Immagini della pagina
PDF
ePub

TITI LIVI

AB URBE CONDITA

LIBRI.

RECOGNOVIT

WILH. WEISSENBORN.

.

PARS III.

LIBER XXIV - XXX.

LIPSIAE

SUMPTIBUS ET TYPIS B. G. TEUBNERI.

MDCCCLXXV.

PRAEFATIO.

5 MFP

In altera tertiae decadis parte multo plura quam in superioribus libris incerta et dubia esse relicta nemo mirabitur qui reputaverit nad Puteanum codicem omnium antiquissimum atque integerrimum et ad archetypom proxime accedentem etiamnunc aditum esse clausum. Quem librum, a Gronovio olim et Crevierio passim usurpatum, Kquamquam dubitari non potest, quin in minore editione adornanda ducem maxime secutus sit Alschefskius V. Cl., tamen cum paucos tantum locos in annotatione critica tractaverit, multo plura reliquit, quae num in Puteano legantur et quo modo scripta sint non ante poterit constare quam collationem huius codicis summa cura et diligentia confectam publici iuris fecerit. Ne ex Colbertino (C) quidem nisi pauca, quae Crevierius et Alschefskius enotarunt, sunt cognita, et ex Bambergensi (D) ea tantum quae in libris XXIV, XXV, XXVI Fabri, in XXX Kreyssigius et Alschefskius exscripserunt, in usum meum convertere poteram. Itaque ad Mediceum (B) et Cantabrigiensem (E) erat confugiendum. Postea, cum hi libri typis iam essent descripti, Joachim. Meyer V. Cl. varias lectiones, quas e Bambergensi libro Fabri maxima sollertia et diligentia descripsit, summa liberalitate mecum communicavit et utendas permisit, ut nunc quidem nonnulla, quae huius codicis fide mutanda et emendanda videntur, indicare liceat, in quibus haud raro Alschefskii sententiam ante minus recte a me improbatam veram fuisse intellexi, quod quae novavit, quamquam neque in Mediceo neque in Cantabrigiensi inveniuntur, e Bambergensi cod. sumpta esse perspiciebam, neque tamen dubito, quin in plerisque locis etiam Puteani accedat autoritas. Qui codex si totus innotuerit, tum demum quae Livii sint, quae a librariis medii aevi addita accurate discerni poterit; adhuc enim multis locis, cf. 27, 21. 23. 29. 33. 34; 28, 38. 42; 29, 1. 16, 19. 20. 38 all., num ea quae in BCDE omissa sunt in Puteano quoque desiderentur, non constat. In quo ubi plurium verborum lacunas esse satis certum erat, quae cum in aliis recentioribus libris tum in Rhenani codice (F) leguntur, ut sententia constaret plerumque adiecta literis minoribus scribenda curavi, quod a viris doctis medii aevi addita ea esse pro certo habebo, dum aliquis praeter Puteanum et eos libros qui hunc proxime sequuntur alium codicem et antiquum et fidei incorruptae exstitisse certis argumentis probaverit.

a*

Lib. XXIV, 1. in B all. „muros portas“ legitur, quod et ipsum ferri . l. potest, ut paulo post agros urbem. ib. violare“ revu. cavi, quod violari ab Alschefskio receptum ad vetiti minus aptum videbatur. ib. e BE all. vocare scripsi, dum in A evocare legi constabit. ib. probatam“ recte habere intelligitur ex iis quae Fabri attulit, cf. 26, 14 in. ---C. 2. etsi in A lataque exstat, tamen vulg. lateque servavi, quod illud ad vasta additum nimis tenue videtur, cf. etiam Jacobsii Epist. ad Goell. p. 404. C. 3. sex milia restitui et propter cdd. auctoritatem, et quod in Itiner. Marit. centum tantum stadia a Lacinio dicitur abfuisse; ceterum totus locus incertus est. et arx erat servavi, quamquam erat in cdd. omittitur, id quod infra post urbe scriptum est, alieno loco positum ratus; deinde nobili, quod in cdd. est, quod ita nobilitas templi etiam augetur. tamen nescio an legi possit: „et arx procul e. q. habitabantur, et sex milia aberat“. ne ea quidem quae sequuntur „greges sui cuiusque certa sunt, nam et egressi greges verum, et sui potest superesse, cf. Ann. Darmst. a. 1840. p. 74. ib. ad ipsum dedi cf. 1. I. p. 75; et in A est attipcũ. C. 4. ,,ea aetas“ etc. et ipse servavi, sed dubito an in A. scriptura „aeetas“ lateat „maiestas“ cf. 7, 40 s. f. ib. „Syracusanorum primi" dedi, quod norum in cdd. est et causam erroris praebuit, cf. 26, 31 extremi Syracusanorum; et haud raro primi homines sunt primarii, cf. Zumpt ad. C. Verr. p. 979. ib. e recc. cdd. servavi „per tutores", quamquam non improbabile videtur recte Böttcherum anacoluthon esse statuere. Alsch. ingeniose „res capessunt tutores". ib. „deponendo“, ut in B est, scripsi. C. 5. „et conspexere“ cdd., fortasse „ei conspexeres et infra „ab latere tyranni addit'. C. 6. restitui ferme insulam, sic insulam, quod Alsch. eiecit, non est in optt. cdd., fortasse fere eam est legendum. C. 7. structiex A. videtur sumptum; deinde „ad provinciae" Pighii coniecturam secutus scripsi, quod exercitus iam in provincia erat. C. 8. cdd. scriptura ,oram popularentur" non plane spernenda est. ib. „pacato marić restitui, quod sequitur infestior; neque dubito, quin recte in Lovel. V. legatur quaevis. ib. „similes clades“, Fabri coniecturam, recepi, sed dubito an in cdd. scriptura praecavendas imiles utiles“ lateat „praecavenda similia utique.C. 9. seque tum“ BD all. secutus dedi, cum non constet in A eum legi. C. 11. quod in BD „postea tanta esset" exstat,

ante v. esset addidi res, ubi facilius intercideret. C. 12. Vossius non male ad Lucerian" suspicatus est. C. 13. ubi in A legitur „quin urbs in potestate, quamquam plura omissa et Livium scripsisse putaverim „urbs in potestatem eius veniat (aut dedatur), nam in potestate“, tamen vulg, servavi. ib. „equites trecentos“ addidi. C. 14. „sed universos“ servavi, etsi haud raro in A litera s ubi non scribenda erat addita est. ib. „libertatis rescitui, quod libertati autorem fore num recte diceretur, dubitabam, ib. in A est „expediendisquerelicum“. an fuit „expediendis ter.

censet.

ib. „Prope

gendisque quod reliquum“ cf. 26, 51. Drak. nescio an recte iudi. caverit diei abesse posse, C. 16. si A vallo ediderunt“ exhibet, eodem modo quo paulo supra iu v. intulerunt, siquidem ibi recte accenditur in accendit ut, cf. c. 17. diceretur, mutatum est, erratum videtur. ib. „nisicui pro nisique reponendum, et in B morbi causa significari puto, cf. ad. 38, 52, 3. Zumpt ad Verr. p. 770. C. 17. Romanis minus quadringentis cum Alsch, dedi, cf. Jahn. Ann. vol. 31. p. 194. C. 18. suspicari possis „post Cannensem diem (cf. Flor. 4, 24, 43) de Italia deserenda coniurasse dicebantur. ib. cum in A. esset tamerici censoriae“ emendavi „tam meritae c. n. cf. Drak. 6, 26, 2. 26, 30, 13. C. 20. „,dum haec alia aliis locis Jenickius, in quod et ipse incideram: idem V. D. „M. Livius propere conscripta“ etc. legendum esse moenibuss scripsi, cf. Hand. Tursell. IV. 607. ib. puuia intenlus pro perinde intentus“ positum putavi. ib. Alsch. recte fortasse „dimissi sunt“ scripsit, cum in Ā D dimissis legatur. C. 21. militiaeque fungendae etc. Gron. emendavit; sed dubito, num multum valuerit apud militum animos, quod potioribus ducibus essent stipendia facturi; verum esse puto quod in cdd. legitur ,militi atque', intercidisse autem eam rem cuius spes facta est ducibus. priorem Gronovii coniecturam firmare videntur loca similia 23, 46; 32, 23; Tacit. H. 1, 25. C. 22. princeps unus quod in D est non sperno. ib. mihi non persuadeo Livium verbo et constructione insolita coniunctis scripsisse „servitudinis indignitatisque - expertos“, et „servitutis turpitudines indignitatesque experlos conieci, cf. Caes. B. G. 2, 14. Fabri ad h. 1. ib. „satis libertatirestitui, ne in nece tyranni libertas esse videretur; s ut saepe alias adiecta, et C. 23. ubi creandis in ABD est. ib. A. habet: libertatemque hippocrales; ut vocem excidisse (concordiam?) suspicari possis. Alsch. atque scripsit. C. 24. Themistio non displicet Lobeckio Pathol. V. G.

ib. Alsch. recte addidit priorem, etiam antiquiorem intercidere potuit, cf. 7, 31. C. 25. fortasse aut vixdum praestat. ib. cupere modice cum Alsch. e Berol. scripsi, sed aliud voc. latere in Stuperes putaverim. Hertz suspicatur ,struere“. ne suppliciorum“ quidem certum et satis aptum, vulgus commemoratum esse probabile est. C. 26. cdd. „in orbitatem decedentibuss habent, Böttchero et Alsch. probatum; dum similia adferantur vulg. revocavi. ib. timere in D est, et sine dubio in all. cdd. ib. num casse recte dicatur dubitans, cf. Hand. Turs. II, 7., dedi questa, ib. „de se miserabilemfortasse defendi poterat, cf. Hand. I. 1. 212. C. 27. statutus comitiis legendum esse putaverim essent e praecedentibus repetitum. deinde D. et Vossium et Besslerum atque Alsch, secutus trahendam rem dedi, facilis etiam Ruperti coniectura est a Jenickio quoque facta „rahendae rei, et trahenda re aliqua ratione defendi potest, cf. interpp. ad Tac. Ann. 3, 19, 1. Vossius censere malebat quam esse. ib. aliae partis et propter formam

p. 424.

« IndietroContinua »