Ab urbe condita libri, Volume 3

Copertina anteriore
B.G. Teubner, 1875

Dall'interno del libro

Pagine selezionate

Altre edizioni - Visualizza tutto

Parole e frasi comuni

Brani popolari

Pagina 347 - Hannibal potest. cautior tarnen quam promptior hic habitus ; et sicut dubites, utrum ingenio cunciator fuerit, an quia ita bello proprie, quod turn gerebatur, aptum erat, sic nihil certius est quam unum hominem nobis cunctando rem restituisse , sicut Ennius ait.
Pagina 205 - A porta lugario vico in forum venere. In foro pompa constitit, et per manus reste data virgines sonum vocis pulsu pedum modulantes incesserunt.
Pagina 3 - Laciniae lunonis, sanctum omnibus circa populis; lucus ibi frequenti silva et proceris abietis arboribus saeptus laeta in medio pascua habuit, ubi omnis generis sacrum deae pecus pascebatur sine ullo pastore, separatimque greges sui cuiusque generis nocte remeabant ad stabula, numquam insidiis ferarum, non fraude violati hominum.
Pagina 99 - Dum haec in Hispania geruntur, Marcellus captis Syracusis, cum cetera in Sicilia tanta fide atque integritate composuisset ut non modo suam gloriam sed etiam maiestatem populi Romani augeret...
Pagina 35 - ... murum ab imo ad summum crebris cubitalibus fere cavis aperuit, per quae cava pars sagittis pars scorpionibus modicis ex occulto petebant hostem.
Pagina 52 - Capitolioque mulierum turba erat née sacrificantium née precantium deos patrio more ; sacrificuli ac vates ceperant hominum mentes ; quorum numerum auxit rustica plebs ex incultis diutino bello infestisque agris egestate et metu in urbem compulsa, et quaestus ex alieno errore facilis, quem velut concessae artis usu exercebant.
Pagina 253 - Romano erepturi eratis? amolior et amoveo nomen meum; nihil ultra facile crediUm mortem meam vobis violatus sim — : quid? si ego morerer, mecum exspiratura res publica, mecum casurum imperium populi Romani erat?
Pagina 38 - Henna, excelso loco ac praerupto undique sita, cum loco inexpugnabilis erat, tum praesidium in arce validum praefectumque praesidii haud sane opportunum insidiantibus habebat. L. Pinarius erat, vir acer et qui plus in eo, ne posset decipi, quam in fide Siculorum reponeret. et tum intenderant eum ad cavendi omnia curam tot auditae proditiones defectionesque urbium et clades praesidiorum.
Pagina 354 - Ad hoc discrimen procedunt postero die duorum opulentissimorum populorum duo longe clarissimi duces, duo fortissimi exercitus, multa ante parta decora aut cumulaturi eo die aut eversuri.
Pagina 260 - Numidam ex fama rerum gestarum admiratio viri substitueratque animo speciem quoque corporis amplam ac magnificam; ceterum maior praesentis veneratio cepit: et praeterquam quod suapte natura multa maiestas inerat, adornabat promissa caesaries habitusque corporis non cultus munditiis, sed virilis...

Informazioni bibliografiche