Immagini della pagina
PDF
ePub

rīs per praetōrēs. Est in carcere locus, quod Tullianum appellatur, ubi paululum adscenderis ad laevam, circiter duodecim pedēs humi depressus. Eum muniunt undique parietes atque insuper camera lapideīs fornicibus iuncta, sed incultu, tenebris, odore, foeda atque terribilis ēius 5 facies est. In eum locum postquam demissus est Lentulus, vindices rerum capitalium, quibus praeceptum erat,

[graphic][subsumed][ocr errors][merged small][subsumed][merged small][subsumed][merged small][merged small]

laqueō gulam fregere. Ita ille patricius ex gente clarissumā Corneliōrum, qui consulāre imperium Romae habuerat, dignum moribus factisque suis exitium vitae invenit. 10 De Cethegō, Statiliō, Gabīniō, Caepāriō, eōdem modō supplicium sumptum est.

56. Dum ea Romae geruntur, Catilina ex omni copia, quam et ipse adduxerat et Manlius habuerat, duas legiōnēs instituit, cohortis prō numerō militum complet. 15

Deinde, ut quisque voluntarius aut ex sociis in castra vēnerat, aequaliter distribuerat, ac brevi spatiō legiōnēs numerō hominum explēverat, cum initiō nōn amplius duobus milibus habuisset. Sed ex omni cōpiā circiter 5 pars quarta erat mīlitāribus armis instructa; cēterī, ut quemque casus armāverat, sparōs aut lanceās, aliī praeacūtās sudīs portabant. Sed postquam Antonius cum exercitu adventabat, Catilina per montis iter facere, modo ad urbem, modo in Galliam vorsus castra movēre, 10 hostibus occasiōnem pugnandī nōn dare: spērābat prope diem māgnās cōpiās sēsē habiturum, sī Rōmae sociī incepta patrāvissent. Interea servitia repudiabat, cuius initiō ad eum magnae cōpiae concurrebant, opibus coniūrātiōnis frētus, simul aliēnum suīs rationibus exīstu15 māns, vidērī causam cīvium cum servis fugitīvīs communicāvisse.

52, 4-7. Itaque ego illum exercitum prae Gallicanīs legiōnibus et hoc dilectū, quem in agrō Pīcēnō et Gallicō Q. Metellus habuit, et his cōpiīs, quae ā nōbīs cotidie comparantur, māgnō opere contemnō, collectum ex senibus despērātīs, ex agresti 5 lūxuria, ex rūsticīs dēcoctōribus, ex eis, qui vadimōnia deserere quam illum exercitum māluērunt; quibus ego non modo si aciem exercitus nostrī, vērum etiam sī ēdictum praetōris ostenderō, concident. — II. III.

52, 4-7. Instruite nunc, Quirītēs, contrā hās tam praeclārās 10 Catilinae cōpiās vestra praesidia vestrōsque exercitus. Et prīmum gladiātōrī illī cōnfectō et sauciō cōnsulēs imperātōrēsque vestrōs oppōnite; deinde contrā illam naufragōrum ēiectain ac dēbilitātam manum, flōrem tōtius Italiae ac rōbur ēdūcite. Iam vērō urbēs colōniārum ac mūnicipiōrum respondēbunt Catilinae 15 tumulis silvestribus. Neque ego ceteras cōpiās, ōrnāmenta, praesidia vestra cum illius latrōnis inopiā atque egestate cōnferre debeō.— II. XI.

57. Sed postquam in castra nuntius pervenit Rōmae coniūrātiōnem patefactam, dē Lentulō et Cethegō cēterīsque, quos supra memoravi, supplicium sumptum, plerique, quōs ad bellum spēs rapīnārum aut novārum rērum studium illexerat, dīlābuntur; reliquos Catilina per montis 5 asperōs māgnīs itineribus in agrum Pistōriēnsem abducit eō consiliō, uti per tramites occulte perfugeret in Galliam Transalpīnam. At Q. Metellus Celer cum tribus legiōnibus in agrō Pīcēnō praesidēbat, ex difficultāte rērum eadem illa existumāns, quae supra diximus, Catilīnam 10 agitare. Igitur, ubi iter eius ex perfugis cognovit, castra properē mōvit ac sub ipsis rādīcibus montium cōnsēdit, qua illi descensus erat in Galliam properanti. Neque tamen Antonius procul aberat, utpote qui magnō exercitū locis aequiōribus expeditus tardātōs in fugā sequeretur. 15 Sed Catilina, postquam videt montibus atque copiis hostium sēsē clausum, in urbe rēs advorsās, neque fugae neque praesidī ūllam spem, optumum factu ratus in tālī rē fortunam belli temptare, statuit cum Antōniō quam primum confligere. Itaque, contiōne advocātā, hūiusce 20 modī ōrātiōnem habuit:

58. "Compertum ego habeo, militēs, verba virtutem nōn addere, neque ex īgnāvō strēnuum neque fortem ex timido exercitum ōrātiōne imperātōris fieri. Quanta cuiusque animō audācia nātūrā aut mōribus inest, tanta 25 in bellō patere solet. Quem neque gloria neque pericula excitant, nequiquam hortere; timor animī auribus officit. Sed ego vōs, quō pauca monērem, advocāvī, simul utī causam mei cōnsilī aperirem.

Scītis equidem, mīlitēs, sōcordia atque īgnāvia Lentulī 30 quantam ipsi nobisque cladem attulerit, quoque modo, dum ex urbe praesidia opperior, in Galliam proficiscī

nequiverim. Nunc vero quo loco rēs nostrae sint, iuxta mēcum omnes intellegitis. Exercitus hostium duo, ūnus ab urbe, alter à Gallia obstant; diutius in his locis esse, sī māxumē animus ferat, frumenti atque aliārum rērum 5 egestas prohibet; quocumque ire placet, ferrō iter aperiundum est. Quapropter vōs moneō, uti forti atque parātō animō sītis, et, cum proelium inībitis, memineritis vōs divitias, decus, gloriam, praeterea libertatem atque patriam in dextrīs vostrīs portare. Si vincimus, omnia 10 nōbīs tūta erunt, commeātus abundē, mūnicipia atque coloniae patēbunt: sin metu cesserimus, eadem illa advorsa fient; neque locus neque amicus quisquam teget, quem arma nōn tēxerint. Praeterea, mīlitēs, nōn eadem nobis et illīs necessitūdō impendet: nōs prō patriā, prō 15 libertate, prō vītā certāmus; illis supervacaneum est pro potentia paucōrum pūgnāre.

Quō audacius aggrediāminī, memorēs pristinae virtutis. Licuit-vōbīs cum summā turpitudine in exsiliō aetatem agere; potuistis nonnulli Romae, amissīs bonīs, aliēnās 20 opēs exspectare; quia illa foeda atque intoleranda virīs videbantur, haec sequi decrevistis. Si haec relinquere voltis, audacia opus est; nēmō nisi victor pāce bellum mūtāvit. Nam in fuga salutem spērāre, cum arma, quibus corpus tegitur, ab hostibus avorteris, ea vērō 25 dementia est. Semper in proeliō iīs māxumum est perīculum, qui māxumē timent; audacia prō mūrō habētur.

Cum vōs considerō, militēs, et cum facta vostra aestumō, māgna mē spēs victoriae tenet. Animus, aetās, virtus vostra me hortantur, praeterea necessitūdō, quae 30 etiam timidos fortis facit. Nam multitudō hostium nē circumvenire queat, prohibent angustiae loci. Quod si virtūtī vostrae fortūna invīderit, cavēte inulti animam

amittatis, neu capti potius sicuti pecora trucīdēminī, quam virōrum mōre pūgnantēs cruentam atque luctuōsam victoriam hostibus relinquatis."

59. Haec ubi dixit, paululum commoratus, signa canere iubet atque instructōs ōrdinēs in locum aequom 5 dēdūcit. Dein, remōtis omnium equis, quō mīlitibus exaequātō periculō animus amplior esset, ipse pedes exercitum pro loco atque copiis instruit. Nam, uti plānities erat inter sinistros montis et ab dexterā rūpe aspera, octo cohortis in fronte constituit, reliquārum 10 sīgna in subsidio artius collocat; ab iis centuriōnēs omnīs, lēctōs et ēvocātōs, praeterea ex gregāriīs mīlitibus optumum quemque armātum in prīmam aciem subducit. C. Manlium in dextra, Faesulanum quendam in sinistra parte curare iubet; ipse cum libertis et cālōnibus 15 propter aquilam adsistit, quam bello Cimbricō C. Marius in exercitu habuisse dīcēbātur.

At ex altera parte C. Antōnius, pedibus aeger, quod proelio adesse nequibat, M. Petreiō lēgātō exercitum permittit. Ille cohortis veterānās, quas tumultus causā 20 conscripserat, in fronte, post eas cēterum exercitum in subsidiis locat; ipse equo circumiēns, unumquemque nōmināns, appellat, hortatur, rogat, ut meminerint sẽ contrā latrōnēs inermōs, prō patriā, prō līberīs, prō ārīs atque focis suis certare. Homō militāris, quod amplius 25 annōs trīgintā tribūnus aut praefectus aut lēgātus aut praetor cum magnā glōria in exercitu fuerat, plērōsque ipsōs factaque eōrum fortia noverat; ea commemorandō militum animos accendebat.

60. Sed ubi, omnibus rēbus explōrātīs, Petrēius tubā 30 signum dat, cohortis paulatim incedere iubet; idem facit. hostium exercitus. Postquam eo ventum est, unde a

« IndietroContinua »