Immagini della pagina
PDF
ePub

ribus occisisque, non tereret tempus in obsidione praesidii, secundum, ea quoque temptata utcumque, cum sciret nihil roboris secum esse, dum liceret intacto, abire, et ipse hostium adventum elatus successu mansit, et qui phalangem arcesserent propere misit; qua et serius quam res postulabat et raptim acta, turbati cursu adversus instructos et praeparatos erant adventuri. consul anteveniens extemplo proelium conseruit. primo resistere Macedones, deinde, ut nulla re pares erant, amissis trecentis peditibus, viginti quattuor primoribus equitum ex ala, quam sacram vocant, inter quos Antimachus etiam praefectus alae cecidit, abire conantur. ceterum iter prope ipso proelio tumultuosius fuit. phalanx abs trepido nuntio accita cum raptim duceretur, primo in angustiis captivorun agmini oblata vehiculisque frumento onustis haesit. ingens ibi vexatio partis utriusque fuit nullo exspectante ut utcumque explicaretur agmen, sed armatis deicientibus per praeceps impedimenta neque enim aliter via aperiri poterat, iumentis, cum stimularentur, in turba saevientibus. vix ab incondito agmine captivorum expedierant sese, cum regio agmini perculsisque equitibus occurrunt. ibi vero clamor iubentium referre signa ruinae quoque prope similem trepidationem fecit, ut si hostes introire angustias ausi longius insecuti essent, magna clades accipi potuerit. consul recepto ex tumulo praesidio, contentus modico successu, in castra copias reduxit. sunt qui eo die magno proelio pugnatum auctores sint: octo milia hostium caesa, in his Sopatrum et Antipatrum regios duces, vivos captos circiter duo milia octingentos, signa militaria capta viginti septem. nec incruentam victoriam fuisse: supra quattuor milia et trecentos de exercitu consulis cecidisse, signa sinistrae alae quinque amissa.

LXVII. Hic dies et Romanis refecit animos et Persea perculit, ut dies paucos ad Mopselum moratus sepulturae maxime militum amissorum cura, praesidio satis valido ad Gonnum relicto in Macedoniam reciperet copias. Timotheum quendam ex regiis praefectis cum modica manu relinquit ad Philam, iussum Magnetas ex propinquo tem

ptare. cum Pellam venisset, exercitu in hiberna dimisso ipse cum Cotye Thessalonicam est profectus. eo fama adfertur Atlesbim regulum Thracum et Corragum Eumenis praefectum in Cotyis fines impetum fecisse, et regionem Marenen quam vocant cepisse. itaque dimittendum Cotyn ad sua tuenda ratus magnis proficiscentem donis prosequitur. ducenta talenta, semestre stipendium, equitatui numerat, cum primo annuum dare constituisset.

Consul postquam profectum Persea audivit, ad Gonnum castra movet, si potiri oppido posset. ante ipsa Tempe in faucibus situm Macedoniae claustra tutissima praebet, et in Thessaliam opportunum Macedonibus decursum. cum et loco et praesidio valido inexpugnabilis [res] esset, abstitit incepto. in Perrhaebiam flexis itineribus Malloea primo impetu capta ac direpta, Tripoli aliaque Perrhaebia recepta Larisam rediit. inde Eumene atque Attalo domum remissis Misagenem Numidasque in hiberna in proximis Thessalis urbibus distribuit, et partem exercitus ita per totam Thessaliam divisit, ut et hiberna commoda omnes haberent et praesidio urbibus essent. Q. Mucium legatum cum duobus milibus ad obtinendam Ambraciam misit. Graecarum civitatium socios onines praeter Achaeos dimisit. cum exercitus parte profectus in Achaiam Phthiotim, Pteleum desertum fuga oppidanorum diruit a fundamentis, Antrona voluntate colentium recepit. ad Larisam deinde exercitum admovit. urbs deserta erat; in arcem omnis multitudo concesserat: eam oppugnare adgreditur. primi omnium Macedones, regium praesidium, metu excesserant; a quibus relicti oppidani in deditionem extemplo veniunt. dubitari inde, utrum Demetrias adgredienda foret an in Boeotia aspiciendae res. Thebani, vexantibus eos Coronaeis, in Boeotiam arcessebant. ad horum preces, quia hibernis aptior regio quam Magnesia erat, in Boeotiam duxit.

TITI LIVI

AB URBE CONDITA

LIBER XLIII.

EPITOME. Praetores aliquot, eo quod crudeliter et avare provincias administrassent, damnati sunt. P. Licinius Crassus proconsul complures in Graecia urbes expugnavit et crudeliter diripuit: ob id captivi, qui ab eo sub corona venierant, ex senatus consulto postea restituti sunt. item a praefectis classium Romanarum multa impotenter in socios facta. res praeterea a Perseo rege in Thracia prospere gestas continet, victis Dardanis et Illyrico, cuius rex erat Gentius. motus, qui in Hispania ab Olonico factus erat, ipso interempto consedit. M. Aemilius Lepidus a censoribus princeps in senatu lectus.

I. Eadem aestate, qua in Thessalia haec gesta sunt, Q. Mucius legatus in Illyricum a consule missus, opulenta duo oppida oppugnavit. eorum unum vi atque armis coegit in deditionem; omniaque iis sua concessit, ut opinione clementiae eos qui Carnuntem munitam urbem incolebant adliceret. postquam nec ut dederent se compellere neque capere obsidendo poterat, ne duabus oppugnationibus nequiquam fatigatus miles esset, quam prius intactam urbem reliquerat, diripuit.

Alter consul C. Cassius nec in Gallia, quam sortitus erat, memorabile quicquam gessit, et per Illyricum ducere legiones in Macedoniam vano incepto est conatus. ingressum hoc iter consulem senatus ex Aquileiensium legatis cognovit, qui querentes coloniam suam novam et infirmam necdum satis munitam inter infestas nationes Istrorum et Illyriorum esse cum peterent, ut senatus curae haberet, quomodo ea colonia muniretur, interrogati, vellentne eam rem C. Cassio consuli mandari, responderunt Cassium Aquileiam indicto exercitu profectum per Illyricum in Macedoniam esse. ea res primo incredibilis visa, et pro se quisque credere Carnis forsitan aut Istris

bellum illatum. tum Aquileienses nihil se ultra scire nec audere adfirmare quam triginta dierum frumentum militi datum, et duces qui ex Italia itinera in Macedoniam nossent, conquisitos abductosque. enimvero senatus indignari tantum consulem ausum, ut suam provinciam relinqueret, in alienam transiret, exercitum novo periculoso itinere inter exteras gentes duceret, viam tot nationibus in Italiam aperiret. decernunt frequentes, ut C. Sulpicius praetor tres ex senatu nominet legatos, qui eo die proficiscantur ex urbe, et quantum accelerare possent, Cassium consulem, ubicumque sit, persequantur; nuntient, ne bellum cum ulla gente moveat, nisi cum qua senatus gerendum censuerat. legati hi profecti M. Cornelius Cethegus M. Fulvius P. Marcius Rex. metus de consule atque exercitu distulit eo tempore muniendae Aquileiae curam.

II. Hispaniae deinde utriusque legati aliquot populorum in senatum introducti. ii de magistratuum Romanorum avaritia superbiaque conquesti, nixi genibus ab senatu petierunt, ne se socios foedius spoliari vexarique quam hostes patiantur. cum et alia indigna quererentur, manifestum autem esset pecunias captas, L. Canuleio praetori, qui Hispaniam sortitus erat, negotium datum est, ut in singulos, a quibus Hispani pecunias repeterent, quinos reciperatores ex ordine senatorio daret, patronosque quos vellent sumendi potestatem faceret. vocatis in curiam legatis recitatum est senatus consultum, iussique nominare patronos quattuor nominaverunt, M. Porcium Catonem P. Cornelium Cn. F. Scipionem L. Aemilium L. F. Paulum C. Sulpicium Gallum. cum M. Titinio primum, qui praetor A. Manlio M. Iunio consulibus in citeriore Hispania fuerat, reciperatores sumpserunt. bis ampliatus, tertio absolutus est reus. dissensio inter duarum provinciarum legatos est orta: citerioris Hispaniae populi M. Catonem et Scipionem, ulterioris L. Paulum et Gallum Sulpicium patronos sumpserunt. ad reciperatores adducti a citerioribus populis P. Furius Philus, ab ulterioribus M. Matienus: ille Sp. Postumio Q. Mucio consulibus triennio ante, hic biennio prius, L. Postumio M. Popillio consulibus praetor fuerat.

gravissimis criminibus accusati ambo ampliatique: cum dicenda de integro causa esset, excusati exsilii causa solum vertisse. Furius Praeneste, Matienus Tibur exsulatum abierunt. fama erat prohiberi a patronis nobiles ac potentes compellare; auxitque eam suspicionem Canuleius praetor, quod omissa ea re dilectum habere instituit, dein repente in provinciam abiit, ne plures ab Hispanis vexarentur. ita praeteritis silentio oblitteratis, in futurum consultum tamen ab senatu Hispanis, quod impetrarunt, ne frumenti aestimationem magistratus Romanus haberet, neve cogeret vicesimas vendere Hispanos quanti ipse vellet, et ne praefecti in oppida sua ad pecunias cogendas imponerentur.

III. Et alia novi generis hominum ex Hispania legatio venit. ex militibus Romanis et ex Hispanis mulieribus cum quibus conubium non esset, natos se memorantes, supra quattuor milia hominum orabant, ut sibi oppidum, in quo habitarent, daretur. senatus decrevit, uti nomina sua apud L. Canuleium profiterentur; eorumque si quos manumisisset, eos Carteiam ad Oceanum deduci placere. qui Carteiensium domi manere vellent, potestatem fore, uti numero colonorum essent, agro adsignato. Latinam eam coloniam esse, libertinorumque appellari.

Eodem tempore ex Africa et Gulussa regulus, Masinissae filius, legatus patris, et Carthaginienses venerunt. Gulussa prior in senatum introductus, et quae missa erant ad bellum Macedonicum a patre suo exposuit, et si qua praeterea vellent imperare, praestaturum merito populi Romani est pollicitus, et monuit patres conscriptos, ut a fraude Carthaginiensium caverent. classis eos magnae parandae consilium cepisse, specie pro Romanis et adversus Macedonas: ubi ea parata instructaque esset, ipsorum fore potestatis quem hostem aut socium habeant. hanc iniec

IV. tis tantus exstitit ** pavor ingressi castra, ostentantes capita, fecerunt, ut si admotus extemplo exercitus foret, capi castra potuerint. tum quoque fuga ingens facta

« IndietroContinua »