Immagini della pagina
PDF
ePub

PRAEFATIO.

L

edendis T. Livii fragmentis eam rationem secutus sum, ut repetenda curarem ea, quae a prioribus editoribus sunt collecta citatis autoribus qui ea vel servarunt vel explicaverunt, nova non adderem nisi pauca quae Livii esse constaret, alia quae fortasse recipienda cuipiam videntur, excluderem. Quamquam enim dubitari non potest, quin Orosius sua magnam partem e Livio hauserit cf. Theod. de Moerner de Orosii vita eiusque historiarum libris septem adversus paganos disputationem p. 104 sqq. et Ottonis commentationem, annalibus Marburgensibus a. 1850 n. 41 sqq. insertam - tamen cum vix discerni queat, quae inde petiverit, quaeque non mutata in suos libros receperit, aut omnia fere erant admittenda aut ea tantum, quae a Livio se sumpsisse professus est. Et illud quidem cum non posset non lubricum et anceps videri priorum editorum exemplum secutus pauca modo ex Orosii libris inter Livii fragmenta referenda putavi. Eandem rationem in Iulio Obsequente et Plutarcho tenui, etsi negari non potest multo plura ab iis e Livio esse sumpta. De iis quae nunc primum adiicienda videbantur pauca habeo quae dicam. Et in quarto quidem fragmento ab Hauptio V. Cl. invento, cum in codice scriptum esset idq. sentire urbės „ppefi decredendum, G. Hermann emendavit,,idque Centuriporum urbis propinquae fide credendum", quam coniecturam, cum meliora non suppeterent, recepi, cf. Kreyssig. T. Livii ab. urb. cond. liber tricesimus tertius p. CXXIII. In fragmento tricesimo quinto num ea verba, quae descripsi, sola sint Livii, an alia fuerint addenda, vix potest constare. Fragmentum duodetricesimum Ottoni obsecutus recipiendum putavi, cum alius atque Livii nostri illa verba vix esse possint: ceterum non constat, num vv. nec immerito sqq. et ipsa Livio debeantur an scholiastae. Ex eodem fonte petita sunt fragmenta quadragesimum et quadragesimum primum, in quibus scholiasta nomen scriptoris posuit, quod ad quae additum non est, etsi Ottoni e Livio nonnulla sumpta iure fortasse videntur, ea tamen, quod id incertum est, admittere dubitavi. Quinquagesimum quintum fragmentum a Schneidewino V. Cl. repertum et 1. 1. explicatum est et emendatum, nam verba Romano et pacis abundantia iure Livio videntur abiudicari. Fragmentum duodeseptuagesimum et sequentia cum Li

a*

vio a grammaticis tribuantur non putavi esse omittenda; id autem quod e Nonio Marcello est, ita est corruptum, ut quae Livii manus fuerit vix possit constare. Denique non omittendum videbatur fragmentum septuagesimum alterum, sed cum dubitari scirem — cf. Ann. Marburg an. 1848. p. 880.-, num Livii esset, ultimo loco ponendum putavi. In columnarum ordine Kreyssigium secutus sum, quem iure priore loco posuisse eam quae a verbis P Q. Lentulus incipit etiam inde videtur colligi posse, quod in extremis eius verbis ordinum dissensus commemoratus est, cuius eventus paulo post exponitur. Iure idem Marcellinus emendavit, etiam Huschkio probatum, et illas pergentis, ubi Pertzius minus recte inde pergentis suaserat. Sed dubito, num in Q. litera lateat Cornelius, quare Mommsenium secutus sum; quamquam etiam in Puteaneo codice haud raro signa inveniuntur ei quod h. 1. conspicitur similia, cf. Alschefskium vol. III. p. XIV. et Ann. Marburg. anni 1847 p. 1001. deinde non dubitavi pro,,actore“, quod in scheda scriptum est, de Kreyssigii sententia auctore praeferre. Idem paulo post,,imperio continenda fuit" scriptum fuisse censet, ubi Pertzius componenda suadet, quod nescio an aptius videatur ad novam provinciam. De ordinum discordia sagacissime exposuit Huschkius, sed quod in altera column scribendum esse putat,,forte consulto ambo“ vix poterit probari, cuin huius locutionis nullum exstet exemplum, neque ambo videatur adiici potuisse ad duo adverbia. Kreyssigius Pertzio adsentiens consules ambo probat, sed atque omissum post v. ambe deinde, ut vel ab h. 1. alienum removeatur, legendum esse censet ,,cognomen inditum et candidatum"; et hoc quidem non improbabile videtur, sed atque addere nescio an audacius sit habendum. An fuit,,Quintumque Metellum · cognomen fuit, tum et candidatum“

etc.sed consultius videtur cum Mommsenio vel servare. Iure deinde Kreyssigius fugientesque emendavit, cum Pertzius fugientemque scripsisset. Non minus dubia sunt quae in membrana leguntur do(mu)m q. propriore erat, in quibus Pertzius, cum quo Huschkius facit, latere putat,,domum qui propraetore erat" Kreyssigius,,domum quae propior erat". Plane incerta sunt ultima verba. Pertzius literarum apicibus, qui soli exstant,,,in propugnaculum pervenit significari putat, idque probavit Kreyssigio; Huschkius,,ingenti pugna civium pervenit", sed nescio an hoc quoque longius a literarum vestigiis recedat. Libentius Huschkio credam fragmentum ex libro nonagesimo quarto sumptum, et quae traduntur a. u. septingentesimo octogesimo primo acta esse. De reliquis tantum id addam, in fragmento nono, quod a Charisio servatum est, ipsa Livii verba, propter quae locus est adscriptus, intercidisse videri, ob eamque causam,,imberbes singulariter" uncis inclusa fuisse addenda. In iis quae ex libro nonagesimo primo servata sunt nondum recte suppleta videtur lacuna in verbis rimis et tu.... o... um igni, nam neque ea quae alios secutus recepi,,et tum confla

grare immisso facium igni" propter tum, quod non requiritur, et quod non tam facium igni immisso quam facibus immissis exspectatur, satis placent, neque Niebuhrii supplementum,,et tugurium conflagrare correptum igni“; cum de tugurio non constet, omnino certum videri potest. Deinde,,cum valido praesidio" Kreyssigius addidit,,,et proeliis inutilia" Niebuhrius. Paulo ante nescio an,,vetera" sit legendum, ubi in membrana cetera est scriptum. In qua si administrare exstat dubito an pro vero haberi possit, cum eos facile intelligatur. Deinde et ipsorum e scheda servavi, cum ab etiam alibi a Livio omissum sit. Paulo supra,,bono animo esse atque", tum redire, itemque,,sollicitare" atque,,igitur exemplo“ adiecit Niebuhrius.,,Cascantinorum“, ubi in membrana Casuantinorum est, et,,Arevaeos" pro Arvaeos Iuvenatius scribendum esse vidit.

Scrib. Isenaci Non. April. MDCCCLI.

TITI LIVI

LIBRORUM DEPERDITORUM

FRAGMENTA.

Fragmentis, quae probabili coniectura ad suos libros referri possunt, astern scus est praefixus: cetera, quibus locum in Livii libris assignare non licet, cum epistolae filio inscriptae reliquiis deinceps adiecta sunt.

*Ex lib. XII.

1) Ni Pyrrhus unicus pugnandi artifex, magisque in proelio quam bello bonus. Serv. ad Virgil. Aen. I, 456.

* Ex lib. XIII.

2) Curribus falcatis usos esse maiores, et Livius et Salustius docent. Serv. ad Virgil. Aen. I, 476. Cf. Freinshem. Supplem. cap. 38. Ex lib. XIV.

3) Privato nos tenuissemus. Priscian. lib. XV. p. 1009. ed. Putsch. Vol. I. p. 620. ed. Krehl.

4) Meminit etiam huius montis Titus Livius his verbis,,montes maximi in Sicilia quattuor, Erycus Nebrodes Neptunius et Aetna; quem vident saepius a summo flammas vertice evolvere, idque Centuriporum urbis propinquae fide credendum, quamquam id, cum primum Romae nuntiatum est arsisse Aetnam, in monstris procuratum. Scriptor de septem miraculis mundi, cf. Ovidii Halieutica etc. ex rccensione Mauricii Hauptii p. XXVIII. et p. 70. sq.

* Ex. lib. XVI.

5) Sichaeus Sicharbas dictus est; Belus, Didonis pater, Methres; Carthago a Carthada, ut lectum est; quod invenitur in historia Poenorum, et in Livio. Serv. ad Virgil. Aen. I, 343.

6) Carthago est lingua Poenorum nova civitas, ut docet Livius. Serv. ad Virgil. Aen. I, 366. Cf. Solin. cap. 27.

7) Bitias classis Punicae fuit praefectus, ut docet Livius. Serv. ad Virgil. Aen. I, 738.

Ex lib. XVII.

8) Pridie Nonas. Pridie Idus. Priscian. lib. XIV p. 992. ed. Putsch. Vol. I, p. 601. ed. Krehl.

Ex. lib. XVIII.

9) Imberbi autem dicuntur, non imberbes. sic enim et Varro de actionibus scenicis V. imberbi iuvenes, sed et Cicero imberbum pro tulit, non imberbem. ex calendis Ianuariis de lege agraria: imberba iuventute. Titus Livius Historiarum XVIII [imberbes singulariter] imberbi vulgariter. Charis. Gramm. ap. Putsch. I, 74. Imberhi

« IndietroContinua »