, itemque Caepārium Tarracīnēnsem, qui in Āpūliam ad concitanda servitia proficisci parābat. Cēterī sine mora veniunt; Caepārius, paulò ante domō ēgressus, cōgnitō indiciō, ex urbe profugerat. Consul Lentulum, quod praetor erat, 20 ipse manu tenens perducit, reliquos cum custōdibus in gladii et ā nostris. Rēs praetoribus erat nōta sōlīs, īgnōrābātur ā cēterīs. Tum interventu Pomptini atque Flacci pūgna, quae erat commissa, sēdātur. Litterae, quaecumque erant in eō comitātū, integris signis praetoribus traduntur; ipsi comprehensi ad mē, 5 cum iam dīlūcēsceret, dēdūcuntur. — III. 11-III. 35, 15-18. Atque hōrum omnium scelerum improbissimum māchinātōrem, Cimbrum Gabinium, statim ad mē, nihildum suspicantem, vocāvī; deinde item arcessitus est L. Statilius et post eum C. Cethēgus; tardissimē autem Lentulus vēnit, crēdō 10 quod in litteris dandis praeter cōnsuētūdinem proximā nocte vigilārat. — III. III. |