Immagini della pagina
PDF
ePub

dē Gabīniō, Statiliō, Caepāriō loquar? quibus sĩ quicquam umquam pēnsī fuisset, nōn ea cōnsilia dē rē pūblicā habuissent. Postrēmō, patrēs cōnscrīptī, sī mehercule peccato locus esset, facile paterer vōs ipsā rē corrigī, quoniam verba contemnitis; sed undique circumventi 5 sumus. Catilina cum exercitu faucibus urget, alii intrā moenia atque in sinu urbis sunt hostēs, neque parārī neque consuli quicquam potest occulte: quō magis properandum est.

66

"Quā rē ego ita censeō: cum nefariō consilio scelera- 10 tōrum civium res publica in māxuma perīcula vēnerit, iique indicio T. Volturci et lēgātōrum Allobrogum convicti confessique sint, caedem, incendia aliaque se foeda atque crūdēlia facinora in civis patriamque parāvisse, dē cōnfessis, sicutī dē manufēstīs rērum capitālium, mōre 15 mãiōrum supplicium sumundum."

53. Postquam Cato adsedit, consulārēs omnes itemque senātūs māgna pars sententiam eius laudant, virtutem animi ad caelum ferunt; alii alios increpantēs timidōs vocant, Catō clārus atque magnus habetur; senātī dēcrē- 20 tum fit, sicutī ille censuerat.

Sed mihi multa legenti, multa audienti, quae populus Rōmānus domi militiaeque, mari atque terra praeclara facinora fecit, forte lubuit attendere, quae rēs māxumē tanta negōtia sustinuisset. Sciebam saepenumero parva 25 manū cum māgnīs legiōnibus hostium contendisse; cōgnōveram parvis copiis bella gesta cum opulentis rēgibus; ad hoc saepe fortunae violentiam toleravisse; facundia Graecōs, glōriā bellī Gallōs ante Rōmānōs fuisse. Ac mihi multa agitanti constabat paucorum civium egregiam 30 virtutem cuncta patrāvisse, eoque factum uti dīvitiās paupertās, multitudinem paucitās superaret. Sed post

quam lūxū atque dēsidiā cīvitās corrupta est, rūrsus rēs publica magnitudine sua imperātōrum atque magistrātuum vitia sustentābat; ac, sīcuti effētā parente, multīs tempestatibus haud sānē quisquam Rōmae virtute māg5 nus fuit. Sed memoria mea ingenti virtute, dīvorsīs mōribus fuēre virī duo, M. Catō et C. Caesar. Quōs quoniam rēs obtulerat, silentio praeterire nōn fuit cōnsilium, quin utriusque nātūram et mōrēs, quantum ingenio possem, aperirem.

10 54. Igitur iis genus, aetās, ēloquentia prope aequālia fuere, magnitudō animī pār, item glōria, sed alia aliī. Caesar beneficiis ac munificentia māgnus habēbātur, integritāte vitae Catō. Ille mansuetudine et misericordia clārus factus, huic sevēritās dīgnitātem addiderat. Caesar 15 dando, sublevando, ignoscundo, Catō nihil largiundō glōriam adeptus est. In alterō miseris perfugium erat, in alterō malis pernicies; illius facilitās, hūius constantia laudābātur. Postrēmō Caesar in animum induxerat labōrāre, vigilare; negōtiis amīcōrum intentus sua neglegere, 20 nihil dēnegāre quod dōnō dīgnum esset; sibi māgnum imperium, exercitum, bellum novom exoptabat, ubi virtūs ēnitescere posset. At Catōnī studium modestiae, decoris, sed māxumē sevēritātis erat; nōn dīvitiīs cum dīvite, neque factione cum factiōsō, sed cum strēnuō virtute, 25 cum modestō pudōre, cum innocente abstinentia certābat; esse quam vidērī bonus mālēbat: ita, quo minus petēbat glōriam, eō magis illum sequēbātur.

55. Postquam, ut dixi, senātus in Catōnis sententiam discessit, consul, optumum factu ratus noctem quae in30 stabat antecapere, ne quid eō spatiō novārētur, trēsvirōs, quae supplicium postulabat, parare iubet; ipse, praesidiis dispositīs, Lentulum in carcerem dēdūcit; idem fit cete

rīs per praetōrēs. Est in carcere locus, quod Tullianum appellatur, ubi paululum adscenderis ad laevam, circiter duodecim pedes humi depressus. Eum muniunt undique parietes atque insuper camera lapideīs fornicibus iuncta, sed incultu, tenebris, odōre, foeda atque terribilis ēius 5 facies est. In eum locum postquam demissus est Lentulus, vindices rerum capitālium, quibus praeceptum erat,

[graphic][subsumed][subsumed][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

laqueō gulam fregere. Ita ille patricius ex gente clarissumā Cornēliōrum, qui cōnsulāre imperium Rōmae habuerat, dignum moribus factisque suis exitium vitae invenit. 10 De Cethegō, Statiliō, Gabīniō, Caepāriō, eōdem modo supplicium sumptum est.

56. Dumea Romae geruntur, Catilina ex omni cōpiā, quam et ipse adduxerat et Manlius habuerat, duas legiōnēs instituit, cohortis prō numero militum complet. 15

Deinde, ut quisque voluntarius aut ex sociis in castra vēnerat, aequāliter distribuerat, ac brevī spatiō legiōnēs numerō hominum explēverat, cum initiō nōn amplius duobus milibus habuisset. Sed ex omni cōpia circiter 5 pars quarta erat militāribus armis instructa; cēterī, ut quemque casus armāverat, sparōs aut lanceās, alii praeacūtās sudīs portabant. Sed postquam Antonius cum exercitu adventābat, Catilina per montis iter facere, modo ad urbem, modo in Galliam vorsus castra movēre, 10 hostibus occasiōnem pugnandi non dare: spērābat prope diem māgnās cōpiās sēsē habitūrum, sī Rōmae sociī incepta patrāvissent. Interea servitia repudiābat, cuius initiō ad eum magnae cōpiae concurrebant, opibus coniūrātiōnis frētus, simul aliēnum suīs rationibus exīstu15 māns, vidērī causam cīvium cum servīs fugitīvīs commūnicāvisse.

52, 4-7. Itaque ego illum exercitum prae Gallicanīs legiōnibus et hoc dilectū, quem in agrō Pīcēnō et Gallicō Q. Metellus habuit, et his cōpiis, quae a nōbīs cotidie comparantur, māgnō opere contemnō, collectum ex senibus dēspērātīs, ex agresti 5 lūxuria, ex rūsticīs dēcoctōribus, ex eis, qui vadimōnia deserere quam illum exercitum māluērunt; quibus ego non modo si aciem exercitus nostrī, vērum etiam sī ēdictum praetōris ostendero, concident. — II. III.

52, 4-7. Instruite nunc, Quirītēs, contrā hās tam praeclārās 10 Catilinae cōpiās vestra praesidia vestrōsque exercitūs. Et prīmum gladiātōrī illī cōnfectō et sauciō cōnsulēs imperātōrēsque vestrōs oppōnite; deinde contrā illam naufragōrum ēiectain ac dēbilitātam manum, flōrem tōtius Italiae ac rōbur ēdūcite. Iam vērō urbēs colōniārum ac mūnicipiōrum respondebunt Catilinae 15 tumulis silvestribus. Neque ego cēterās cōpiās, ōrnāmenta, praesidia vestra cum illīus latrōnis inopiā atque egestāte cōnferre debeō. — II. XI.

57. Sed postquam in castra nuntius pervēnit Rōmae coniurationem patefactam, de Lentulo et Cethegō cēterisque, quōs suprā memorāvī, supplicium sumptum, plērīque, quos ad bellum spēs rapīnārum aut novārum rērum studium illexerat, dīlābuntur; reliquōs Catilina per montis 5 asperōs magnis itineribus in agrum Pistōriēnsem abducit eō cōnsiliō, utī per trāmitēs occulte perfugeret in Galliam Transalpinam. At Q. Metellus Celer cum tribus legiōnibus in agrō Pīcēnō praesidebat, ex difficultate rērum eadem illa existumāns, quae supra diximus, Catilīnam 10 agitare. Igitur, ubi iter ēius ex perfugis cōgnōvit, castra properē mōvit ac sub ipsis radicibus montium cōnsēdit, qua illī dēscēnsus erat in Galliam properanti. Neque tamen Antōnius procul aberat, utpote qui māgnō exercitū locis aequiōribus expedītus tardātōs in fuga sequeretur. 15 Sed Catilina, postquam videt montibus atque copiis hostium sēsē clausum, in urbe rēs advorsās, neque fugae neque praesidī ūllam spem, optumum factu ratus in tālī rē fortūnam belli temptare, statuit cum Antōniō quam primum confligere. Itaque, contiōne advocata, huiusce 20 modī ōrātiōnem habuit:

58. "Compertum ego habeō, mīlitēs, verba virtūtem nōn addere, neque ex īgnāvō strenuum neque fortem ex timido exercitum ōrātiōne imperatoris fieri. Quanta cuiusque animō audācia nātūrā aut mōribus inest, tanta 25 in bellō patere solet. Quem neque gloria neque pericula excitant, nequiquam hortere; timor animi auribus officit. Sed ego vōs, quō pauca monērem, advocāvī, simul uti causam mei cōnsilī aperirem.

Scītis equidem, militēs, sōcordia atque ignavia Lentulī 30 quantam ipsi nōbisque cladem attulerit, quoque modō, dum ex urbe praesidia opperior, in Galliam proficiscī

« IndietroContinua »