Immagini della pagina
PDF
ePub

nequiverim. Nunc verò quo loco rēs nostrae sint, iuxta mēcum omnēs intellegitis. Exercitus hostium duo, ūnus ab urbe, alter à Gallia obstant; diutius in his locīs esse, sī māxumē animus ferat, frumenti atque aliārum rērum 5 egestas prohibet; quocumque īre placet, ferrō iter aperiundum est. Quapropter vōs moneō, uti forti atque parātō animō sītis, et, cum proelium inībitis, memineritis vōs divitias, decus, gloriam, praeterea libertatem atque patriam in dextrīs vostrīs portare. Sī vincimus, omnia 10 nōbīs tūta erunt, commeatus abundē, municipia atque coloniae patēbunt: sin metū cesserimus, eadem illa advorsa fient; neque locus neque amīcus quisquam teget, quem arma non texerint. Praeterea, mīlitēs, nōn eadem nobis et illīs necessitūdō impendet: nōs prō patria, prō 15 libertate, pro vītā certāmus; illis supervacaneum est prō potentia paucōrum pūgnāre.

Quō audacius aggrediāminī, memorēs prīstinae virtūtis. Licuit-vobis cum summā turpitudine in exsiliō aetatem agere; potuistis nōnnulli Rōmae, āmissīs bonīs, aliēnās 20 opēs exspectare; quia illa foeda atque intoleranda virīs videbantur, haec sequi decrevistis. Si haec relinquere voltis, audacia opus est; nēmō nisi victor pace bellum mūtāvit. Nam in fuga salutem spērāre, cum arma, quibus corpus tegitur, ab hostibus avorteris, ea vērō 25 dementia est. Semper in proeliō iīs māxumum est perīculum, qui maxumē timent; audacia prō mūrō habetur.

Cum vōs cōnsīderō, mīlitēs, et cum facta vostra aestumō, magna mē spēs victoriae tenet. Animus, aetās, virtus vostra me hortantur, praeterea necessitūdō, quae 30 etiam timidos fortis facit. Nam multitūdō hostium nē circumvenire queat, prohibent angustiae loci. Quod si virtūtī vostrae fortūna invīderit, cavēte inulti animam

amittatis, neu capti potius sicuti pecora trucīdēminī, quam virōrum mōre pūgnantes cruentam atque luctuōsam victoriam hostibus relinquätis."

59. Haec ubi dixit, paululum commoratus, sīgna canere iubet atque instructōs ōrdinēs in locum aequom 5 dēducit. Dein, remōtīs omnium equis, quō mīlitibus exaequatō perīculō animus amplior esset, ipse pedes exercitum prō loco atque copiis instruit. Nam, uti plānities erat inter sinistrōs montis et ab dexterā rūpe aspera, octō cohortis in fronte constituit, reliquarum 10 sīgna in subsidio artius collocat; ab iis centuriōnēs omnis, lēctōs et ēvocātōs, praeterea ex gregāriīs mīlitibus optumum quemque armatum in prīmam aciem subducit. C. Manlium in dextra, Faesulanum quendam in sinistra parte curare iubet; ipse cum libertis et cālōnibus 15 propter aquilam adsistit, quam bellō Cimbricō C. Marius in exercitu habuisse dīcēbātur.

At ex altera parte C. Antonius, pedibus aeger, quod proelio adesse nequibat, M. Petrēiō lēgātō exercitum permittit. Ille cohortis veterānās, quās tumultus causā 20 conscripserat, in fronte, post eas ceterum exercitum in subsidiīs locat; ipse equo circumiēns, unumquemque nōmināns, appellat, hortatur, rogat, ut meminerint sẽ contra latrōnēs inermōs, prō patria, pro liberis, prō ārīs atque focis suīs certāre. Homō militāris, quod amplius 25 annōs trīgintā tribūnus aut praefectus aut lēgātus aut praetor cum māgnā glōriā in exercitù fuerat, plērōsque ipsōs factaque eōrum fortia nōverat; ea commemorandō militum animos accendebat.

60. Sed ubi, omnibus rebus explōrātīs, Petrēius tubā 30 signum dat, cohortis paulatim incedere iubet; idem facit. hostium exercitus. Postquam eo ventum est, unde ā

ferentāriīs proelium committi posset, maxumō clāmōre cum înfēstīs signis concurrunt; pīla omittunt, gladiis rēs geritur. Veterānī, pristinae virtutis memorēs, comminus acriter instare, illi haud timidi resistunt; māxumā 5 vi certatur. Interea Catilina cum expedītīs in prīmā aciē vorsārī, labōrantibus succurrere, integrōs prō sauciīs arcessere, omnia prōvidere, multum ipse pugnare, saepe hostem ferire; strēnui militis et boni imperātōris officia simul exsequēbātur. Petrēius, ubi videt Catilīnam, contrā ac ratus 10 erat, māgnā vī tendere, cohortem praetōriam in mediōs hostis inducit, eosque perturbātōs atque alios alibī resistentīs interficit; deinde utrimque ex lateribus cēterōs aggreditur. Manlius et Faesulānus in prīmīs pūgnantēs cadunt. Catilina, postquam fūsās cōpiās sēque cum paucis 15 relictum videt, memor generis atque prīstinae suae dīgnitātis, in confertissumōs hostīs incurrit ibīque pūgnāns confoditur.

61. Sed, confecto proelio, tum vērō cernerēs, quanta audacia quantaque animī vīs fuisset in exercitù Catilīnae. 20 Nam fere quem quisque vīvos pūgnandō locum ceperat, eum, āmissā anima, corpore tegebat. Pauci autem, quōs mediōs cohors praetōria disiēcerat, paulo dīvorsius, sed omnēs tamen advorsīs volneribus conciderant. Catilina vērō longē ā suis inter hostium cadavera repertus est, 25 paululum etiam spīrāns, ferociamque animi, quam habuerat vīvos, in voltu retinēns. Postrēmō ex omnī cōpiā neque in proelio neque in fugă quisquam cīvis ingenuus captus est: ita cunctī suae hostiumque vītae iuxtā peper

30

cerant.

Neque tamen exercitus populi Rōmānī laetam aut incruentam victoriam adeptus erat; nam strēnuissumus quisque aut occiderat in proelio, aut graviter volnerātus

discesserat. Multi autem, qui è castrīs vīsundī aut spoliandī grātiā processerant, volventes hostilia cadāvera, amīcum aliī, pars hospitem aut cōgnātum reperiēbant; fuēre item, qui inimīcōs suōs cōgnoscerent. Ita variē per omnem exercitum laetitia, maeror, luctus atque 5 gaudia agitabantur.

« IndietroContinua »