Immagini della pagina
PDF
ePub

pigros dedisset Syracusanis, quam causam aut animos mutasset, M. Marcello alteri consulum eam provinciam decernunt. secundum Ilieronymi caedem primo tumultuatum in Leontinis apud milites fuerat, vociferatumque ferociter parentanduni regi sanguine coniuratorum esse. deinde libertatis restitutae dulce auditu nomen crebro usurpatum, spes facta ex pecunia regia largitionis militiaeque fungendae potioribus ducibus, et relata tyranni foeda scelera foedioresque libidines adeo mutavere animos, ut insepultum iacere corpus paulo ante desiderati regis paterentur. cum ceteri ex coniuratis ad exercitum obtinendum remansissent, Theodotus et Sosis regiis equis quanto maximo cursu poterant, ut ignaros omnium regios opprimerent, Syracusas contendunt. ceterum praevenerat non fama solum, qua nihil in talibus rebus est celerius, sed nuntius ctiam ex regiis servis. itaque Andranodorus et Irsulam et arcem et alia, quae poterat quaeque opportuna erant, praesidiis firmarat. Hexapylo Theodotus ac Sosis post solis occasum iam obscura luce invecti cum cruentam regiam vestem atque insigne capitis ostentarent, travecti per Tycham, simul ad libertatem simul ad arma vocantes in Achradinam convenire iubent. multitudo pars procurrit in vias, pars in vestibulis stat, pars ex tectis fenestrisque prospectant, et quid rei sit rogitant. omnia luminibus collucent strepituque vario complentur. armati locis patentibus congregantur; inermes ex Olympii lovis templo spolia Gallorum Illyriorumque, dono data Hieroni a populo Romano fixaque ab eo, detrahunt, precantes lovem ut volens propitius praebeat sacra arma pro patria, pro deum delubris, pro libertate sese armantibus. haec quoque multitudo stationibus per principes regionum urbis dispositis adiungitur. in Insula inter cetera Andranodorus praesidiis firmat horrea publica: locus saxo quadrato saeptus atque arcis in modum emunitus capitur ab iuventute, quae praesidio eius loci attributa erat, mittuntque nuntios in Achradinam horrea frumentumque in senatus potestate esse.

XX Luce prima populus omnis armatus inermis

que in Achradinam ad curiam convenit. ibi pro Concordiae ara, quae in eo sita loco erat, ex principibus unus nomine Polyaenus contionem et liberam et moderatam habuit. servitudinis indignitatisque homines expertos adversus notum malum irritatos esse: discordia civilis quas importet clades, audisse magis a patribus Syracusanos quam ipsos vidisse. arma quod impigre ceperint, laudare, magis laudaturum, si non utantur nisi ultima necessitate coacti. in praesentia legatos ad Andranodorum mitti placerc, qui denuntient, ut in potestate senatus ac populi sit, portas Insulae aperiat, reddat praesidium. si tutelam alieni regni suum regnum velit facere, eundem se censere multo acrius ab Andranodoro quam ab Hieronymo repeti libertatem. ab hac contione legati missi sunt. senatus inde haberi coeptus est, quod sicut regnante Hierone manserat publicum consilium, ita post mortem eius ante eam diem nulla de re neque convocati neque consulti fuerant. ut ventum ad Andranodorum est, ipsum quidem movebat et civium consensus et cum aliae occupatae urbis partes tum pars Insulae velut munitissima prodita atque alienata. sed evocatum eum ab legatis Demarata uxor, filia Hieronis, inflata adhuc regiis animis ac muliebri spiritu, admonet saepe usurpatae Dionysii tyranni vocis, qua pedibus tractum non insidentem equo relinquere tyrannidem dixerit debere. facile esse momento quo quis velit cedere possessione magnae fortunae; fa cere et parare eam difficile atque arduum esse. spatium sumeret ad consultandum ab legatis: eo uteretur ad arcessendos ex Leontinis milites, quibus si pecuniam regiam pollicitus esset, omnia in potestate eius futura, haec muliebria consilia Andranodorus neque tota aspernatus est, neque extemplo accepit, tutiorem ad opes adfectandas ratus esse viam, si in praesentia tempori cessisset. itaque legatos renuntiare iussit futurum se in senatus ac populi potestate. postero die luce prima patefactis Insulae portis in forum Achradinae venit. ibi in aram Concordiae, ex qua pridie Polyaenus contionatus erat, escendit, ora tionemque eam orsus est, qua primum cunctationis suae

veniam pelivit se enim clausas habuisse portas non separantem suas res a publicis, sed strictis semel gladiis timentem, qui finis caedibus esset futurus, utrum, quod satis libertati foret, contenti nece tyranni essent, an, quicumque aut propinquitate aut adfinitate aut aliquis ministeriis regiam contigissent, alienae culpae rei trucidarentur. postquam animadverterit eos, qui liberassent patriam, servare etiam liberatam velle, atque undique consuli in medium, non dubitasse quin et corpus suum el cetera omnia quae suae fidei tutelaeque essent, quoniam eum qui mandasset suus furor absumpsisset, patriae restitueret. conversus deinde ad interfectores tyranni ac nomine appellans Theodotum ac Sosin,,facinus" inquit ,,memorabile fecistis: sed mihi credite, inchoata vestrə gloria nondum perfecta est, periculumque ingens manet, nisi paci et concordiae consulitis, ne libera efferatur res publica".

XXIII. Post hanc orationem claves portarum pecuniaeque regiae ante pedes eorum posuit. atque illo quidem die dimissi ex contione laeti circa fana omnia deum supplicaverunt cum coniugibus ac liberis, postero die comitia praetorum creandi sunt habita. creatus in primis Andranodorus, ceteri magna ex parte interfectores tyranni; duos etiam absentes, Sopatrum ac Dinomenen, fecerunt. qui auditis iis, quae Syracusis acta erant, pecuniam regiam, quae in Leontinis erat, Syracusas devectam quaestoribus ad id ipsum creatis tradiderunt. et ea quae in Insula erat Achradinam tradita est; murique ea pars, quae ab cetera urbe nimis firmo munimento intersaepiebat Insulam, consensu omnium deiecta est. seculae et ceterae res hanc inclinationem animorum ad libertatem.

Hippocrates atque Epicydes audita morte tyranni, quam Hippocrates etiam nuntio interfecto celare voluerat, deserti a militibus, quia id tutissimum ex praesentibus videbatur, Syracusas rediere. ubi ne suspecti obversarentur tamquam novandi res aliquam occasionem quaerentes, praetores primum, dein per eos senatum adeunt. ab Hannibale se missos praedicant ad Hieronymum tam

quam amicum ac socium, paruisse imperio eius, cuius imperator suus voluerit. velle ad Hannibalem redire: ceterum, cum iter tutum non sit vagantibus passim per totam Siciliam Romanis armis, petere ut praesidii dent aliquid, quo Locros in Italiam perducantur. gratiam magnam eos parva opera apud Hannibalem inituros. facile res impetrata: abire enim duces regios cum peritos militiae tum egentes eosdem atque audaces cupiebant. sed quod volebant, non quam maturato opus erat, naviter expediebant. interim iuvenes militares et adsueti militibus, nunc apud eos ipsos, nunc apud transfugas, quorum maxima pars ex navalibus sociis Romanorum erat, nunc etiam apud infimae plebis homines crimina serebant in senatum optimatesque: id moliri clam eos atque struere, ut Syracusae per speciem reconciliatae societatis in dicione Romanorum sint, dein factio ac pauci auctores foederis renovati dominentur.

XXIV. His audiendis credendisque opportuna multitudo maior in dies Syracusas confluebat, nec Epicydi solum spem novandarum rerum sed Andranodoro etiam praebebat. qui fessus tandem uxoris vocibus, monentis nunc illud esse tempus occupandi res, dum turbata omnia nova atque incondita libertate essent, dum regiis stipendiis pastus obversaretur miles, dum ab Hannibale missi duces adsueti militibus iuvare possent incepta, cum Themisto, cui Gelonis filia nupta erat, rem consociatam paucos post dies Aristoni cuidam tragico actori, cui et alia arcana committere adsuerat, incaute aperit. huic et genus et fortuna honesta erant; nec ars, quia nihil tale apud Graecos pudori est, ea deformabat. itaque fidem priorem potioremque ratus quam patriae debebat, indicium ad praetores defert. qui ubi rem haud vanam esse certis indiciis compererunt, consultis senioribus et auctoritate eorum praesidio ad fores posito, ingressos curiam Themistum atque Andranodorum interfecerunt. et cum tumultus ab re in speciem atrocioro, causam aliis ignorantibus, ortus esset, silentio tandem facto indicem in curiam introduxerunt. qui cum ordine omnia edocuisset, et princi

pium coniurationis factum ab Harmoniae Gelonis filiae nuptiis, quibus Themisto iuncta esset; Afrorum Hispanorumque auxiliares instructos ad caedem praetorum principumque aliorum, bonaque eorum praedae futura interfectoribus pronuntiatum; iam mercennariorum manum adsuetam imperiis Andranodori paratam fuisse ad Insulam rursus occupandam; singula deinde, quae per quosque agerentur, totamque viris armisque instructam coniurationem ante oculos posuit. et senatui quidem tam iure caesi quam Hieronymus videbantur; ante curiam variae atque incertae rerum multitudinis clamor erat. quam ferociter minitantem in vestibulo curiae corpora coniuratorum eo metu compresserunt, ut silentes integram plebem in contionem sequerentur. Sopatro mandatum ab senatu et a collegis ut verba faceret. XXV. is, tamquam reos ageret, ab ante acta vita orsus, quaecumque post Hieronis mortem sceleste atque impie facta essent, Andranodorum ac Themistum arguit fecisse. quid enim sua sponte fecisse Hieronymum puerum, ac vixdum pubescentem facere potuisse? tutores ac magistros eius sub aliena invidia regnasse: itaque aut ante Hieronymum aut certe cum Hieronymo perire eos debuisse. at illos debitos iam morti destinatosque alia nova scelera post mortem tyranni molitos, palam primo, cum clausis Andranodorus Insulae portis hereditatem regni creverit, et quae procurator tenuerat, pro domino possederit; proditus deinde ab eis, qui in Insula erant, circumsessus ab universa civitate, quae Achradinam tenuerit, nequiquam palam atque aperte petitum regnum clam et dolo adfectare conatus sit, et ne beneficio quidem atque honore potuerit vinci, cum inter liberatores patriae insidiator ipse libertatis creatus esset praetor. sed animos eis regios regias coniuges fecisse, alteri Hieronis alteri Gelonis filias nuptas. sub hanc vocem ex omnibus partibus contionis clamor oritur, nullam earum vivere debere, nec quemquam superesse tyrannorum stirpis. ea natura multitudinis est: aut servit humiliter aut superbe dominatur; libertateni, quae media est, nec cupere modice nec habere sciunt. et non ferme desunt

« IndietroContinua »