Immagini della pagina
PDF
ePub

aedem Concordiae venīre iubet. Eō senatum advocat magnaque frequentia eius ordinis Volturcium cum lēgātīs introducit, Flaccum praetorem scrīnium cum litterīs, quās ā lēgātīs acceperat, eodem afferre iubet.

5 47. Volturcius interrogatus de itinere, de litteris, postrēmō quid aut qua de causă cōnsilī habuisset, prīmō fingere alia, dissimulāre de coniūrātiōne; post, ubi fidē publică dicere iussus est, omnia, uti gesta erant, aperit, docetque se, paucis ante diebus à Gabinio et Caepāriō 10 socium adscītum, nihil amplius scire quam lēgātōs; tantum modo audire solitum ex Gabīniō P. Autronium, Ser. Sullam, L. Varguntēium, multos praeterea in ea coniuratiōne esse. Eadem Galli fatentur, ac Lentulum dissimulantem coarguunt praeter litteras sermonibus, 15 quōs ille habēre solitus erat: ex librīs Sibyllīnīs rēgnum

36, 1-2. Senātum frequentem celeriter, ut vidistis, coēgī.III. III.

36, 5–37, 5. Intrōdūxi Volturcium sine Gallīs; fidem pūblicam iussū senātūs dedi; hortātus sum, ut ea, quae sciret, sine 5 timōre indicāret. Tum ille dixit, cum vix sẽ ex magnō timōre recreasset, a P. Lentulō sẽ habere ad Catilinam mandāta et litteras, ut servōrum praesidiō ūterētur, ut ad urbem quam primum cum exercitu accederet; id autem eo cōnsilio, ut, cum urbem ex omnibus partibus, quem ad modum descriptum dis10 tributumque erat, incendissent caedemque infinitam civium fecissent, praestō esset ille, qui et fugientes exciperet et sẽ cum his urbānis ducibus coniungeret. Introducti autem Gallī iūs iūrandum sibi et litteras ab Lentulō, Cethēgō, Statiliō ad suam gentem data esse dixerunt, atque ita sibi ab his et à L. Cassio 15 esse praescriptum, ut equitātum in Italiam quam prīmum mitterent; pedestres sibi copias nōn dēfutūrās; Lentulum autem sibi confirmāsse ex fatis Sibyllinis haruspicumque responsis, sē esse tertium illum Cornēlium, ad quem rēgnum hūius urbis atque imperium pervenire esset necesse; Cinnam ante sẽ et

Rōmae tribus Corneliis portendi; Cinnam atque Sullam antea, sẽ tertium esse, cui fātum foret urbis potīrī; praetereā ab incēnsō Capitōliō illum esse vīgēsumum annum, quem saepe ex prodigiis haruspices respondissent bellō civili cruentum fore. Igitur, perlectis litteris, cum prius 5 omnēs sīgna sua cōgnōvissent, senātus dēcernit, utī, abdicātō magistrātu, Lentulus itemque ceteri in liberis custōdiis habeantur. Itaque Lentulus P. Lentulo Spinthērī, qui tum aedilis erat, Cethegus Q. Cornificio, Statilius C. Caesarī, Gabinius M. Crasso, Caepārius — nam is paulō 10 ante ex fugă retractus erat - Cn. Terentio senātōrī trāduntur.

48. Interea plēbs, coniuratione patefacta, quae primō cupida rerum novārum nimis bellō favēbat, mūtātā mente, Catilinae consilia exsecrārī, Cicerōnem ad caelum tollere; 15

[ocr errors]

Sullam fuisse; eundemque dixisse fātālem hunc annum esse ad interitum hūius urbis atque imperī, qui esset annus decimus post virginum absolūtiōnem, post Capitōli autem incēnsiōnem vicēsimus. Hanc autem Cethēgō cum cēterīs contrōversiam fuisse dixerunt, quod Lentulo et aliis Saturnālibus caedem fieri 5 atque urbem incendi placeret, Cethēgō nimium id longum vidērētur. III. IV.

37, 5-12. Atque ita cēnsuērunt, ut P. Lentulus, cum sẽ praetūrā abdicāsset, in cūstōdiam traderetur; itemque uti C. Cethegus, L. Statilius, P. Gabinius, qui omnes praesentes erant, in 10 custōdiam traderentur; atque idem hōc decrētum est in L. Cassium, qui sibi prōcūrātiōnem incendendae urbis dēpoposcerat; in M. Cēpārium, cui ad sollicitandōs pāstōrēs Āpūliam attribūtam esse erat indicatum; in P. Furium, qui est ex eis colonis, quōs Faesulās L. Sulla dēdūxit; in Q. Annium Chilōnem, qui 15 ūnā cum hōc Furiō semper erat in hāc Allobrogum sollicitātiōne versatus; in P. Umbrēnum, libertinum hominem, à quò prīmum Gallōs ad Gabinium perductōs esse cōnstābat. III.

VI.

[ocr errors]

veluti ex servitute erepta gaudium atque laetitiam agitā bat; namque alia belli facinora praedae magis quam dētrīmento fore, incendium vērō crūdēle, immoderātum ac sibi maxumē calamitōsum putabat, quippe cui omnes copiae 5 in ūsū cotīdiānō et cultu corporis erant.

Post eum diem quidam L. Tarquinius ad senātum adductus erat, quem ad Catilinam proficiscentem ex itinere retrāctum āiēbant. Is cum sẽ diceret indicatūrum dē coniūrātiōne, sī fidēs pūblica data esset, iussus à consule 10 quae sciret ēdīcere, eadem fere quae Volturcius, dē parātīs incendiis, de caede bonorum, de itinere hostium, senātum docet; praetereā sē missum à M. Crassō, qui Catilinae nuntiaret, nē eum Lentulus et Cethegus aliique ex coniurātiōne deprehēnsī terrerent, eōque magis properāret ad 15 urbem accedere, quō et cēterōrum animōs reficeret et illī facilius ē periculō eriperentur. Sed ubi Tarquinius Crassum nominavit, hominem nobilem, mäxumīs divitiis, summā potentia, aliī rem incrēdibilem ratī, pars, tametsi vērum exīstumābant, tamen quia in tālī tempore tanta 20 vīs hominis magis lēniunda quam exagitanda vidēbātur, plērīque Crassō ex negōtiīs prīvātīs obnoxiī, conclamant indicem falsum esse, deque eā rē postulant uti referātur. Itaque, consulente Cicerone, frequens senatus decernit, Tarquini indicium falsum vidērī eumque in vinculis reti25 nendum, neque amplius potestatem faciundam, nisi dē eō indicaret, cuius cōnsiliō tantam rem esset mentitus. Erant eo tempore qui existumārent indicium illud ā P. Autroniō māchinātum, quō facilius, appellātō Crassō, per societatem periculi reliquos illius potentia tegeret. 30 Alii Tarquinium à Cicerōne immissum āiēbant, nē Crassus mōre suō, susceptō malōrum patrociniō, rem publicam conturbaret. Ipsum Crassum ego postea praedicantem

audīvī, tantam illam contumēliam sibi ab Cicerōne impositam.

49. Sed iisdem temporibus Q. Catulus et C. Pisō neque pretiō neque grātiā Cicerōnem impellere quīvēre, uti per Allobrogēs aut alium indicem C. Caesar falsō 5 nōminārētur. Nam uterque cum illō gravīs inimicitiās exercebant: Piso oppugnatus in iudicio pecuniarum repetundārum propter cūiusdam Trānspadānī supplicium iniūstum; Catulus ex petītiōne pontificātūs odiō incēnsus, quod extrēmā aetāte, māxumīs honōribus ūsus, ab adulē- 10 scentulō Caesare victus discesserat. Rēs autem oportuna vidēbātur, quod is prīvātim ēgregiā līberālitāte, pūblicē māxumīs mūneribus, grandem pecuniam debebat. Sed ubi cōnsulem ad tantum facinus impellere nequeunt, ipsī singillatim circumeundo atque ementiundo, quae se ex 15 Volturcio aut Allobrogibus audisse dicerent, magnam illi invidiam conflaverant, usque eo, ut nonnulli equites Rōmānī, qui praesidi causa cum tēlis erant circum aedem Concordiae, seu periculi magnitudine seu animī mobilitāte impulsi, quo studium suum in rem publicam 20 clarius esset, egredienti ex senātū Caesarī gladiō minitārentur.

50. Dum haec in senātū aguntur et dum lēgātīs Allobrogum et T. Volturcio, comprobātō eōrum indicio, praemia decernuntur, liberti et pauci ex clientibus Len- 25 tulī dīvorsīs itineribus opificēs atque servitia in vīcīs ad eum ēripiundum sollicitabant, partim exquīrēbant ducēs multitudinum, qui pretio rem publicam vēxāre soliti erant; Cethegus autem per nuntiōs familiam atque lībertōs suōs, lēctōs et exercitātōs, ōrābat ut grege factō 30 cum tēlis ad sēsē irrumperent. Consul ubi ea parārī cōgnovit, dispositīs praesidiis ut rēs atque tempus monē

bat, convocătō senātu, refert quid de iis fieri placeat, qui in custodiam traditi erant.. Sed eōs paulo ante frequens senātus iudicāverat contra rem publicam fecisse. - Tum D. Iūnius Sīlānus, prīmus sententiam rogātus, quod eō 5 tempore consul designātus erat, de iis, qui in custōdiīs tenēbantur, et praeterea dē L. Cassiō, P. Furiō, P. Umbrēnō, Q. Anniō, sī dēprehensi forent, supplicium sumundum decreverat; isque postea, permōtus ōrātiōne C. Caesaris, pedibus in sententiam Ti. Nerōnis itūrum 10 se dixerat, qui de ea rē, praesidiis abductīs, referundum censuerat. Sed Caesar, ubi ad eum ventum est, rogātus sententiam à consule, huiusce modi verba locutus est:

51. "Omnis hominēs, patrēs cōnscripti, qui dē rēbus dubiis consultant, ab odio, amicitia, īrā atque misericordia 15 vacuos esse decet. Haud facile animus vērum prōvidet, ubi illa officiunt, neque quisquam omnium lubīdinī simul et ūsuī pāruit. Ubi intenderis ingenium, valet; si lubidō possidet, ea dominātur, animus nihil valet. Māgna mihi copia est memorandī, patrēs cōnscripti, qui rēgēs atque 20 populi, īrā aut misericordia impulsi, male consuluerint; sed ea mālō dīcere, quae māiōrēs nostrī contrā lubīdinem animī suī rēctē atque ōrdine fēcēre. Bellō Macedonicō,

5

40, 2-11. Videō duas adhuc esse sententias; ūnam D. Sīlānī, qui censet eos, qui haec dēlēre cōnāti sunt, morte esse multandōs; alteram C. Caesaris, qui mortis poenam removet, cēterōrum suppliciorum omnes acerbitātēs amplectitur. Uterque et

suā dīgnitāte et prō rērum magnitudine in summā sevēritāte versātur. Alter eōs, qui nōs omnēs vītā privāre cōnāti sunt, qui dēlēre imperium, qui populi Rōmānī nōmen exstinguere, punctum temporis frui vītā et hoc communi spīritū nōn putat oportere atque hoc genus poenae saepe in improbōs cīvēs in hāc 10 rē pūblicā esse ūsūrpātum recordātur. — IV. iv.

« IndietroContinua »