Immagini della pagina
PDF
ePub

"Longe mihi alia mens est, patres conscripti, cum rēs atque pericula nostra considerō, et cum sententias nōnnūllōrum ipse mēcum reputō. Illī mihi disseruisse videntur de poenā eōrum, qui patriae, parentibus, āris atque 5 focis suis bellum parāvēre; rēs autem monet cavēre ab illis magis quam, quid in illōs statuāmus, cōnsultare. Nam cētera maleficia tum persequare, ubi facta sunt; hōc, nisi prōvīderis nē accidat, ubi ēvēnit, frūstrā iūdicia implōrēs: captă urbe, nihil fit reliqui victīs. Sed, per deōs immortā10 līs, vōs ego appello, qui semper domōs, villās, sīgna, tabulās vostrās plūris quam rem publicam fecistis: sĩ ista, cuiuscumque modi sunt, quae amplexāminī, retinere, sī voluptatibus vostris ōtium praebere voltis, expergīsciminī aliquandō et capessite rem publicam. Nōn agitur 15 de vectigalibus neque de sociōrum iniuriis; lībertās et anima nostra in dubio est.

"Saepenumerō, patres conscripti, multa verba in hōc ōrdine fēcī, saepe dē lūxuriā atque avāritiā nostrōrum cīvium questus sum, multōsque mortālīs eā causā advor20 sōs habeō; qui mihi atque animo meo nullius umquam dēlicti gratiam fecissem, haud facile alterius lubīdinī male facta condōnābam. Sed ea tametsi võs parvi pendēbātis, tamen rēs publica firma erat: opulentia neglegentiam tolerabat. Nunc vērō nōn id agitur, bonīsne an 25 malis mōribus vīvāmus, neque quantum aut quam magnificum imperium populi Romānī sit, sed haec, cuiuscumque modi videntur, nostra an nōbīscum ūnā hostium futūra sint. Hic mihi quisquam mānsuētūdinem et misericordiam nominat. Iam pridem equidem nōs vēra vocabula 30 rērum āmīsimus: quia bona aliēna largīrī līberālitās, malārum rērum audācia fortitūdō vocātur, eō rēs pūblica in extrēmō sita est. Sint sānē, quoniam ita sẽ mōrēs

habent, liberālēs ex sociōrum fortūnīs, sint misericordēs in fūribus aerārī; nē illī sanguinem nostrum largiantur, et, dum paucis scelerātis parcunt, bonos omnis perditum eant.

"Bene et composite C. Caesar paulo ante in hōc ōrdine 5 dē vītā et morte disseruit, crēdō falsa exīstumāns ea, quae de inferis memorantur, dīvorsō itinere malōs ā bonis loca taetra, inculta, foeda atque formīdulōsa habēre. Itaque censuit pecunias eōrum publicandās, ipsōs per municipia in custōdiīs habendōs, vidēlicet timēns, 10 nē, sī Rōmae sint, aut à populāribus coniūrātiōnis aut a multitudine conducta per vim eripiantur. Quasi vērō mali atque scelesti tantum modo in urbe et non per tōtam Italiam sint, aut nōn ibi plūs possit audacia, ubi ad defendundum opēs minōrēs sunt. Quā rē vānum 15 equidem hoc consilium est, si periculum ex illīs metuit; sī in tantō omnium metū sōlus nōn timet, eō magis refert mē mihi atque vōbīs timēre. Quã rẽ cum dē P. Lentulō ceterisque statuētis, prō certō habētōte, vōs simul dē exercitu Catilinae et dē omnibus coniūrātīs decernere. 20 Quantō vōs attentius ea agētis, tantō illīs animus īnfīrmior erit; sī paulum modo vōs languēre vīderint, iam omnes ferōcēs aderunt.

"Nōlīte exīstumāre māiōrēs nostrōs armis rem publicam ex parvā māgnam fecisse. Sī ita rēs esset, multo pul- 25 cherrumam eam nōs habērēmus; quippe sociōrum atque cīvium, praetereā armōrum atque equōrum mãāior cōpia nobis quam illis est. Sed alia fuere, quae illōs magnōs fecere, quae nobis nulla sunt: domi industria, forīs iūstum imperium, animus in cōnsulundō liber, neque dēlīctō neque 30 lubīdini obnoxius. Prō hīs nōs habēmus lūxuriam atque avāritiam, pūblicē egestātem, prīvātim opulentiam; lau

dāmus dīvitiās, sequimur inertiam; inter bonōs et malōs discrimen nullum, omnia virtūtis praemia ambitiō possidet. Neque mīrum: ubi vōs sēparātim sibi quisque cōnsilium capitis, ubi domī voluptatibus, hīc pecuniae aut 5 gratiae servītis, eō fit, ut impetus fiat in vacuam rem publicam.

"Sed ego haec omitto. Coniūrāvēre nōbilissumī cīvēs patriam incendere, Gallōrum gentem înfestissumam nōminī Rōmānō ad bellum arcessunt, dux hostium cum 10 exercitu supra caput est; vōs cunctāminī etiam nunc et dubitātis, quid intrā moenia dēprehēnsīs hostibus faciātis? Misereāminī cēnseō — dēlīquēre hominēs adulēscentuli per ambitiōnem atque etiam armātōs dīmittātis. Nē ista võbīs mānsuētūdō et misericordia, sī illī arma 15 ceperint, in miseriam convortat. Scilicet res ipsa aspera est, sed vōs nōn timētis eam. Immō vērō māxumē; sed inertia et mollitia animi alius alium exspectantes cunctaminī, videlicet dis immortalibus confisi, qui hanc rem publicam saepe in māxumīs periculis servāvēre. Nōn 20 võtīs neque suppliciīs muliebribus auxilia deōrum parantur; vigilandō, agundō, bene consulundō prospera omnia cēdunt; ubi sōcordiae te atque īgnāviae trādideris, nēquīquam deōs implōrēs; īrātī infēstīque sunt. Apud mãiōrēs nostrōs A. Manlius Torquatus bellō Gallicō filium 25 suum, quod is contra imperium in hostem pūgnāverat, necārī iussit, atque ille egregius adulēscēns immoderatae fortitudinis morte poenas dedit; vōs de crūdēlissumīs parricīdīs quid statuātis cunctāminī? Videlicet cētera vīta eōrum huic scelerī obstat. Vērum parcite dīgnitātī 30 Lentulī, si ipse pudicitiae, si fămae suae, sī dīs aut hominibus umquam ullīs pepercit; īgnoscite Cethēgī adulēscentiae, nisi iterum patriae bellum fecit. Nam quid ego

[ocr errors]

dē Gabīniō, Statiliō, Caepāriō loquar? quibus sī quicquam umquam pensi fuisset, nōn ea consilia de re publică habuissent. Postrēmō, patres conscripti, si mehercule peccato locus esset, facile paterer vōs ipsā rē corrigī, quoniam verba contemnitis; sed undique circumventi 5 sumus. Catilina cum exercitu faucibus urget, aliī intrā moenia atque in sinu urbis sunt hostes, neque parări neque consuli quicquam potest occulté: quo magis properandum est.

"Quā rē ego ita cēnseō: cum nefāriō cōnsilio scelera- 10 tōrum civium res publica in maxuma pericula vēnerit, iique indicio T. Volturci et lēgātōrum Allobrogum convicti confessique sint, caedem, incendia aliaque se foeda atque crūdēlia facinora in cīvīs patriamque parāvisse, dē confessis, sicutī dē manufēstīs rerum capitālium, mōre 15 māiōrum supplicium sumundum."

53. Postquam Catō adsēdit, consulārēs omnes itemque senātūs māgna pars sententiam eius laudant, virtūtem animi ad caelum ferunt; alii alios increpantēs timidōs vocant, Catō clārus atque magnus habetur; senātī dēcrē- 20 tum fit, sicutī ille censuerat.

Sed mihi multa legenti, multa audienti, quae populus Rōmānus domī mīlitiaeque, marī atque terrā praeclāra facinora fecit, forte lubuit attendere, quae rēs māxumē tanta negōtia sustinuisset. Sciebam saepenumero parvā 25 manū cum māgnīs legiōnibus hostium contendisse; cōgnōveram parvīs cōpiīs bella gesta cum opulentīs rēgibus; ad hōc saepe fortunae violentiam toleravisse; fācundiā Graecōs, glōriā bellī Gallōs ante Rōmānōs fuisse. Ac mihi multa agitanti constabat paucōrum civium egregiam 30 virtutem cuncta patrāvisse, eoque factum uti dīvitiās paupertas, multitudinem paucitas superaret. Sed post

quam lūxū atque dēsidiā cīvitas corrupta est, rūrsus rēs publica māgnitudine suā imperātōrum atque magistrātuum vitia sustentābat; ac, sīcutī effētā parente, multis tempestatibus haud sāne quisquam Romae virtute māg5 nus fuit. Sed memoria mea ingenti virtute, dīvorsīs mōribus fuere viri duo, M. Cato et C. Caesar. Quōs quoniam rēs obtulerat, silentio praeterire non fuit consilium, quin utriusque nātūram et mōrēs, quantum ingeniō possem, aperirem.

10 54. Igitur iis genus, aetās, eloquentia prope aequalia fuēre, māgnitūdō animī pār, item glōria, sed alia aliī. Caesar beneficiis ac mūnificentiā māgnus habēbātur, integritāte vitae Catō. Ille mansuetudine et misericordia clārus factus, huic sevēritās dīgnitātem addiderat. Caesar 15 dando, sublevando, ignoscundō, Catō nihil largiundō glōriam adeptus est. In alterō miseris perfugium erat, in alterō malis perniciēs; illius facilitās, hūius cōnstantia laudābātur. Postrēmō Caesar in animum induxerat labō

rāre, vigilāre; negōtiīs amīcōrum intentus sua neglegere, 20 nihil denegare quod dōnō dignum esset; sibi māgnum imperium, exercitum, bellum novom exoptābat, ubi virtūs ēnitescere posset. At Catōnī studium modestiae, decoris, sed māxumē sevēritātis erat; nōn dīvitiīs cum dīvite, neque factiōne cum factiōsō, sed cum strēnuō virtute, 25 cum modestō pudōre, cum innocente abstinentia certabat; esse quam vidērī bonus mālēbat: ita, quò minus petēbat glōriam, eō magis illum sequēbātur.

55. Postquam, ut dixi, senātus in Catōnis sententiam discessit, consul, optumum factu ratus noctem quae in30 stabat antecapere, ne quid eō spatio novārētur, trēsvirōs, quae supplicium postulabat, parare iubet; ipse, praesidiis dispositis, Lentulum in carcerem dēdūcit; idem fit cēte

« IndietroContinua »