Immagini della pagina
PDF
ePub

quentiae, sapientiae parum; vāstus animus immoderāta, incredibilia, nimis alta semper cupiebat. Hunc post

dominatiōnem L. Sullae lubīdō māxuma invaserat rei publicae capiundae, neque id quibus modīs adsequeretur, 5 dum sibi rēgnum pararet, quicquam pēnsī habebat. Agitābātur magis magisque in dies animus ferox inopia reī familiaris et conscientia scelerum, quae utraque iis artibus auxerat, quas suprā memorāvī. Incitābant praetereā corrupti civitatis mōrēs, quōs pessuma ac divorsa inter sē 10 mala, luxuria atque avaritia, vēxābant.

Rēs ipsa hortārī vidētur, quoniam dē mōribus civitātis tempus admonuit, supra repetere ac paucis institūta mãiōrum domi militiaeque, quo modo rem publicam habuerint, quantamque reliquerint, ut paulatim immūtāta ex 15 pulcherrumā atque optumā pessuma ac flagitiōsissuma facta sit, disserere.

6. Urbem Romam, sīcuti ego accēpī, condidere atque habuere initiō Trōiānī, qui Aenea duce profugī sēdibus incertis vagābantur, cumque iis Aborīginēs, genus homi

3, 29-4, 8. Ille erat ūnus timendus ex istis omnibus, sed tam diū, dum urbis moenibus continēbātur. Omnia nōrat, omnium aditūs tenēbat; appellāre, temptāre, sollicitare poterat, audēbat. Erat ei consilium ad facinus aptum, consiliō autem neque manus 5 neque lingua deerat. Iam ad certas rēs conficiendas certōs hominēs dēlēctōs ac descriptōs habebat. Neque vērō, cum aliquid mandarat, confectum putabat; nihil erat, quod non ipse obiret, occurreret, vigilāret, labōrāret; frīgus, sitim, famem ferre poterat. Hunc ego hominem tam acrem, tam audacem, tam parā10 tum, tam callidum, tam in scelere vigilantem, tam in perditis rebus diligentem nisi ex domesticis insidiis in castrense latrōcinium compulissem, - dicam id, quod sentiō, Quirītēs, — nōn facile hanc tantam mōlem malī ā cervicibus vestrīs dēpulissem. - III. VII.

num agreste, sine lēgibus, sine imperiō, līberum atque solūtum. Hi postquam in una moenia convēnēre, disparī genere, dissimilī linguā, aliī aliō mōre vīventēs, incrēdibile memorātū est quam facile coaluerint; ita brevi multitūdō dispersa atque vaga concordia civitas facta erat. 5 Sed postquam rēs eōrum civibus, mōribus, agris aucta satis prospera satisque pollens vidēbātur, sīcutī pleraque mortalium habentur, invidia ex opulentia orta est. Igitur rēgēs populique finitumi bello temptare, pauci ex amīcīs auxilio esse; nam ceteri metu perculsi à periculis 10 aberant. At Rōmānī domī mīlitiaeque intenti festīnāre, parare, alius alium hortārī, hostibus obviam īre, lībertātem, patriam, parentisque armis tegere. Post, ubi pericula virtute propulerant, sociis atque amicis auxilia portābant, magisque dandis quam accipiundis beneficiis 15 amīcitiās parābant. Imperium lēgitumum, nōmen imperī rēgium habebant. Dēlecti, quibus corpus annis infirmum, ingenium sapientiā validum erat, reī pūblicae cōnsultābant; iī vel aetate vel curae similitudine patrēs appellabantur. Post, ubi rēgium imperium, quod initiō 20 conservandae libertatis atque augendae rei publicae fuerat, in superbiam dominationemque se convortit, immutātō mōre annua imperia bīnōsque imperātōrēs sibi fēcēre; eō modo minumē posse putabant per licentiam insolescere animum humānum.

25

7. Sed ea tempestate coepere sẽ quisque magis extollere magisque ingenium in promptu habere. Nam rēgibus boni quam mali suspectiōrēs sunt, semperque iis aliēna virtus formīdulōsa est. Sed civitas incredibile memorātū est, adepta libertate, quantum brevi crēverit; 30 tanta cupidō gloriae incesserat. Iam primum iuventus, simul ac bellī patiēns erat, in castrīs per labōrem ūsum

militiae discēbat magisque in decōrīs armis et mīlitāribus equis quam in scortis atque conviviis lubīdinem habebant. Igitur talibus virīs non labor insolitus, non locus ullus asper aut arduus erat, nōn armātus hostis 5 formīdulōsus; virtus omnia domuerat. Sed glōriae maxumum certamen inter ipsōs erat: sẽ quisque hostem ferire, murum adscendere, conspici, dum tale facinus faceret, properabat; eās divitias, eam bonam famam magnamque nōbilitātem putabant. Laudis avidi, pecu10 niae liberālēs erant; glōriam ingentem, divitias honestās volebant. Memorāre possem, quibus in locīs māxumās hostium copias populus Romānus parvā manu fūderit, quās urbīs nātūrā mūnītās pūgnandō cēperit, nī ea rēs longius nos ab inceptō traheret.

15 8. Sed profecto fortūna in omnī rē dominātur; ea rēs cūnctās ex lubīdine magis quam ex vērō celebrat obscuratque. Atheniēnsium rēs gestae, sīcuti ego aestumō, satis amplae magnificaeque fuēre, vērum aliquantō minōrēs tamen quam fāmā feruntur. Sed quia prōvēnēre ibi 20 scriptōrum magna ingenia, per terrarum orbem Athēniensium facta prō māxumīs celebrantur. Ita eōrum, qui fecere, virtūs tanta habētur, quantum eam verbīs potuere extollere praeclara ingenia. At populō Rōmānō numquam ea copia fuit, quia prudentissumus quisque 25 māxumē negōtiōsus erat; ingenium nēmō sine corpore

exercebat, optumus quisque facere quam dicere, sua ab aliis bene facta laudārī quam ipse aliōrum nārrāre mālēbat.

9. Igitur domi militiaeque bonī mōrēs colebantur ; 30 concordia māxuma, minuma avāritia erat; iūs bonumque apud eōs nōn legibus magis quam natūrā valēbat. Iūrgia, discordias, simultātēs cum hostibus exercebant,

cīvēs cum civibus dē virtute certābant; in suppliciis deōrum magnifici, domi parcī, in amīcōs fidēlēs erant. Duabus his artibus, audacia in bellō, ubi pāx ēvēnerat, aequitate, seque remque publicam curabant. Quarum rērum ego māxuma documenta haec habeō: quod in 5 bellō saepius vindicatum est in eos, qui contra imperium in hostem pugnaverant quique tardius revocati proelio excesserant, quam qui sīgna relinquere aut pulsī loco cedere ausī erant; in pace vērō, quod beneficiis magis quam metu imperium agitabant, et, acceptă iniù- 10 ria, ignoscere quam persequi mālēbant.

10. Sed ubi labōre atque iustitia rēs publica crēvit, rēgēs māgni bellō domiti, natiōnēs ferae et populī ingentēs vi subacti, Carthagō, aemula imperi Rōmānī, ab stirpe interiit, cuncta maria terraeque patebant, saevīre 15 fortūna ac miscere omnia coepit. Qui labōrēs, perīcula, dubias atque asperas rēs facile toleraverant, iīs ōtium, divitiae, optanda alias, onerī miseriaeque fuere. Igitur prīmō imperī, deinde pecuniae cupīdō crēvit; ea quasi materiēs omnium malorum fuere. Namque avaritia 20 fidem, probitatem, cēterāsque artīs bonās subvortit; prō his superbiam, crūdēlitātem, deōs neglegere, omnia vēnālia habere edocuit. Ambitiō multōs mortālīs falsōs fierī subēgit, aliud clausum in pectore, aliud in linguā prōmptum habere, amicitias inimicitiasque non ex rẻ sed ex 25 commodo aestumāre, magisque voltum quam ingenium bonum habere. Haec prīmō paulatim crescere, interdum vindicārī; post, ubi contagiō quasi pestilentia invasit, cīvitās immūtāta, imperium ex iustissumō atque optumō crūdēle intolerandumque factum.

11. Sed prīmō magis ambitio quam avaritia animōs hominum exercebat, quod tamen vitium propius virtūtem

30

erat. Nam glōriam, honōrem, imperium bonus et īgnāvos aeque sibi exoptant; sed ille vērā viā nītitur, huic quia bonae artēs dēsunt, dolīs atque fallaciis contendit. Avăritia pecuniae studium habet, quam nēmō sapiēns concu5 pīvit; ea quasi venēnīs malīs imbuta corpus animumque virilem effeminat, semper infinita, insatiabilis est, neque copia neque inopia minuitur. Sed postquam L. Sulla, armīs receptā rē pūblicā, bonīs initiīs malōs ēventūs habuit, rapere omnēs, trahere, domum alius, alius agrōs 10 cupere, neque modum neque modestiam victōrēs habēre, foeda crūdēliaque in cīvīs facinora facere. Huc accēdēbat quod L. Sulla exercitum, quem in Asia ductaverat, quō sibi fidum faceret, contrā mōrem māiōrum lūxuriōsē nimisque liberaliter habuerat. Loca amoena, voluptăria 15 facile in ōtio ferocis militum animos mollīverant. Ibi primum insuēvit exercitus populi Rōmānī amāre, pōtāre, sīgna, tabulās pīctās, vāsa caelāta mīrārī, ea prīvātim et pūblicē rapere, dēlūbra spoliāre, sacra profānaque omnia polluere. Igitur iī mīlitēs, postquam victoriam adeptī 20 sunt, nihil reliqui victis fecere. Quippe secundae res sapientium animōs fatīgant; nē illi corruptīs mōribus victoriae temperārent.

12. Postquam divitiae honōrī esse coepere, et eās glōria, imperium, potentia sequēbātur, hebēscere virtūs, 25 paupertas probrō habērī, innocentia pro malivolentiā dūcī coepit. Igitur ex dīvitiis iuventutem luxuria atque avaritia cum superbia invasere rapere, consumere; sua parvi pendere, aliēna cupere; pudorem pudicitiam, dīvīna atque hūmāna prōmiscua, nihil pensi neque mode30 rāti habere. Operae pretium est, cum domos atque villās

:

cognoveris in urbium modum exaedificatās, visere templa deōrum, quae nostrī māiōrēs, religiōsissumī mortālēs,

« IndietroContinua »